Commercii epistolaris Vffenbachiani selecta variis observationibus illustrauit ... Io. Ge. Schelhornius

발행: 1753년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

scriptbres, e quibus eos collesii Hachen-hergius , plerosque jam eVolVi, et , quo unusquisque faciat, stellulis appositis curatius , quam quidem in exemplaribus M Stis fa m , adnotavi. Addam, praeter

stemma Leonsteinianum , quod passim Uub. Thom. LEODIO , quamVis perperam , adscribi videas Phil. enim REIN-HALTUM, qui Comitum Leonsteiniorum

a consiliis olim fuit, auctorem habet fortassis etiam Hervici Amsterdami de laudibus Friderici huius orationem, dicti Leo dii de vita Friderici IIo annales , quos ad exemplar MStum , a celeberrimo THOMASIO mecum non ita pridem Communicatum , haud praeter rem exegi r nec non Pantaleonis CANDIDI de Ioanne I. Bipontino lib. IV. .Versu scriptos, et quod multa obtineant passim non obvia , adhaec

vero raro inveniantur, utique, qui recu-

dantur, haud indignos. Quin , nisi moram proposito injecisset praesens rerum status, dissicilis is profecto atque acerbus, prelo jam commisissem. Sumtus namque facere decrevit s. R. Duisseckerus , bibliopola Argentoratensium haud incelebris.

Quid igitur animi tibi huc si , fac sciam: Pars li. U quae chenbergit Annales Vir Clar. Jo. Phil. KuCHENBECKERUS Jenae A. I7 2.

212쪽

quae Velis faciam, idque quam cupidistinae. Kemnatensis vitam Friderici,quam sis pissime omnium citat HACHEN BERGIUS ;fiustra hucusque quaesivi ; frustra etiam TRITHEMII de rebus gestis Friderici huius Victoriosi libellum a FREHERO editum , cui Finariensis de dignitate Principum subjunctus est et r nec stio, ubinam

ο) Est mihi ille libellus ad manus , a

FREHERO cum notis et additionibus variis Heidelbergae A. 36oa. in Φ. edituS, cui accessit Petri Antonii Finariensis de dignitate principum liber, Friderico Victorioso nuncupatus. Notandum Vero,

TRITHEMIUM haud singularem de re-hus gestis huius Electoris Palatini librum scripsisse, sed hanc historiam decerptam a Frehero esse ex ejus Annali-hus Hirs augiensibus , quos repetito studio copiosius et accuratius A. MDXIV. in Abbatia sua Herbipolitana de novo recoxit, et in tantum amplificavit , ut duobus praegrandibus Voluminibus. d scripti, quadruplum primae editionis , quae sola tum vulgata habebatur, confe- , Cerint. Plenum autem illud Chronicon Τrithemii Hirsa tense repetitae elabo-' rationis, duos in tomos divisum, tandem

prodiit typis Monasterii S. Galli, A. MDCXC. in sol.

213쪽

racorum cum hunc, tum illam tandem inveniam. Tu, si me vel indicio, vel ope iuvare potes, amabo adjuta. Nec enim mihi solum . sed toti reipublicae litterariae rem facies longe gratissimam. Quod si porro Philippi Ludov. ΗOFMANNI Genealogia Principum Palatinorum Rheni tibi suppetit, aeternum me tibi devincies, si ad pauculas modo horas ipsius usum mihi concesseris. Id quod hoc confidentius abs te peto, quo liberius tuam mihi pol licitus es operam. Ego , uti me meaque omnia tibi permitto , ita precor, ut quam exoptatissime Valeas, tuumque mihi per

petim serves affectum i Biponti a. d. III. 'Id. Octobr. m. MDCCXIII.

LXIV. GEORGIO CHRISTIANO JOANNIS.

Nuperrimo desiderio meo plusquam satis fecisti, dum ΗACHENBERGiI Annales henevole non modo mihi, sed universis orbi literario offerendi animum monstrasti. , Magnas tibi gratias ago , quod petitis meis annuens, bene merenis promtitudinem testari volueris , majoreS Vero, imo maximas habiturus sum tibi, si et mi

214쪽

gog GR CHRIST IOANNIS.

hi et, publico simul gratificeris. Non, eis nim illorum gregi annumerari velim, oui non nisi propria commoda curant , Vel , quod .pesus adhuc est, quaeVis corradunt , , modo ut possideant , Vel denique, quod pess1mum, invidia adeo occoecantur , ut insignibus , quae fortuna , ut prodiεa est, talibus Harpyis concedere solet, Cimeliis nec ipsi frui , multo minus cum aliis de iis laetari velint. Mihi sane ipsi gratulor, imo glorior, de meliori luto fictam mihi mentem esse, quae adeo a dictis vitiis libera est , ut uno eodemque die omnia anecdota mea, et quaecunque modo alicujus sunt momenti , , ex penu mea de 'promere , amicisque ad eadem evulganda copiam facere , nullus dubitarem , modo in Reipubl. Literariae commodum Vergat.

Facile inde cognosces , quantopere mihi tuum in edendis Hachenbergianis annalibus studium probetur. Quam lubenti igitur animo Kemnatensis vitam Friderici vi

laudatam, vel etiIam TRITHEMII de eiusdem principis rebus gestis libellum largirer, . si mihi suppeterent, aut unde haberi possint, Vel procurare , vel saltim indicare possim. Utinam STRUVIUS, qui majores FREFIERI Tomos Germanicorum scriptorum edet, hunc quoque a Celeb. Viro olim publici juris factum Trithemii librum adjungeret, Ves etiam Sandius , Bibliopo-

215쪽

i ta noster , qui omnia a Prehero in lucem prolata in unum colligere molitur, id praestaret l, Sed ille extra sphaeram reputabi ,

hic vero Bibliopolarum mores sequetur , qui multa parturiunt, ast ,parum Vel nihil enituntur. Nec HOFM ANNI genealogiam Palatinorum Rheni principum, quod

. Equidem doleo, stuppeditare potero.Aegre sane me habet, quod in his inservire tibi nequeam ς erunt' tamen aliqua, tibi forsan non injucunda, quae ab amico quodam meo Comparare possem. Perscripsit is nuper, se inter alia egregia manuscripta Veteris aevi monumenta, quibus saudeti G idere literas Friderici tui Victoriou ad Imperatorem ejusdem nominis tertium de Praesemira Issagenoensi Lanum ter Hag quam Sigismundus Imp. Ludovico Palat. ejusque haeredibus . Anno I 423. ut inter alios Bernh. HER OG Lib. 9. Cap.

Chronici Αliat. p. m. Iso. et Isa. te statur , ob solutos somo. nummOS,i quosi H Horenos Vocant, pignori dedit.

- Scriptae si1nt literae illae Heidelbergae ,

anno I 473. Habet porro foedera , unum , quod Marchio Badensis Carolus contra. - Friclericum anno 1463. Cum quibusdam ' Principibus , de quo in Hachenbergio i me legisse meinini, iniit , alterum , quod e- odem anno cum Nobilibus seu Equestri or-' dine sancivit. En verba ipsius : Verbiis issi . . u 3

216쪽

3io GEAEMIST IOANNIS.

Murrarassetaclen mon Baden , ngen den muris far, en Friederis, von der Uale , anno I 463. stem r VerbisnDise der Riuerschast , se mitaueda tem Marrari Carlen nis Uriegen I LA. eodem. Horum apographum non de- negabitur mihi, tibi vero, si aVes, amba bus, quod aiunt, manibus a me porrigetur. Spes etiam affulserat , cum nuper BROWEM Sidera Sanctorum a me per AcoIuthum Mulierum nostrum exigeres , me de S. Pirmino in insigni quodam Cois dice meo, in membranis exarato , quaedam reperturum. Dubito, an prae angustia temporis praegrande istud volumen animadverteris. Martyrologium, ut Vulgo loriqui amant, Vel potius Hagiologium est , ultra centum Sanctorum Vitas complectens, quod aliquando , si Deus voluerit , Hi . ronymique collatio, quam nunc sacris diebus prae manibuS habeo , absoluta erit , cum editis conseram , nullus dubitans ,ruin multo meliores, forsan etiam nonisum vulgatas) Vitas. in illo contentas sim deprehensurus, quam spurias ac interpolatas illas a SVRlO aliisque editas. Veis rum Sanctus tuus Pirminus in meorum coetu haud comparebat. Boni igitur consules voluntatem meam, de cujus in tepcaeprimis integritate atque propensione ne dubites, rogo atque obsecro. d. Oct. 17 3. - LXV.

217쪽

. Redit ad te sartus , ut puto, tectusque, quem naper beneVOle mecum communicasti, EROWERUS : nec sine multa re dit fratiarum actione. Quam, cum paria officia ubi praestare nequeam , hoc facilius admittes. Descripsi vitam Pirminii olim nostri . per Othionum, vel potius Waris mannum scriptam: quam ad editionem ,

quam SVRIVS nobis dedit ac MABILLONIUS, ille quidem ad III. Nov. hic siceis

l. Benedictin. III. P. II. p. 236. e igere ianimus mihi est, si modo Deus et fortuna Votis adspirent. QRum enim Mabillonii liber carus omnino sit, rarusque , nescio sane, ubinam locorum illum . invenire li- Ceat. Surium Vobis esse, non prorsus despero Caeterum Bro.eri quaedam et Corinrigere et illustrare, diu est, quod mecum consti uerim , speciatim quod ad coeno hium illinet Hornbacen se , Vicinum no bis , dtionisque nunc Bipontinae Utrum vero auid eniti liceat , εν γουνασι .κειῖαι. Manum admoverem operi, si CGINTII Innal. eccles Francor. VALESII Notita calliar. BROWΕRI Annal. Trevi

renses, diique id genus' libri mihi sup-

218쪽

peterent. Comparandis autem ad reis

liqua epistolae tuae deveniam) Friderici Uictoriosi ad Imp. Fridericum III. litteris, A. MCCCCLXXI. scriptis , non est, Cur ope ram opemque impendas : eas namque in FUGGERI speculo honoris Austilaci coe- ferreichis en Ebrensetege0 iam publici iuris factas, reperire est. Foederum Vero aBadensi adversus Fridericum initorum formulas si consequi posses , gratissimum mihi esset, quamvis ne siciam, an dipumatum quid, litterarumque publicarum , ali quidem primo facere decreveram , siniicere velim. Essent quidem , quas appendicis loco subiungere liceret : liquidem in tabulario Bipontino plures huc facientes Iatere novi. Sed , uti dictum , nunt quidem nil certi cum animo statutum babeo ac dei eratum. Utrum Sandius Frtheriis anorum uno Volumine eomprehendinclois rum consilium inierit; certo scire pervelim. Est enim quod tibi in aurem dico et alius quidam bibliopola , et is qiidem

non incelebris, qui id facere animo' praesumsit: eoque fine non meam ' solim irequisivit operam, sed suasu etiam m:o, litisteris ad Illustrem I El3NITIUM scriptis ;id operam dedit, ut e Wolfenbuteiensi, in quam Freheriana maFnam parten translata est, si quae Viri ἀνεκδοῖα hab:rentur, erueret. Biponti iii. Eid. Novimbr. A.

219쪽

GEORGILIS CHRISTIANUS IOANNIS.

- Redit ad te Catalogus bibliothecae tuae . testis omni exceptione major , quantum honis tribuas litteris, librisque. Hachen-hergii vero oratio pace tua mecum ibit ad montes Vogesi, reditura tamen , simulaceam expediero. Historiam Friderici Vi- horiosi vadis interim retineas loco, et cum ibi Bariandi, Hincmari, aliorumque, quos frustra quaesivi, copia sit, laboribus tuis nonnihil subcetivi surripias temporis,ad lo-Ca , quae nonduin inspicere mihi licuit, inspicienda , illucque , quo faciunt, stellulis vel aliis signis reserenda. Ne vem grais tibi sit, quod id petam. Peto enim litte- , rarum Causia, et quidem a te, quem litteris ornandis juvandisque natum, deditumque.esse , mecum norunt omnes , praedi Cantque. Raptissime abituriens Francos.

prid. Kal. Maii A. MDCCXIV.

220쪽

3r4 GL CHRIS T. IOANNIS. LXVII. GEORGIIiS CHRISTIANUS JOANNIS.. HACHENBERGII de praestantia Palatinatus Orationem , quam nuper benevole mecum Communicasti, his tibi , non sine grati testificatione animi,lubens meritoque defero. Tum vero , quod nuper abs te

petii , repeto ; ut scilicet studiis tuis, ne gotiisque , si fieri potest, nonnihil deceris

Pas temporis , ac loca auctorum in Hais chenbergit historia nondum a me eVOluta evolvas; speciatim vero, utrum unuS

Mue ad rem, cujus μ; tia adducitur , , dispicias , et quorsum proprie pertineat , signis additis, ut ego quidem feci , notes. Facies sane hoc ipso rem non mihi solum, sed toti reip. litterariae quam maxime gratam. Quaenam vero loca illa sint, sine negotio cognosces, si modo indi cem locorum peculiari plagula a me con prehensum , Vel partem modo illius frontiaspicio libri a me praemisiam , inspexeriS. Matthiam Kemnatensem, qui omnium Cr berrime citatur, frustra adhuc quaesivi,nec, scio , ubi reperire liceat ca . De reliquo

cc Freheri aevo asservabatur Matthiae de

SEARCH

MENU NAVIGATION