Tabaci sternutatorii moderno abusu

발행: 1716년

분량: 214페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

ras DissERTATIO SATYRICA Ita Histrio icenicus plus saepe obtinet authoritatis in suadendo , quam in dehortando vir sapiens. Si tabacum recreat& purgat cerebrum , quis mortalium eo non indigeat 8 quis non amet Cerebri serenitatem ejusque munditiem pquid ni ergo tabaco utantur & omnes valetudinarii & Clinici, quibus Caput tetricum est nec satis defaecatum p sic. cessit hoc. Etiam vel letho pro Ximi aut paucis saltem horis ab eo distantes adhuc anhelant fumos, adhuc na-

salem pulverem, ut de illis dici possit illud Senecat: nihil satis es morituris,

P. 32ς, morientibus. Exemplum postulast

dissuadet Medicus pernicioso morbo decumbenti Galconi usum tabaci. Cui ille:

Tu me menera au trepas,

De vivre , de ne prendre labar. ad Diabolum, inquit, abeas in hoc quidem morbo haud mihi auxiliator, qui me ad tumulum deduces. Supplicium quod non seras cli, vivere & non sumere

tabacum.

142쪽

quidem fati die terminatast verissimum hic est illud celeberrimi Nierenbergit Viri in utroque scibili secro ac prophano versetissimi effatum : ossi a vani- iu Dict. talis Oi deceptionis victima mors illius t 'es , qui sientiens sniri vitam , non arimeriit finirilsultitiam suam. Prensavit ille tabacum ore & naso mortis jam candidatus, quem & mox Parca atro libitinae peplo involvit. Adscribam ex adversariis meis Epitaphium quod illi posui: mus erat, dabat ore rogos , dabat ore favillas ori quando dabat pabula , fumus

erat.

Fumus erat, tabacum quando quoque nare trahebat,

Hoc quoque dente terens quid nis fumus erat p mus erat, levis ipse leves discessit in Aras 3' Desit bi jacet in pulvere. Fumus e

rat.

Redeo ad Comicum. Si tabacum animas virtute imbuit, si inspirat honoris

143쪽

ac virtutis sensum, cur & Religiosi 8t Ecclesiastici illud tractare detrectent pSuccessit & hoc. Quem passim religionis fratrem hodie sine petophylaico invenias λ Hierophanta ex plumis salit ad fumos, & prima incensa adolet NiCotianae , etiam priusquam feliciter peractae noctis, quae tot Capnophilos neci dedit, superis exsolvat debitas gratias. Talis quoque meminit Balde ,

sic canenS:

' Vix surgens aurora novum jubar intulit orbi,

Posicis, N ad calidum defertur Isula

lectum so matatinos obfusicet Ganeo soles. Haec sunt prima Deo vigilans quae thura ministrat. Exhausta vix fistula etiam ejusdem sarinae pulvere farcit nasum cum Marone suam Quasi alloquens pix idem. Te sine' nis altum mens inchoat. Putat nempe, quod hausto vino cremato & tabaco sibi juxta Senecae effatum mota mens insinctu Iurgat excelsior , N hinc demum canat aliquid grandius ore mortali. An putas hisce majorem honesti ac virtu

144쪽

. DE PICA NAs I. PAns II. mgestorum detineri & confirmari exer citiis p Etiam hodie tot patibularii Nebulones ne communi quidem aere digni tabacum ore nasoque prensant, quos nullus tamen virtutis & honestatis su-hit ex eo sensus aut cogitatio. Etiam id capiunt nequitiae procacioris Thaides, vel hircum Nicotianae odore velantes, & nullos tamen inde sentiunt honestatis pudorisque stimulos. Apage ergo te Cothurnate Morio tuis istis cum meris nugis. Scenicus histrio raro est morum doctor , raro virtutis magi ster. Quisquis e tabacchiera virtutis sperat attrahere igniculos, & ad eam naribus sti inulatis calcar, is decumano naso egregie infatuabitur.

S. IX. Dissuadetur adolescenti abusus Tabaci siernutatorii. Ad exemplum adultorum hodie

componitur pueritia , nedum prima adolescentia , sic seculi seri genius. Fumat & trahit nare tabacum parens , quid ni & puer filius Z gestat

versiatque Tabatiere manibus mater,

quid in & filiola Z Donnasus nobilis ju- Pi s ventutis

145쪽

m DissERTATIO SATYRICA ventutis Moderator Continuo utitur

hoc nasitergio, quid ni dc ejus informationi tradita pueritia Z Nasis gigantibus arridet nicotiana , quid ni &pygmaeisl vel ipsis juvenculis hodie

movet salivam, dum eam primoribus ut dicitur labiis degustant. Non hic prolixos cum adolescentulis texam sermones , adducam saltem epistolas responsi & consilii loco olim exaratas ad volvanum iuvenem nobilem superato Victero consultantem, num tabaci rasumsbi salubrem judicarem. En primae Epi stolae tenorem . . Abltersa propitio AEsculapio Aurigine, foedo symptomate naturali tuae pulchritudini plurimum nuper detrahente, interrogas: num nicotianam tibi nunc salutarem judicem. Scribis fumosis fa-cris non ita pridem initiatum te esse novum Mysten, & nunc etiam pulverulentis deliciari nasi cupediis, sed tismen , quod excusationis loco addis, sat temperanter. Accipe igitur responsum brevibus & non tam verba, quae afferam, quam sapientum puta oracula. Ad Fistulam & pixides tabacariasse applicare adolescentulos mos quidem, non inficior, est hodiernus, sed prosecto non laudabilis. Quicunque in

146쪽

DE PIcA NAst. ΡΛRs II. I 23 in arte fumosa magister hujus consilii tibi author fuit, is sene uti potest, Plauti verbis: aeuia perire flus nolo,

re cupio perire mecum , beneTolens cum

benevolente. Primoribus jam labris degustasti nicotianam & prima inde mota esst saliva. Exspecta , brevi plenis illam buccis hauries, & haec largo fluet

torrente. EXtremis naribus eam olfacere incoepisti, etiam & disces totis. Xerxes clim ficus atticas semel gustal- set per barbam suam juravit manu oc. Cupaturum terram dulcissimi hujus se ictus genitricem. Tantum valet semel degustasse. Periculosa res est Canis, qui assuescit coria arrodere, ne que enim desiturus est, qui semel didicerit. Et canis a corio nunquam absterrebitur uncto, canit Horatius. Memento itaque tibi dictum illud Romani Sapientis: non obtinebis ut desinat, si in- LP Mε-cipere permiseris. Imbecellis es primis omnis assiectus, deinde ipse se concitat NMires Hian procedit, parat: excludisur facilius quam expellitur. Idem alio lo- i. . de iraco: Facilius es excludereperniciosa quam ' regere, , non admittere, quam admis sa moderari nam cum se in posse ione posuerunt , potcntiora rectore sunt, nec recidi se minuive patiuntur. Ita est mi sul-

147쪽

Cons ad Helviam

x 24 DissERTATIO SATYRICA Sylvane. Crede fistula tabaci consuetudine roborata fraenos spernet, &rectorem rapiet suum, eoque feret, quo nunquam putasses ascendere. Habet nicotianae piXis intra se magnetem, qui re manus perpetim alliCit,& cujus pulvis ad nasum veluti polum

identidem convertitur. Nempe naturam rerum, & consuetudinem oris &nasi, quae altera natura est, non facile mutabis. Extremo quod dicitur ungue jam delibas , utroque quod ajunt

pollice aliquando carpes. Aliquatenus inquis fumare permitte, & aliquatenus suspensa nare odorari Hispaniae pulvisculum. Sed illud aliquatenus longe producitur, nec ubi vis, accipiet Π-nem. Nobis quia non est regredi facile, satius est omnino non progredi. Facilitate capimur , cum dissicultate Certamus, ab assuetis vix abstinemus. Ergo tutius fuisset, te nicoliamu non Committere. Tristaberis forte ex hoc responso, sed repono cum eodem Philosopho. Vanos pueriles esse animos omnis bolidae voluptatis ignaros, qui jacent , maerent, alsa bi mobilia oblectamenta destituunt. Fumi fucum habenti non aevum, & narium pulvisculi utilitatis speciem , merito igitur falsa dc

148쪽

DR PioA NAsi. ΡARs ΙΙ. I 2s mobilia dixeris. Alloquor igitur te Vincentii Lirinensis monito: Dediscas

bene, quod didiceras non bene. Non

bene, & nondum bene didicisti fumare, adhuc in nasiali practica tyro es, ergo jam adhuc bene dedisces. Major

gloria erit esse unum ex paucis quam multis. Si rationes spernis, jussa affectus tui morbosi necesse est ut audias. Icterus tibi imperat abstinentiam, facilem minitans relapsum, quem nisi velis avertere , pcrge quo coepisti ore& naso. Haec medici tui fidelia monita aequo bonoque animo accipe.

Obedientiae loco reposuit ille querelas, & inossiciosum culpavit medicum,

cui ego paucis: Quid quereris tibi non admitti, quod praeberi solet in exitium

petentis Z sussiciat quod noXam eXpe tus & ab interitu ereptus sis. Ego animum tuum in procinctu ad fugam vix retinui, & tu rursus eum Nicotiana fugabis p stolidum est recurrere ad absentia, quae ubi adfuere, laeserunt. Non igitur inutilibus te torque votis into ereptus, & tam fumis quam que Telis os Claude, quibus non mihi sed tibimetipsi maxime es injurius. Verum vix tyro jam erat magister. Prognos.

149쪽

I 26 DissERTATIO SATYRICA Prognostico respondit eventus. Re-Cidivus gravior icterus Corpus defaedat petenti consilium respondeo. Solatia exspectas , accipe Convitia. non enim leniter debes tractari, Cum objurgatione quam consolatione sis dignior. Periit opera. Medicamentorum usu nihil actum cst. Morbus jam prio- ri gravior, utinam non fatalis. AC- cedit febris , corporis tumor, & atra cutis jam mortis gestat signaturam. Occlusa aure haussisti postrema consilia, ut oro aperto fumos aperta nare Pulverem tranimitteres. Quid vero Zan tibi condoleam λ minime.

yUὸ naufragio perit,

non naufragium fugit. Videt Neptunus nauid desente cada

ver.

Non credidisti mihi icterum tuum Iez deberi tabaco. Crede saltem eXper-

. Obs ar. tisi1mo Borello qui resert Procuratorem pariter a labaco illum Contraxisse, addita epicrisi , hoc resari, quid venenati in rabaco latitare. Crede Magno OEI. μ' --uo. Hic statuit in tabaco oc- aevi Cultum virus late serpens, vires vitales consternens , di vitae longae impedi-

150쪽

DR Pic A NAsr. PAns II. I 27 mentum. Crede Gembso, Thomsono aliisque innumeris celeberrimis Jatrices Professoribus , adstruentibus, sulphurtabaci narcoticum revera virus esse, dc Plurimarum ex ejus abusiu resultantium noXarum sontem. Verum quid alio-rUm opus testimoniis ξ Crede jam tibi ipsi, tuoque damno. HanC naso tuo G ori debes stapientiam ut jam tandem propria experientia , utinam non nimium sera , sapias. Haec ego

illi.

Vos vero adolescentes, imprimis studiosi, non patiamini vos hoc fermen-Jo corrumpi, quod semel admisitim vix 'expellitur. Cavete dum 1ludetis sapientiae, hanc miXturam dementiae, quam Gallicus morum medicus in duos Mederintomos distinguit. La solis en detix iο- ης Μ*ςurames. Evaporation : dans nos,unes Aventea, Dur cervelle est tofours en Patrita leur raison au veni. Obstruction, mere nourice des Sapeum; Grave folle qu'on ne scaurois guerir que par d'autres

folles. Stultitia inquit in duobus tomis, seu duplex in juvenibus est insania, vel eX evaporatione, in qua ratio in ventos agitur, & cerebellum fumis involvitur. Notate hoc vos

Capnophili. 'Vel ex obstructione,

Vaporum

SEARCH

MENU NAVIGATION