Commercii epistolaris Vffenbachiani selecta variis observationibus illustrauit ... Io. Ge. Schelhornius

발행: 1753년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

mam ex historiae Palatinae tractatione haec, quae hic vides, mihi enata sint oτημματα , non possum, quin ea tecum communicem, rogemque , ut tum ipse ea perpendas , tum etiam aliis, qui in hoc studiorum genere versati stat , discutienda proponas. Merentur namque mea sententia , ut subaCCuratiorem Veniant disquisitionem. Sp Ciatim curatius edoceri velim, num Eber-hardus , Conradi frater, revera Palatinus

fuerit Rhenensis Z Fuisse dicit TOLNGRUS , et qui eius vestigia testunt, IILIB-NERUS ac LUDE X IGIUS. Ego dubiis

to , tametsi haud sum nescius , Alberico, Ensethusio, aliisque Comitem Vocari palatii. His vale , Vir Nobilissime , et audaciam hancce meam mihi benevole condona. Biponti Non. Iun. an. MDC

XIV. . . Utrum singulae regni Germanici provinciae, Conrado I. rerum potiente, suos jam habuerint Comites Palatinos, an vero se quentibus demum eos acceperint tempO-

AnΚemnaten , quem Theologum ,: Princia, pis Capellanum et Mathematicum nominat , Historia Friderici Victor. in Arischivis Palatinis. vid. ejus Notas ad Tim

ehemium, P. a. γ

222쪽

An regnum Lotharingicum , quando ab Henrico aucupe fuit recuperatum,. an Vero post demum acceperit comitem Pal

An qui comes Palatinus regni Lothais ringiae fuit, idem fuerit comes Palatinus

Utrum divissi postea in duos ducatus Lotharingiae regno, superiorem scilicet ac anseriorem, unus idemque in duobus hisce ducatibus comitis munus Palatini obierit , an Vero in unoquoque illorum peculiaris . comes Palatinus fuerit constitutus p. An Comes Palatinus Rheni fuerit comes Palatinus regni Germanici, κατ' ita dictus, et is quidem solus ; Cum ceteri, qui in Boiaria, Saxonia , Suevia comitum Palatinorum munere functi sunt, comites tantum Palatini 'provinciarum fuerint , e. g. Boiariae, Sueviae &c. - et si res ita habet , quando ad id dignitatis culmen dicti comites Palatini ad Rhenum adstenderint Utrum comes Palatinus Rheni aulam Caesaris semper sequutus sit, et Ctesiare in Saxonia, Boiaria, Suevia commorante ,

ius in Saxonia, Briaria, Suevia dixerit e

223쪽

GE CHRISTI NNIM' An qui comes Palatinus Rheni fuit, non

ceteros modo Ceterarum proVinciarum comites Palatinos, sed duces etiam principesque , Othonum jam Henricorumque temporibus , dignitate, auctoritate , eminentiaque anteiverit Z ' i i

. An comites Palatini Rheni tam ampla terrarum spatia in utraque Rheni ripa , , regnoque Lotharingiae sua sub ditione ha-huerint , ac Vulgo quidem adseritur 3 Utrum bona , quae Palatinorum in ditiaone sunt , omnia Palatinatui Rheni conatributa dici possint , nec ne λ maxime quod constet, pleraque illorum in patrimonio esse Palatinorum , variis quidem titulis, hereditate, emptione, permutatuone , bello &c. acquisita Quaenam illa sint bona , locaque , quae Palatinis Rheni olim a Regibus et Imperatoribus Germaniae sustinendae dignitati Palatinae fuere contributa

Q LXVIII.

224쪽

3Is . CHRIST IOANNIS. LXVIII.

GEORGIO CHRISTIANO IOANNIS.

Non aegre seres pro singulari tua hum nitate diuturnum utentium , quod e lo ga ad acidulas S.albacenses absentia , aliishue negotiis quam plurimis enatum eae Postquam vero incolumis , Deo duce,domum redii, ulterius differre nolui , quin

tibi HACHENBERGII elegantissimam Fri-derici Victoriosi Historiam. debita cum gratiarum actione remitterem. Doleo autem, quod ob easdem , quaS supra adduxi, rationes petitis tuis satisfacere nequiverim, nec, quando possim, per Varia, quae me remorantur, impedimenta dispiciam. Multum enim temporis lucorum , quam eXi-

gis., xequirit investigatio, illaeque , quas proposuisti, quaestiones altioris sunt indaginis , quam ut solvere e vestigio illas . vel apposite resipondere iam polum. Κemnatensis mihi aeque ac tibi. ignotus .est ;non periisse tamen scriptorem gravissimum spero , sed in lucem aliquando protrahi posse confido , cum ea nostri seculi sit felicitas , ut studii historici amor indies

Crescat , multaque egregia. Veteris seVimonumenta ab interit itindicentur. Virum in his praeter alios se praestat Jo. Joachiis

225쪽

-C IS T. IOANNIS. 319achimus MULLERUS , qui vastissimum

opus aggressus , longe desideratissimam Comitiorum Historiam texere Conatur et sed non nisi a Friderici I. temporibus uiaque ad Rudolphum secundum , cum maxime optandum fuisset , ut altius repetiisset. Sed plusquam Cimmerias procul dubio metuit tenebras , quae antecedentia obvolvunt secula. Priora duo jamdum publici juris fecit Volumina, quae acta inter annos I 44O. usque ad rq93. Comitia celebrant , atque illustrant. Quae an tu jam videris, nescio, ideoque illorum apud te mentionem facio eo lubentius , quod multa egregia, quae Friderici tui Palatini Historiam ornare possunt, praebeant. Subiitne illa jam dum praelum, an breVi ex perietur Vereor enim , ne typographi tui , suem Dulsesterum esse sit spicor, ope raS alia exerceant. Nam illi, ut audio animus est, FRΕΗΕRl aliorumque rerum Germanicarum conlectiones stub incudem revocare , STRUVIlque opera auctiores recidere. Quod equidem institutum non improbo; nescio tamen, an publico magis quam privato Bibliopolae atque edito. xis Commodo, ea, qua ineunt, ratione , prospiciatur. Illorum enim, qui istis adhuC Carent, aeque ac eorum , qui jam

instructi sunt, interest ut tales libri pruoribus editionibus ad amussim respondein

ania

226쪽

ant. Quod nisi fiat, citata a scriptoribus hactenus loca dissicillime ab istis evolviatoue inveniri possunt, his vero ob pauculas parvique tabe momenti emendationes atque accessiones novae tales editiones non sine magna pecuniae iactura coemi debent. Omnibus vero consuleretur,

si peculiari volumine additiones istae donarentur publico. Id etiam consilium Sandio Bibliopolae nostrati dedi , qui REU-BERI scriptores rarissimos luci restituere in animo habet. Quod vero is , qui operam ipsi navat , audire non Vult, sed multa attexere gestit , etiam quae novissime prodierunt, atque in Omnium mani-.' bus sunt,e. gr. Eginhardum ex SCHMIN-CΚII recentissima illustratione , Ligurinum cum RITTERSHUSII notis , et alia. Hoc sane modo et librorum pretium, et moles , qua jamdum orbis literatus laborat , sine necessitate augetur. Sed Veteres iustaeque sunt Eruditorum querelae , quibus aures tibi obtundere amplius nolo. d. 23. Aug. 7sq. IX.

227쪽

Aecedit sine veste, h. e. incompaetiis , Libellus Heraldicus a Jo. Wol . TRlΕ

novissime editus, quem nondum , ut eX- istimo, vidisti, ideoque gaudeo , quod ita aliqualem gratitudinis tesseram tibi offerri a me queat. Laetaberis una mecum, quod in Germania nostra cum reliquis Historiarum studiis praestantissima naec quoquudisciplina excoli incipiat. 9 Rem vero praestabis gratissimam, si tu harum deliciarum studiolistimus optimusque iudex mentem de libro explicaveris. Autor novellus admodum in Republica litteraria homo. est , et nonnisi duobus, quod sciam, moralibus scriptis notus , nescio an ita hoci in studio se gesserit , ut praeconem haeCeius opella mereatur. utinam vero et Germani nostri in haec sacra diligentius inquirerent.Germanicaeque historiae nostra utilissimo hoc studio lucem afferrent , ob cuius defectium summis adhuc tenebris dissicultatibusque caligat Unicus sane SPE NERUS, vir aeterna memoria dignus, virum in hoc se praestitit, cuius sane Vitulo ararunt postea omnes. Mirandum , t nos hactenus tam negligentes hac in par- Pars IL ' A te

228쪽

ox IO. ERM A GLAUA s..te fuisse , cum et Galli et Angli excelluerint. Mirari satis non potui, quanto studio , quantoVe apparatu Heraldica ars ex colatur in Britannia. Singulis enim eius Prou ciis non selum ab antiquislamis temporibus ministri quidam praefecti sunt, qui in nobilium jura, titulos , arma , lites inquirunt , quos Mus U Arms , i. e. Reges armorum , Loria Clare ieux , a Clarentiae

duce, qui primus hoc officii gessit, inua dignitate celeberrimus ille GeorgiusCAM DENUS defunctus etiam est) et pluribus aliis nominibus salutant f sed in Regia etiam spectabile insigneque Collegium

floret, the wraldsvice Vernacula nuncupatum , cujus illi membra, et ubi res altioris indaginis tractantur atque absolvuntur, monumentaque adservantur huc facientia. Maxima sane cum Veneratione

vidi ibi illa , cum Londini degerem. Eximiam enim illic consipexi supellectilem Documentorum , Chartarum , Privilegiorum, Instrumentorum, Litterarum, quas vocant, Nobilitatis &c. ut taceam ingentia volumina, in quibus familiarum nobilium Genealogiae descriptae sunt, quorum tantus apparatuS, ut nulla sit in tota retagione , de uua plenissima notitia hauriri nequeat. Uui hoc etiam memorabile aliaque laudandum, quod quilibet numerata levi pecuniae summa de omnibus, quando et quotiescunque libeat, inquirere queat.

l DisitsZpti l ν Guosla

229쪽

Praedicare certe satis nequeo liberalitatem facilitatemque gentis hujus in exteros , ali as satis morosiae , quod scilicet omnibus, advenis etiam, nullibi aditum praecludant, adeo , ut regium etiari tabularium , seu archivum in turri, quam Vocant, Londinensi the Thomer, patefactum nobis sit , ubi praestantissima quaevis totius regni mo

numenta non sine prae antiquitate reve

rentia intueri licuit, quae Celeb. RYMERUS regia vere autoritate in publicum dere coepit, iamque XII. ni fallor , Volamina in Fol. complevit. Quae fiamma cum voluptate coemissem , ni si tam rara atque cara quod Regina ultra ducenta exempla typis exscribi prohibuisse dicatur fuissent. Haberent aliae quoque nationes , laudabile sane exemplum , regiumque plane , quod imitentur. Sed pudeat illas , nostramque inprimis patriam , ubi talia

ex Vanimmo, ne praejudicia inde enascantur , metu premuntur potius , pulvere obruuntur, ac tineis blattisve in escam relinquuntur. Quanta, quaeso, Cum moro-

state non exteri modo, sed et ipsi indii genete a Principum , imo Civitatum tabuislariis arcentur l adeo , ut pro gratia rei putandum sit, si apothecae , repositoria , , atque loculamenta , in quibus haec my-i steria reclusia, extrinsecus , Vel per trant sennas, quod dicitur, monstrentur. Sa-: pienti tibi satis i nec nostrae etiam Reipu-X a blicae .

230쪽

blicae ulcus vel callum in his tangam. Nec edocendus hac occasione mihi primum es, de novo , quod Berotini Rex Borussiae paucis abhinc annis erexit Oflicto Hersdico. Vereor autem , ne ex solenni curiae huic imitandi aemulandique exteros studio vel ad fiscum potius locupletandum, velut noVum nummos conficiendi arcanum , quam in Reipublicae etiam litterariae commodum praenobilissamaeque scientiae augmentum excogitatum sit. Interim aliqua inde emanarunt scripta , e quibus

' Illud , quod SPENERUS hlius, patre tamen sine dubio opitulante , de Fecialium Origine , dignitate , atque ossicio Conscripsit, possideo. d. xxa. Febr. MDCCXIV.

Tractatum, quem transmisisti , Heral-dicum TRIERI nunquam a me Visiam , tua cum Venia perlustrabo, perlustratumque haud vitiatum cum gratiarum actione reddam. Laudandum sane viri conamen, artem, Germania oriundam nostra, patriae' laborantis vindicare linsuae , lectionis opus et laboris haud exigui, Latinae, Galli

SEARCH

MENU NAVIGATION