Commercii epistolaris Vffenbachiani selecta variis observationibus illustrauit ... Io. Ge. Schelhornius

발행: 1753년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

altos in corde radices cepit, non minu re, nec infringere debere , constanti semis per odio hymen aversatus fuissem. Primis tamen mentibus me paululum indulsisse,remissioremque in praestandis , quae amicis debentur, ossiciis fuisse, et seculi moribus meoque affectui dabis. Ast graviss1ma demum morae excusatio erit Bibliothecae inis structio. Quanto enim in hac ordinanda labore opus fuerit , ex curis , quas in praestantissima tua , Vir Celeb. impendis , facile conjicies. Postquam enim optatas ac stabiles Musis meis sedes figere licuisset, omnia in meliorem ordinem redigenda non solum , sed et incrementa suo loco reponenda erant. Utinam praesens oculis tuis perlustrare posses,quanta spolia, cine-sauros dicam, nam multo labore nec ea vo sane pretio constiterunt, ex itineribus reportaverim. Praefiscine dixero, quatuor millia voluminum numerus excedit, Omnium Vero librorum meorum ad duodecim millia excrescit. Multa essent, quae tuis etiam usibus inservire possent, nisi, quod doleo , locorum,quae nos sejungit, distantia prohiberet. De unico saltim cimelio, quod In manus meas nuper incidit , nunc dicam. Nimirum cum Lugduni Batavorum

agerem , plurimosque libros a Jo. Vivie, veterano nujus Academiae Bibliopola, emerem , monstrabat mihi Celeb. GOLII Lexicon Arabicum , propria praestantissimi

202쪽

D. N. - . DANEM. Viri, manu ita emendatum , ut singulae paginae noVaS accessibnes plurimasque emendationes satis eleganter adpictas na-' herent. Afferebat optimus senex , se ab

illo , quo GOLII Bibliothecam sub hasta

vendidisset, tempore , hoc volumen studiose asservasse, mihique prae aliis , quod meum in libris conquirendis studium cerneret concessurum. Majus aequo pretium statuerat , nihilominus animum non jeci , cum tui memoria succurreret, rem- que gratissimam me tibi praestiturum spes estet, coemi. Offero itaque tibi illum , Iubentissimeque concedam, hac conditione , ut meam supellectilem alio MSto, ne detrimentum patiatur, Ornare velis. Non renues , spero, nec deerit tibi Codex vel Graecus v*l Latinus, Cuius honesta comis mutatione et tibi et mihi constultum voles. Qui has tibi tradet amicus charissamus perlustravit Volumen, tibique de illo de-oue rerum mearum statu, rationem reddet.

A. MDCCXIII. d. X. M i.

203쪽

Summa cum Voluptate mecum recolere

soleo , quot quantosve Viros peractis nuper itineribus adire , illisque innotescere

mihi contigerit ; ast simul doleo , quod hactenus per varia impedimenta , de quibus ad Celeb. Virum Dn. DΑNZIUM , Collegam tuum, fusius porscripsi , dulci ipsorum commercio per literas perfrui mihi negatum fuerit. Postquam igitur otium nactus sum . nihil mihi prius esse debebat , - quam ut Viros optimos salutarem , illisque pro praestitis omciis gratias agerem. Inter quos tu , Vir Celeberrime , si vel .summam tuam eruditionem , vel singularem plane humanitatem spectem , inter primos occurris. Benevole enim me non

ibium excepisti, sed et egregia selectissimorum librorum supellectile tua , eruditisque sermonibus recreasti, aureolumqueCHIFFLETII libellum , quem Vesentio In scripsit , cum duplex ejus tibi , mihi vero longe exoptatissima copia fuerit, cum unicus hicce liber ex Chimetiorum operibus mihi deesset, benigno aequissimoque pretio concessisti. Pro omnibus gratias tibi debeo

ouam maximas I ut vero aliquo modo re

204쪽

quorum duplex mihi exemplum, idque eo Iubentius facto , quod CognoVerim , te praestantissimi SCI LIBARTI quondam vestri Bibliothecam coemisse, Variosque li-hros , qui vel studia tua non juvant, Veliamiam in tua Bibliotheca extant , aequo

fretio vel permutationis jure aliis largiri.

ta enim decet librorum studiosos ac mantes, ut hoc modo sese invicem adjuvent. Mihi certe gratissimum erit, si quidam ex meis tibi arrideant.

Qvicquid illorum sit, in scheduIa not

his , mihique' cum Catalogo meorum tuo . rumque, quibus scilicet carere potes, quam primum remittes. Dabo operam , ut

MStorum meorum Indicem, si modo per alia negotia licuerit, texam, eo quoque fine , ut tecum aliisque Viris probis comis municem , si quae forsitan sint , quorum apographa desiderentur, quae lubenti antismo impertiam , modo vicissim suorum, quibus gaudent, copiam non denegent.

Honestum tale commercium cum viris

quibusdam integerrimis iamiam optime mini successit. Nec tibi id infratum fore, confido. Quamplurimi enim mihi sunt de rebus Landgraviorum Thuringiae Has. saeque inediti Codices, aliique , qui tibi minime displiceant. Quare iucundissimum praestabis mihi officium, si eorum , quae 'si ipse possides, Vel quorum ex Veltra BL

205쪽

D. BUR H. GOTTAE STRUVIO. Bibliotheca publica apographa accurare possis , designationem dederis. Mirari

certe satis nequeo, nullum locupletissimae, qua Academia vestra superbit, Bibliothecae extare Catalosum. Probe equidem scio, quantum in illo conficiendo tu ipse desiadaveris , nullusque dubito , quin mecum Consentias , in summam vestrae Academiae gloriam, magnumque Reipubl. literariae emolumentum cenurum , si rite consectus luci publicae detur. Academia Lugduno Batava suae Bibliothecae indicem multo austiorem denuo praelo Celeb.

SENGUERDI cura subjici iussit, Oxoniensis idem, ast utinam majori cum diligentia i curavit. Giessensis Catalogum amitacus mihi charissimus Dn. WEBERUS, ut ultimis suis me literis certiorem fecit, dabit. Obsecro te , atque per summa tua in rem literariam historiamque merita obtestor ut diligentissimam esregiamque souam olim praestantissimae Bibliothecae praestitisti, curam non plane abjicias, sed potius enitaris , quo Catalogus eius, si non integer, MSS. ejus saltim consignatio in publicum' prodeat , quod nup errime GOETZIUS Lipsiensi praestitit. Thesia

rus enim absconditus et inutile terrae pondus est Bibliotheca, cujus Catalogus nouextat. Quantum Vero utilitatis habeant librorum indices probe consecti, non est,

quod tibi depraedicem. Ego quidem ultira quin

206쪽

quingentos collegi, omnesque, qui e Bel- pio a Bibliopolis mihi transmitti Plent , licet non eo semper, quo decebat, studio exarati sint, asservo. Slusianum, ast quam eximium t hactenus , quod aegre me hahet, adipisci nequivi. Si igitur forte fortuna in manus tuas incideret , meam is vaginem insigniter ornare posses. Sumtus sato animo refunderem. d. IX. Junii

s DCCXIII.

GEORGIUS CHRISTIANUS JOANNIS,

Historicus Palatinus. Bibliothecae tuae sores quod mihi nuper

tam benevole aperueris , haud in ultima felicitatis meae parte pono. Praeter enim insignem, quam reperi iuxta admiratusque fiam, librorum optimorum , codicumque tam MStorum , quam impretarum copiam , tua maxime frui licuit eruditione pariter ac benevolentia. Quippe,quos poludes, theseuros animo etiam complexus es, in omnibus bonarum artium scripto xibus studiose multumque iversiamS : ut non immerito te appellem tantum abest, ut me falli putem. Tum

207쪽

Tum Vero Cum eruditione hac tua singularem coniunxisti morum suavitatem , humanitatemque , ut, qui te neget essse comem , facilem , φιλοφρονα, hunc sane iniquum esse dixerim. Quod cum ita sit, non possum, quin mihi gratuler , libensque profitear, nihil mihi evenire potuisse gratius, nil honorificentius, quam in isto tuo Musarum delubro ad tuam adrUere amicitiam. Perge modo, Vir Nobilirume quod semel fecilli, bene mihi velle , locumque apud te relinUere. Ego , tametsi paribus tecum ossiciis certare haud possum , ut tamen videas , nemini me unquam pietate erga te, observantiaque con

Cessurum, Omnem usque profecto dabo operam. Quod superest , precor, qui tuae fortunae auctor est, Deum, det, ut perpetua floreas felicitate , bonisque litteris quam diutissime decori sis ac praesidio. Mihi certe nil optatius erit, quam te prospere semper beateque aetatem exigere , et quem tum eruditione, tum Virtute tua me- Teris gradum , reipublicae litterariae nota minus quam civilis bono , ad multos an nos tueri fortunatissime. Biponti in Vo

gesia, Eid. Sept. A. MDCCXIII.

208쪽

LXILGEORGIO CHRISTIANO IOANNIS.

Quum in tui notitiam pervenire exopintatissimum fuerit, literae tuae, quibus contractam amicitiam obfirmare Voruisti acceptissimae extiterunt. Licet enim nimiis in me laudibus onustae, ne dicam graves, essent, dandum tamen id tuo erga me amori seculique moribus duxi, cum usu receptum solenneque putetur, primas , ovibus sese homines salutant, literas talibus verborum illecebris ac blandimentis cumulare. Dum Vero id , ingenue fateor , mihi minime probetur , haud aegre feres, si vices tibi haud reddidero. Nihil igitur erit, quod ad tuas respondeam, quam gratissimum mihi esse, meum in colis ligenda aliquali bibliotheca studium tibi probari. Est Vero etiam , quod doleam, ob importunum aliorum adventum te in perlustranda supellectili , me Vero praesentia tua doctisque colloquiis perfruendis praepeditos fuisse. Ast spes mihi est certissima iucundissimaque, crebriorem OCCasionem fore commodioremque , ut tuo meoque desiderio fieri satis possit. Ego certe non aditum solum , sed et usum hi-bliothecae liberrimum tibi spondeo , laequo ne dubites, sancte tibi profiteor,uni hi Cum

209쪽

cum in comparanda istac finem mihi semis per fuisse, ut meis non modo, sed et micorum commodis inserviat. Quid enim prius, quid optatius literatis hominibus esse debet, quam studia invicem promo Vere Z Utinam et tua adjuvare possem rnullam sane occasionem me praetermissu rum experiundo cognosces. Eundem tibi animum esse, tua me dubitare non sinit humanitas , imo tam confidentem , vel etiam audacem me reddit, ut illico liberalitatem tuam tentare , auXiliumque implorare non erubescam. Nimirum incidit nuper in manus meas elegantissima

praestantissimi HACHENBERGII Historia triderici Victoriosi Palatini MS. quae ob

summam styli elegantiam, rerum copiam, narrationisque graVitatem adeo perplacuit, ut, cum iniquum nimis , centum. scilicet florenorum , pretium exigeretur, plagium nolens volens commiserim. At licet noctes diesque in describendo cum Amanumen si desudaverim, possessoris tamen invidia ad exoptatum finem perducere non sivit, sed tertia plus minus parte carere

coegit. Insigne igitur praestares mihi oruficium , si tuo beneficio, quod reliquum est, nancisci queam. Non denegabis , si potis es, pro singulari tua benevolentia spero. Nihil est , quod vicissim a me ex

pectare non possis. Exige modo , quaecunque in potestate mea sunt , quam liber

210쪽

berrime. I e vero isthoc cimelio iiistructum esse, confido, cum rerum Palatin rum diligentissimus felicissamusque sis r spator. I7I3. d. q. Oct.

LXIII.

GEORGIUS CHRISTIANUS JOANNIS.

Quanti cum modestiam animi tui , tum ac de quibusvis bene merendi alacritatem faciam , nolim explicare pluri-hus, ne tibi denuo molestus sim. Potius gaudeo, occasionem mihi datam esse, qua testatum facere possim , quam hilare tibi , lubenterque insterViam. Scilicet , quum HACHENBERGII de Friderico Victorioso annales MSti mihi sint, tuis eos usibus , quandocunque quidem Volueris , oppido quam libens submittam : tametsi ' non sit, cur illis describendis operam enaVeS. Eorum namque typis evulgandorum diu est

quod interim connitum cyb et quo fine etiam

y Haud processit hoc consilium. Edidit vero ex MSto. V*cnbachiano hos Hachen

SEARCH

MENU NAVIGATION