Commercii epistolaris Vffenbachiani selecta variis observationibus illustrauit ... Io. Ge. Schelhornius

발행: 1753년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

ti inserta , emblemata in tabulis illis aeneis is delineata descripsit . Praeterea, qua erat propensissima ad rei literariae pomoeria amplificanda voluntate animatus, nihil lacile illr fuit iucundius, quam praeclara' eruditorum' instituta opibus suis quibuscunque promoVere , et egregia, reseratis omnibus suis scriniis , subsidia illis subministrare. Nemo unquam boni publici studiosus frustra ejus suppe tias quaesivit: imo nullis precibus compel- Iatus , interdum nihil tale cogitantibus,quae illorum opera in publicam utilitatem con- , verti pone censuit, liberali manu obtulit

q). bici non potest, quanta delibutum

se voluptate senserit, quotiescunque eXi- miis aliorum studiis obsecundandi daretur ipsi occasio. Cum cimelia sua, tanto labore ac pretio parta , Viris doctis in publicos urus suppeditare illi liceret , ingens heneficium accepisse, non dedisse sibi videbatur Virorum optimus, benefaciendo triumphare solitus : ut adeo in ipsum hellissime conveniant , quae olim Claudius

SALMASIUS ad Jacobum GOLIUM de PEI RESCIO , aeterno Galliae suae orna

ό Exemplum huius rei habes in prima

. i hujus Collectionis parte, p. 72. 1qq.

152쪽

exxx . VITA EACH. cONIL DImento , perscripsit co : De humanitate et beneficentia PEIRESCII nostri qua dicis, profecto merissima sunt, ni bitque dici de hujus candore ,

liberaIitate , ac magniscentia potes , quin omnia omnium mersa factis 'exsuperet. -d ruborem - inde tibi sussum narras , eum deleri ex tuo il- ιο ingenio velim Injuriam quippe optimo Viro pura seri , quum timide beneficia , qua tam cupide Ossert , et eupidius confert , accipiuntur. Ο bligatur , quam obligat. Nihil unquam tale vidi.

Ηae fini Halae Hermundurorum A. MDCCXX. in integri folii forma publica- . Vit primum Catalogi et Recensionis suo- orum MSS. Codicum tomum cs , ut Viris de re literaria bene mereri volentibus omnem suam calamo exaratam supellectilem liberaliter ad usus publicos offerret , additurus mox secundum, nisi bibliopolae infelicitas repagulum obiecisset. Praefixa

illi epistola ad Jo. Henricum MAJUM ,

Fil. amicorum principem, satis luculenter animum ejus rei literariae promovendaeco vid. eius Epistolas ab Antonio Clemenistio Lugd. Bat. A. MDCLVI. in A. editas, P. I 86. R. o vid. Catalogi Bibliothecae Reimmaniaα, nae systematico in critici Tom. II. p. 7. sq.

Diui

153쪽

AB UT MACAE CXXXIlonge cupidissimum testatur. In isthoc Catalogo laudatus MAJUS Codices Hebraicos et Graecos more Lambeciano re

censuit st) , Orientales reliquos, Carolusi a DΑ- t Iuvat hie locum quendam , huc spe

ctantem , exhibere ex magni hodie no minis Theologi Giessensis, Ven. D. Jo. Hermanni BENNER I facundissimo Pariter atque rarissime obvio Panegyrico , immortalibus meritis et famae b. Jo. Henrici MAJI, Fil. quem inter et VFFENBACHIUM nostrum intima quaedam

et vel ipsis naturae vinculis firmior ne cessitudo intercessit, consecrato, p. 3λsqq. Maximus Nostro fautor et amicas obtin

RESCIUM revixisse dicemus , neque nimium quiddam, neque per Europam obscurum ad minabitur. Is , cum clarissima literarum moniamenta suis in thesauris reconderet , qua nunquam prela nec lucem publicam midissent , admirabilis incessit cupido MAJUM, aperiendi scrinia, quorum opes literata gens introspic ret, et non minus inde, ipsius consilio , quam amici fortuna , neque huic magis , quam Hrimetipsi gratularetur. Adgressus est negotium immensi laboris , quod nesio an quisquam prater ipsum pari vel solertia, vel constantia , mri doctrina , vel ipsa denique solicitate , per jiceret.

154쪽

sceret. Ipse tanquam ludus hic esset , et nouia omnia literarum praesidia flagitaret , Graecas ita tabulas , ut aliquis vernaculum epygramma, descripsit , plerumque sic notarum duisibus implexas , ac miri sice distortas, ut aliκm ad mctus ipse terruisset. His non contenta. sedulitas , Ebraeas quoque membranas excussit , quae non Oedipum c.njectorem , sed Apollinis indicium desiderabant et ita variae scriptiones , ita innexi apices , ita distorti sensus ς ea argumen-

. rorum obscuritas , ea ubique rationum perturbatio , lectori mel cupidissimo fastidium obfund bant. MAJUs nihil hic implicitum , nihil

dubium reliquit ἰ nec precario tamen ab aliena manu , sed suo ab ingenio , promtissmaquerarum notitia flum in hoc Lahrintho suspendit , quod errare nulla , per anfractus omnes , et incerta vestigia , pedem intrepidum ruto mdeliterque deduxit. Plurima ex his Latino etiam sermone feliciter expressit, obscuriora suis anno-' iratis illustramit , scriptorum 'aetates , . nomina sdiscrimina , partim si is et pictura , partiris scribendi genere , quasi genio quodam adflatus ,

agnovit , et e suis quemque latebris in lucem evocavit. Abeant haec in posteritatis memoriam, et monimentum exigant auctori suo, quod nequestus conficiat , neque livor ullus convellat , neque vetustas ipsa , qua moles et marmora tan sumit , annorum diuturnitate labefacteti

155쪽

AB VFFENBAcR ex ruac Turescae callentissimus , et ipse VA FENBACHIUS Latinos aliosque. Ex ubere igitur hoc fonte , ac rivo omnibus boni publici studiosis patulo non pauci viri docti sita feliciter irrigavere prata. Documento esse possunt,ut pauca attingam exempla , Georgii Christiani BURCΚLINI Biblia Hebraica , directore Io. Henrico MAJO P. edita, D. Jo. Alb. BENGELII Novum Testamentum Graecum Cum apparatu critico , Io. Christophori 1-OLFII Bibliotheca Hebraea, D. Chr.

Aug. ΗΕUMANNI Acta philosophorum et Poecile, Jo. Christiani LUNIGII Collectiones diplomaticae, Hermanni CONRI GlI Opera a Jo. Wilhesmo de GOEBEL iunctim edita, .e. Christiani JOANNIS

Scriptores rerum Moguntinarum aliaque ,

D. Jo. Georgii SCHERZIl Jus provinciale

Alemannicum , sub nomine Speculi Suevi- Ci comprehensum , P. Bern. PEZII Thesaurus Anecdotorum novissimus , Jo. BII GENΗΑGII Pomorania , a Ven. Theolo

so Gryphis aldensi , D. Jac. Henrico ALTHASARE publicae luci exposita, Io. Phil. ΚUCHENBECΚΕRI Analacta Hasha- et Vita Herm. Vulteii, Jo. Balth. RI TERI uistoria Reformationis Francolari nar, Io. Christophori COLERI Anthologia, Jo. Henrici MAII Fil. Observationes Jo. Frid. BERI RAMI Historia Criti-

156쪽

nasii Francolariani praeclare meriti, me tionem faciens, silentio praetermitterς nom. queo, quae ipsemet in dedicatione quarti laudati operis tomi de nostro Maecenatu gratus commemoravit: ne e liberrimum

sibi aditum ad copiosissimam Bibliothecam ab eo, clave etiam tradita, benevole fuisse concessume ut adeo integros

ipsi dies, nundinarum praesertim tempore , in illo Musarum sanctuario commorari, RCquibuscunque libris et Codicibus tanquam suis uti licuerit. Insuper cum SCI UD . TIUS Anglicae linguae esset imperitus, Vasria ex ejus sentis Scriptoribus memorabilia Judaica illius in gratiam Noster collegit , atque in Vernaculum sermonem -transtulit sti . Meae etiam Amoenitates -literariae vitam veluti ac spiritum b. D. Raymundi KRAFUr de Delimensingen , . . Consulis olim Ulmensis, de Rep. patri .literaria immortaliter meriti, et optimi VFFENBACHII honeu lentiae acceptum

157쪽

AB VFFENOCH. e XV reserunt , quorum uterque prImo sua sponte , ac non rogatus ad institutum illud promovendum siua mihi cimelia, auro cariora, liberaliter obtulit. Factum hinc est, ut certatim suos Viri eruditi libros in publicum summi , quo

innumera ejus in literatum orbem merita Prosequebantur , cultus testimonium s

cros devotosque ipsi esse juberent. Sic Excellentissimus Consiliarius Imp. Aulicus, D. Christianus Henricus Lib. Baro deSENCKENBERG ei nuncupavit primum Selectorum Iuris et Historiarum tomum , D. Jo. Albertus FABRICIUS Bibliothecae Graecae tomum VI. Jo. Matthias GESNERUS Dissertationem de Philopatride, Lu- Cianeo Dialogo , Jo. Petrus KOPILIUS vitam Petri Baetiit , in Germanicum seris monem ConVersam, L. Jo. Henricus a SEELEN Josephi Abudacni Historiam Jacobitarum seu Coptorum in , Egypto , Lybia Sc. habitantium , D. Franciscus Ern. BRUCKMANNUS Theses physicas ex historia naturali curiosa Lapidis T XJ , D. Io. Hermannus FURSTEN Au

158쪽

exxxvI VITA ZACH. CONRADIDissertationem epistolarem de morbis Iure Consultorum, Jo. Henricus MAJUS Fit Librum III. et IV. Observationum sacrarum , D. Theodorus HASAEUS et Frid. Adolphus LAMPS fasciculum I. Classis IV. Bibliothecae historico- philologico - theologicae, Jo. Jac. SCI UOTIUS quartum Nemorabilium Iudaicorum tomum, Christoph. Frid. GROSSIUS Petri Dan. Hu tii 4ibrum de intellectus humani infirmita-

. te Germanice redditum,' et, si quid etiam de me adiicere liceat, ego tot nominibus Patrono incomparabili aeternum devinctus nonam, Amoenitatum literariarum partem: beate vero jam defuncti memoriae primum Amoenitatum historiae ecclesiasticae et liteis rariae tomum lubens meritoque consecra.

Licet autem tam chara ipsi fuerit BiblLotheca, stupendo multorum annorum studio feliciter conquisita , tamen ne libros

iluris quam liberos secisse , majoremque

ibliothecae augendae, quam familiae curandae rationem habuisse Videretur , accedente praeter debilem sanitatis constitutio. nem negotiorum publicorum mole,tandemi indae. BUR HARDI nova ad Commenis inium de sua ipsius vita Analecta , p.

159쪽

AB 'FEN CR cxxxvli in tempore de Bibliotheca, qua pro desi- derio uti frui amplius haud licebat , sine gravi iactura distrahenda Co3itaVit, exem- pla secutus Virorum amplissimorum Jo.

Pauli Abbatis BIGNONII, vati der MAR-KII, Sam. ΗULSII , Gosinini UILEN-BROUCKII, aliorumque, qui vivi adhuc φ- atque spirantes bibliothecas suas instru- , ctissimas nostra aetate divendiderunt.

Anno itaque MDCCXXIX. et binis sequentibus evulgavit sub titulo BIBLIO THECAE UNIUERSALIS VFFENBACHIANAE Catalogum librorum , tam ty pis , quam manu exaratorum ,' quatuor spissis octies disipertitae formae voluminibus comprehensum, ac magna industria concinnatum, eosque adjectis pretiis venales exposuit. Gravissimas in proloquio indicavit rationes, quae eum nolentem Volentem induxerunt, ut librariae suae supellectilis tam charae atque rarae iacturam faceret. Non autem in hoc copiosissimo Cataloso continentur tam ea scripta, quae ad res Francos tenses spectant, quam illa,quae ad historiam literariam ac rem librariam faciunt. Haec enim ad leniendum ex reliquorum jactura dolorem sibi reservanda, atque omni studio augenda duxit. Ingenti ipsi solatio suit, quod locuples apparatus Hebraicus, Codicibus CCXXXV. manuscriptis eonstans, in dignissimas summi Philologi

160쪽

manus pereenerit sy). Insignem congeriem actoriam et scriptorum, au res FranCOὶμ tanas spectantium, Reipublicae patriae legavit. Libri autem ex venditione ma3nO 'umero residui, et silui ad historiam liteo rariam ac rem librariam faciunt, post beatam eius analysin Anno MDCCXXXV. mense Martio et sequentibus sub hasta plus licitantibus fuere divenditi , noVusque hunc in finem eorum Catalogus, quatuor itidem tomis comprehensus, typis excusus est. Haec de BIBLIOTHECA VFFEN-. BACH lΑΝΑ famigeratissima, e qua ta tum boni in orbem eruditum redundaVit, in praesentia sufficiant. Restat, ut. de Vita Nostri conjugali ac Reipublicae patriae devota aliisque nonnihil adhuc commemore

Provido Numino sic dispensante , vitae thorique sociam A. MDCCXI. mense Julio elegitViri sibi amicissimi, Jo.Nicolai Sneideri , dicti Smidi , artis salutaris Doctoris, Viduam, et generis honestate, et aliis,

quae foeminas decorant, ornamentis ma

y cons, sylloges hujus Partem I. p. s7.

SEARCH

MENU NAVIGATION