Commercii epistolaris Vffenbachiani selecta variis observationibus illustrauit ... Io. Ge. Schelhornius

발행: 1753년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

M TENEAcm mix Non autem in horum duntaxat conclainvium ornamentum , Vanamque pompam tantum librorum apparatum sollicite Mu- sageta noster collegit, sed in suum potius aliorumque usum. Insitus ille literarum a primis crepundiis amor , et inexhausta legendi aviditas tantum in eis lus pectore incenderat ardorem , ut sua iure potuerit facere Iuliani Imp. verba

ras , mihi vero a puerulo mirum acquirendi et

possidendi libros desiderium insedit. Eadem ipsi mens fuit , quae Francisco quondam Petra chae, strenuo illi bonarum literarum in media barbarie statori atque vindici, ita de se ad fratrem Gerardum scribenti cm et Una

inexplebilis cupiditas me tenet , quam frenare hactenus nec potui , nec certe molui. Midi enim

ci Vid. Socratis Histori eccles Lib. . III. Cap. I.

cm vid. ejus Epistolas familiar. L. III. p. IOD R. edit. Lugd. Λ. I 6o I. in s.

142쪽

interblandior , honestarum rerum non iηhonestim. 6se cupidinem. Expectas audire morbi genus Libris satiari nequeo , et habeo plures forte, quam oportet. Sed scut in caeteris rebus sic in libris accidit; quaerendi successus avaritiae calcares,quis- imo fingulare quiddam in libris est. . Aurum ,

argentum, gemmae , purpurea vestis , marmorea domus , cultus ager , pictae tabulae , phaleratus sis stipes , caeteraque id genus , mutam habent . et superficiariam Coluptatem libri medullitus dei diant , collaquuntur,' consuIunt , et viva quadam nobis atque arguta famisiaritate junguntur. Ne

que solum sese lectoribus quisque sisis insinuat,sed

et aliorum nomen ingerit , et alter alterius des derium facit. Nemo ergo mirabitam , vehe menter his animos inflammari atque con gi, quorun

fluuia suas scintidas , suosque aculeos palam ha bent , aliosque clanculum iημu gemηt , quoi bt iniicem subministranti Nullo igitur in loco iucundius Vers in hatur, quam in Bibliotheca sua , optimis in omni doctrinae genere eircymfusus libris. In illis amoenissimis recessibus , ubi Musae Charitesque sessa labant, hilares tra ducere horas, quibusvis aliis deliciis don-- ge praeserebat. . Hoc . sapientiae sacrarium alacri pede intrans, poterat Dan. HEIN-SII, illius Gratiarum corculi, verbis uti :ςαοties Bibliothecam ingredior , toties triumphare soleo , non imperatorio habitη cum armissis aut Iaa-

143쪽

lustrium in entorum exercitu , quorum nomina immortalitati consecrata sunt , astante omnis aevi,/ omnium saeculorum populo, qui aut Graece, aut L tine , aut quocunque literarum genere aliquam sapientia partem coluerunt. ιNon autem sibi soli servabat cimelia

sita, tanto studio tantisque sumtibus unis dique conquisita , Verum, uti erat ad lixeras ornandas natus, Omnibus bonis communia esse Voluit. Toto enim coelo discrepabat optima ejus indoles ab illaudabili Euclionum tenacitate , qui opes suas avidissime corrasas nemini prodesse cupiunt. Sed communi bono dicata erat omisnis eius literata gagar cuivis strenuo Mnsarum cultori patebant ejus thesauri, sive indigenae, sive advenae : nulli honesto adiatus eorum intercludebatur. Tanta Vero

erat et Bibliothecae illius et humanissimi - Possessoris ubique celebritas , ut eX doctis peregrinis Francofurtum non vidisse existimaretur , 'ui VFFENBACHIUM eiusque instructissimam Bibliothecam haud viderat. Utriusque laudes cecinere,uui in itineribus suis magna facilitate in illustre hoc Musarum domicilium fuere admissi , Viri nominatissimi , Carolus Stephanu&

144쪽

-xll rara OcR CONRADILERUS o . Secundae itineris sui literarii parti p. I7s. sq. Edmundus MARTENE ac Ursinus DURANDUS, Viri doctissimi,

fragmenta duarum epistolarum ad Ill. Bais 'ronem de CRASSIER scriptarum inserue runt, quorum in primo maxime honorifica Nostri ejusque Bibliothecae facta est mentio , si unam illam fabulosam de Saningallensibus spoliis in esus gagam illatis nam

binet de meduisses, si a des bustes, satura , bas-relies , des bhoux en grand nombre , et pardesesus ceu une bibliotheque des plus riches et des

o) vid. Eius Epistolas itinerarias, Germa. nide editas, Tom. II. Epist. XCVIII. i

145쪽

Huiusce epistolae eomamque, quae in iIIa

de Sangallensium membranarum fato traduntur , cum in literis ad τον μακαρίτην Ἀdatis aliud agens olim meminissem , haec ad ea A. MUCCXXVII. mense Martio Maecenas desideratissimus reposuit , quae hoc loco, cum antehac occasio mihi deis fuerit, omnibus ut faciam cognita , pietas et ipsia illius Voluntas, pro imperio mihi

habenda, postulat. Ita autem Vir integer rimus in epistola ad me tum exarata inter Caetera: ,,in nuperrimis Tuis scripseras, Te,,Commentationem quandam de eruditis ,,Itinerariis Amoenitatibus Tuis inserturum, ,,in antecedentibus Vero mentionem fece-

,,ras Diarii illius literarii a duobus Benedio etinis editi , in cujus Tomo II. de mea ,,quoque gibliotheca quaedam narrarentur. Mir

146쪽

,,Mirabar a Benediistinis illis, quos ne ocu- ,,lis quidem vidisse memineram , aliquam ,,mei mentionem fieri potuisse. Cum igi- ,,tur nuper in hibliotheca aliud agenti Iti,,nerarii illius Tomus II. in manus incide- ,,ret, locum abs Te indicatum evolvi. Ad ,, hujus Vero lectionem erubui, obstupui , ,,ac, nisi epistolam p. 37s. sq. insertam ab

,,amico, quem mOX nominabo , profectam ,,esse illico olfecissem , Vehementer com- ,,motus fuissem. Ut enim de nimiis , qui- ,,bus illam, Vel me potius Onerat , en O- ,,miis nil dicam , Varia a Veritate pIane absona atque aliena continet. Primo e-

,,nim bina illa Catalogi volumina nonnisi ,,Codices MSStos complecti debebant,quod,)ex edito eorundem primo, eique praefixa ,,ad MAJUM meum epistola, patet. De

typis enim exaratorum librorum catalo-ν,go edendo ne quidem mniaram. Deinde quae de MSStis San- Gallensibus Augustae ,Vind. a me Coemtis narrat, falsiss1ma sunt. Nam tantum abest , ut e Bibliotheca San--Gallensi plena codicibus plaustra Augu- ,,stam fuerint delata, ut optime potius nO- ,,Verim , ne solium quidem istuc pervenis ,,se , sed spolia illa literaria inter Tiguri nos et Bernens s fuisse divisse , transmi- ,, si*que amicorum aliquis catalogum eorum Dcodicum , qui Tigurinis cesserunt, quem

,,etiamnum servo. Tantuni enim abest, ut

Mid ςοςmendo codices istos iter Ausustam

147쪽

AB VFFEN CN. i CXXV ,,instituerim I ut nummam istas oras attia ,,gerim , licet splendinimam hanc urbem adire semper in votis fuerit , atque eti-

,,amnum sit. Dicam autem nunc,quae nar-

,,rationi erroneae ansam procul dubio de- ,,derunt. Autor hujus epistolae SCHAN- ,,NATUS ille est, qui variis hactenus edi- tis scriptis ac monumentis egregiis anti ,,quitate s ac historiam Abbatiae Fuldensis ,,illustrantibus inclaruit, Vir tum magnae sane eruditionis, tum etiam optimae fidei. Ast cum natione sit Luxenburgensis, az,,Germanicam linguam , tunc potissimum temporiS, minus calleret , me in hi- bliotheca mox Gallica, mox Germanica, ,,ob HelVetios nonnullos , qui una cum il- lo praesentes erant, eamque perlustrabant, ,,lingua disserentem minus intellexisse vi detur. Sermo autem nobis erat primo de direpta in motibus nuperis Helveti-iscis bibliotheca San-Gallensi , ablatisque ,,inde codicibus. Deinde cum codices me

,,OS Veteres membrana eos commonstrata

Drem, atque unus ex peregrinis illis, qui

aderant, percontaretur , unde hunc ap- paratum meum Comparassem , responde-

,,bam et me in itineribus plurimos conqui se sivisse codices, tum etiam fratrem e Gaia lia atque Italia plurimos transmisisse,haud pauca Vero Volumina in nundinis nostris olim coemisse. Narrabam porro magnam codicum ac membranarum copiam Coloἀ

148쪽

,,nia et ex variis in vicinia monasteriis ,,huc perlata olim fuisse , quae a merca- ,,toribus Noribergensibus ac Augustanis in profanos bracteatorum , bibliopesiorum hac aliorum opificum usus avide fuerint BCOemta. Addebam, me in excutiendis istis. membranis quam maxime sedulum fuisse , Dac Varios Codices, licet non sine taedio ac maximo labore, hoc modo ab interituisservasse. Cum autem id exiguo a me fa-ochum esse pretio existimarent, responde- Dbam,pro ponderis ratione me haec qui dem volumina coemisse ; cum Vero gra-MViores sint membranae ,, ac pro formae magnitudine pretium quoque auctum fuisiserit , majora, quae commonstraham, Vo-olumina haud levi pretio constitisse, adeo,

Mut earum membranarum , quae maximaeisformae fuerint, libra duobus florenis reis Ddimenda fuerit, atque sic volumen quod dam maius Centum et quod excurrit flo-isrenorum summam saepius confecerit. For- istunatum tamen me asserebam , quod istot tamque bonae notae codices profanis Moperariorum manibus praeripere ac conse MVare licuerit, depl*rabamque nullas fereismembranas amplius advehi. Hos alios-MVe sermones meos SCHANNATUS vel minus intelligens vel confundens,errone-Mam illam, innocenter tamen nec malo , Mut prorsus confido, animo ad Baronem deisCRASSIER, Patronum suum, perscripsit

149쪽

AB TEN cu inmuis arrationem. Cum autem non modo mei. ,,led publici etiam intersit, ut illius talia ,,taS in dioetur , rem mihi facies gratisi Dmam , si in obserratione, quam medita- 'isthoc itinerario alias praestan- tissimo ages, de hac SCHANNATI sup- ,,presso tamen Viri optimi alias mihique amicissimi nomine hallucinatione vel ip-s,se moneas, Vel si lectu digna judices .rinaec ipsa monita mea inseras ,.

SCHANNATO jam mortalium coetur

exemto , reque hac nullam plane famae Viri meritimmi maculam inurente , causam non Video , quare nomen eius mihi sup- Primendum sit. Caeterum nisi secundum lancitas incompositione pacis cum San-Gallensi Abbate initae leges bibliotheca illa cum omnibus Codicibus MSStis pristino restituenda suisset , jure belli

illustrissimi Rerump. Tigurinae et Bernensis Proceres justissimi illius extitissent pontenores. Si enim sors belli aliter cecidisset, apsorum bibliothecas eandem fuisse fortuisnam experturas, quis dubitet Ecquis autem , quaeso , sibi persuadeat, intelligentiL. limos illos hujusmodi cimeliorum aestimatores plena codicibus membranaceis plau-itra tum AuUstam in profanos opificum uius fuisse missuros Quodsi vero ab aliis insciis superioribus, furtim factum esset, ortum mihi est et extra omnem dubitatio

150쪽

meum, qua erat animi morumque integritate, ne unicum quidem inde solium, licet omnia vilissamo comparari potuissent pretio, in bibliothecam suam fuisse illaturum.

' Sed ex hoc diverticulo in orbitam regre diendum est. Asservatur nunc in Bibliotheca Reip. Hamburgensis Album, tribus voluminibus formae quadruplicis oblongae comprehensum, cui nomina sua inscripserunt docti advenae,qui ab A. MDCCXI. ad A. MDCCXXXIII. insignem beati Viri apparatum librarium perlustrarunt. Singula folia figuram elegantem aere expressam, in que medio eius spatio vacuo inscribentium nomina exhibent p . Ipse noster Maecenas in epistola ad Virum Clar. Jo. Christianum LANGIUM, huic Sylloges nostrae par p vid. b. Jo. Christoph. OLFII Conspectum supellectilis suae epistolicae et li-

. terariae manu exaratae. p. 298. Istiusmodi

etiam Album Jacobus de WILDΕ illis ,

qui suum Gazophylacium, nummis, gem- . mis , Variisque antiquitatibus aliis refertissimum , coram admirati erant, tradere ConsueVit, ut nomina sua memoriae causa. ei inscriberent. vid. b. Jac. BURCΚΗΑRDI de sua ipsius vita Commentar. p.

SEARCH

MENU NAVIGATION