Commercii epistolaris Vffenbachiani selecta variis observationibus illustrauit ... Io. Ge. Schelhornius

발행: 1753년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

menti Bibliorum inferens mentionem. Commodum memoriam subit recordatiolib orum tuorum, nunc meorum, Holstenti puta, Ausonii, Flori, Statii, Mytho logorumque omnium. ' Accepi illos , et exosculatus sum: muneris autem splendor me obstupefecit totum. Quid enim praestantius poterit esse elegantissima Mytho logorum editione , quid pretiosius Hol- stentanis ad Stephanum observationibus , quid carius Auinio Tolliano, quid Floro Freinshemiano praestabilius Z Magnum intuli decus familiae librorum meorum et attonge major est nominis tui gloria , quae

peneS me erit aeterna. . Manuscriptos Coindices tuOSi, ut et eos, quoS ex mea po' testate in tuam transituros gaudeo , Iam

fasciculo conjunxi , jam colligati sunt et insuti, tantum aurigam exspe stant , qui ad te deserat. Vale nunc, o alter Ariastogiton , et Harmodii tui perpetuo m mor esto. VII. Id. Mart. 17ι4.

252쪽

346 IO. - . - O FIta . LXXIV.

Indignatus sim , sine supercilio tamen, atque rancore, sed exporrecta Botius , et ad risum explicata fronte, Catello , quod tuas serratis rabidisque dentibus suis lacerando, illis me non selum spoliaverit , sed posteriorum etiam tuarum desidet tum tam diu frustraverit. Bucceam Thessalicam cibi, cui prae aliis inhiare solet, petulanti non invidissem , si salvas Tuas r liquisset s maluissem etiam, ut Molossus meus Britannicus , in Belgio , ut liberos meos equi instar curru Vehat , edoctus , leporem de Veru , pro sua , qua unice pollet scit. sagacitate, venatus fuisset,quam quod catellus iste tuis me orbasset leporiis hus. ' Hebescant illi a facinorosis morsibus dentes, vel, nisi jam dum ferulam e perintus fuerit , virgarum pro meritis assici tur lapplicio. Ad seria nunc pergerem , nisi Tui, amice mellitissime , ioci de mascula procreanda sobole indulgere hil aritati facerent. - Praeter illum , quem tu nominasti, CARDANUM, plurimos ex inis

Rituto tradidit modos Hispanus quidam cc ,

cc Ianus videlicet Huartus , cujus liber

253쪽

euius libellus Morhosio ob elegantiam lavinclatus nuperrime in Saxonia recusus fuit. Sed ut recte mones, steriles omnes sint artes, quas illi docent, nisi casus Vel propitia faveat Lucina. De istis igitur haud follicitus , divinae omnia relinquam pro-Videntiae. Quod tu autem, amice dilectis sime, spretis Ueneris illecebris , Minervae Musisque te devoveris, non inconsalie fecisti. Idem sane mecum constitueram , ieoque animo in Angliam quoque i ransmigraveram , ut fixas Oxonii sedes quaererem , castoque Pieridum connubio fruereri Aliter tamen divino , quod placido regit omnia nutu, visum fuit Numini , quod uxorem mihi obtulit , quam certo sci bam , et me et Musas meaS pari amore Complexuram, eandemque mihi sine zelotypia, aut livore concessuram dulce , quod a teneris cum illis habui , commercium. Quo de nisi fuissem certissimus ,

quali

amen des ingenitas para las scientias Barciis none A. a 6O7. in Oct. editus , ex Hispanico in Latinum sermonem transla- ltus ab AEschatio Majore , sub titulo :Scrutinium ingeniorum Jenae A. I 663. prodiit. In illo praeter alia modum trade- . re non dubitaVit, quo parentes gignere possint filios sapientes , ac ad liti rarum studia idoneos.

254쪽

quasi scilicet in ipsis matrimonialibus Tabulis cautum de hoc esset) nunquam sane ad aleam hanc subeundam adduci potui sem. Probe enim mihi cognitum erat , quam multa necessarium hoc malum in- Commoda comitari, quamque pernitiosiam Litteratis, Aonidibusque invisium esse soleat matrimonium. Habet sane coniugium Voluptates suas , affert delectationem liberorum , si bonae frugis evadant, procreatio ; ast quam incerta harum fruitio , dubiaque maxime spes est i Et si probe perpendas, nullae vel exiguae fiant prae illis , quas dulcis cum Musis consuetudo Creat. His tu perfruere, Amice dilectissime, ac in sinu laetare. Nullos te liberos suscepturum, ne doleas, sed, quantis molestiis, quantisve curis te liberatum, perpendas. Librarii tui partus , quoS tam

bellos, tamque elegantes eniXuS eS, qu Ve tanta facilitate, tantave Voluptate edes in posterum, liberorum Vices praestabunt, aeternum teCum Victouri , nomenque tuum ad. immortalitatem consecraturi. Sed quo delabor Vides, Amice charissime, dum tecum mihi res est , a loquacitate temperare mihi nequeo. Ast vi lium hoc aliis videatur , inter familiares stabilitas , quae virtutes inter numeratur, reputatur, Veraeque amicitiae , ut oratio index mentis aliis dicitur, character. Citra ulteriores tamen ambages ad libros

i nune

255쪽

nunc Venio, et quidem eoS , quos a tu liberalitate exsipecto. Accipiam illos,quo . niam ita jubes, sine longiori excusatione,

Ea tamen lege , ut tuum me debitorem manere sinas, .CredaSve, usque dum Occ

sio mihi sit persolvendi residuum. Libros, quos perlustrare gestis, lubenter transmit- tam ad unum omnes , quamprimum sese praebuerit opportunitas. Quanquam enim, ut omnia mea, ad usus publicos conferre

potius, quam in scriniis inutiliter premere' malim , antiquissima illa folia, Epistolae ads Ebraeos Synopsin complectentia, et recen tius Graecorum Epigrammatum ex Codicet Vossiano apographum aliis ad edendum committenda decreVerim , gaudeo tamen, quod tu, Amice optume , in tempore 'monueris, illaque tibi expetieris. Epistoniae quidem ad Hebraeos compendium FABRICIO Hamburgum destinaVeram , ut vel sitae Bibliothecae Graecae, vel alii opu- sculo pro more suo annecteret, Epigra mata vero LEDELLINUS, Pros Argentoratensis, Germani mei, ibidem, uti nosti, studiorum causa degentis , ope obti- /nuisset. Certiorem enim me fecerat, editionem , quam CLERICUS tamdiu mollistus fuit, vix amplius sperari posse. Quod eo probabilius Videbatur , quod magnus ille Aristarchus, postquam a BURMANNO et BENTLEJO tam male exceptus fuerat, manum de tabula subducturus, animumque

256쪽

3so F. - MAIO FILin Graecis quic'uam audendi a ecturus sit. O si tu igitur, Amice dilectissime, doctam manum admoveres t Insigne sane et mihi, et universo orbi litterario ossicium restares. Haud inconsultum etiam exi-imo , si Epistolam Paulinam cum Latina versione, notisque tuis doctis , observationum tuarum Tomo tertio intersereres. Facies tamen de omnibus, non ut mihi, sed ut tibi videbitur. De Epigrammatibus, si vel unum, alterumve commodo in loco publici per te iuris fieret si omnium

editionem detrectareo satis foret , modo constet mea publico litandi voluntas. Prae ter librum Meor Enoim dictum. Maimoni disque , quem nominasti, codicem, duos inlaper addam alios. Spero enim , atque

enixe etiam rogo , ut Ebraicorum meorum manuscriptorum rationem habeas , , nec illorum curam deponas. Adjiciam denique utrumque Leoninae vel Vulpinae Societatis Monitorum editionem , Latinam scilicet, et Gallicam , ut cum manuscripto tuo conferre possis. Fieri enim omnino posset , ut manusicripta differrent a typis exscriptis cui versipellis est Societas) in quibusdam nimirum locis , licet rubricae

capitum omnino concordent. Eadem opera librum ipsum adversus Societatem editum, de quo nuper scripsi , non sine Voluptate perlustrare poteris e multa enim de iis , qui Christi socios se mentiuntur , licet

257쪽

licet e latronibus, qui resipuerunt, tales fieri possint, arcana continet, quae frustra alibi requiras. d. IO. Mart. 17Iq.

LXXV.

- Quibus tibi nunc Verbis fratias agam nescio. Maximus, imo nimius tuus in me amor est , ut et collaudare et improbare, imo. castigare illum debeam. Ingratus alisque injurius' sorem , nisi quas mente concipere possum, maximas tibi , Amice diis Iectissime, referrem gratias, quod elegantissimarum, doctissimarumque Observati onum tuarum Tomum tertium, o munus acceptissimum i donare, imo nomini meo, in Republica litteraria atque civili etiam-' num obscuro, inscribere dignatus sis. Astanimadversionem, amicam tamen,meretur

praefixa dedicato ia epistola , quin potius panegyricus in meas , quas nullas tamen In me agnosco , laudes e*usus. Erubui , ita me Deus amet i nec . repetitis etiam vicibus ab luere lectionem sivit pudor , 'atque iusta in te indignatio. Hanc etiam Probe experturus fuisses , atque experiri meruisses, nisi duo essent, quae excusaret.

258쪽

te mihi viderentur , quaeque ardorem in me restinxerunt. Primum , quod seculi mores secutus sis, qui exi unt , ut omnis dedicatio abundet encomtis , adeo , ut nisi quaevis ornamenta et laudes Congerantur cumulatissame , soloecismum fecisse, et contra decori, urbanitatisque leges peccasse credatur Auctor. Alterum est, quod amplissima, quibus me ornare studes,Verba , laudesque, quibus me assicis, amorem tuum simul demonstrent , prodantque , quo ex fonte manarint. Nemini igitur imponetur istis ; minime mihimet ipsi, cum Ioniissime a me absit , ut meis ipse laudibus faveam ; nec etiam aliis, dum omnia encomta tua et cunsuetudini , et amori tuo erga me plane singulari adscribentur. Hoc etiam moVet me, facitque, ut Comin sium, contra amicitiae leses , facinus lcondonem, hac tamen conditione , ut in

posterum ab omni laudis specie abstineas , adeo, ut nec epitheton nisi quod amicis , familiaribusque dari assolet nomini meo , ubi codicis, aut alius libri mentio facien' da, adjicias. Satis mihi certe fuisset , summaeque gloriae duxissem , si solum nomen meum adparuisset ubique. HaeC etenim unica gloria est , cujus cupiditate

teneor, hanc etiam citra arrogantiam a

cupari me posse confido. Hoc iucundissimum praemium est , quod meo librorum

studio indefesso deberi, nisi iniquior sit,

259쪽

negabit nemo. Nec maius unquam eXp tam, nec requirere possum. Quod enim insignius famae ornamentum esse possit , quodnam praestantius decus , quam quod tu, Amice honoratissime , quibusdam , quo hactenus tam bene usus es, Codicibus, quosque ego e sacrilegis Judaeorum manibus , imo ab ipso interitu vindicavi , doctiss1mas observationes tuas augere illustrareque potueris O me terque qualem clue felicem , qui et tibi et universo orbi litterario inservire potui. Improbus ac stultus concivibus meis labor videatur, qui libris colligendis impenditur ; mihi nunc aliter probatur. Et nisi iamiam maximus esset in comparandis , tibique ac omnibus honis consecrandis hisce thesauris, ardor

meus, Cresceret multum. De quo ne duinhites , omni allaborabo studio , ut meam in his inserviendi tibi promtitudinem, qua- Vis data occasione, perspicias. Jubet id amicitia nostra, imperat publicum juvandi, duae omnibus bonis incumbit, religio, sua-ent tua in me merita , exigit denique gratus, qui omnes decet , et quem numquam in me etiam desiderabis , animus. Hunc utinam 'probare ac demonstrare ti-hi maiori facultate , majoribusque monumentis possem l Ast tanta est liberalis tua

magnanimitas , ut quibus alias homine que Diique placantur, ex auro argentovς muneribus , tuam potius iram in me com-Pars II. . Z mO-

260쪽

. motum iri metuam ; ut in his mortalibus palmam praeripias , ipsosque etiam Gentilium Deos superes. Chartacea tamen dona, atque munuscula non respues ; qui- .hus comparandiS , dum capillatam exspecto occasionem aVidus, in Votis . nunc desinam. Faxit Deus T. O. M. ut noVum, quod gratia eius absolvisti, si molem species, opusculum, si gravitatem atque praestantiam , opus insigne cedat in eius glo-xiam , ad Sacrorum Scriptorum illustrationem , tuaeque famae immortalitatem Vergat i Sosipitet te quoque Numen benignis. simum, ut Nestoris, aut quot nostrae aetatis caducae hominibus contingere pos sunt, annos Vivas, multisque scriptis mulista exquisitaque eruditione. tua refertissimis orbem litterarium . augeas, atque Omes. d. I 3. Martii, I7ΙΑ. LXXVI.

Binas benevola manu tua exaratas ac cepi litteras, ad quas eo ordine, quo ad me perVenerunt, respondebo. Recte fecisti, quod risu exceperis fata epistolae meae , a catello discerptae , cujus ventri nisi

SEARCH

MENU NAVIGATION