장음표시 사용
281쪽
inire vellem. Citra omnem igitur tergi versationem, ni amicitiae Iura Violate Veiis , accipies , quaecunque tibi obtuli,atque inposterum offerre potero , nilque plane aliud , quam mei in te animi . propensit onem dispicies , a qua sane multo majora, modo occasio daretur , exspectare merito poteris. Quod quum reapse potius, quam iverbis te intelligere, Amicorum optume, malim, ad alia pergo. Spero autem , te ea , quae desideraveras , manuscripta iamiam reperisse. Inserui illa Codici majori
Ebraico, ne, Cum integumentis Carent , damnum capere, id est, ne a reliquis at
teri , dilacerari, Vel etiam , quod aurigae incuria saepe accidit, madefieri possent. lntegrum tibi erit illis uti, frui, quam diu volueris. De Bygantino autem Codice mentem meam plenius Coram explicabo. Nolim vero suspiceris, Amice dileaissime, me BANDURIO illum potius concredere malle, quam tibi. Summam sane injuriam
mihi faceres, si , quae nuper scriesi , in
tam malam partem serio sumere velles. Ne mo sane, nemo, inquam, est in toto, quacunque patet, terrarum orbe , quem tibi anteponam, Cum nemo sit , a quo plura atque majora sperare queam , nemoque sa quo tanta ingenuitate, tantoque Cum foenore , quae Concedo , recipere unacum. publico in aureis tuis scriptis possim. De quibus omnibus, si vel tantillum du-
282쪽
hites , ignoras me plane, meamque in te, quod absit , benivolentiam, ac fidem , si unquam in mortalibus fuit , intemeratam amigis, dubiamque facis. Ast meliora de te spero, Amice cordatissime. Omnia igitur mea, tuto. Credas velim , tibi sa-Cra, Unaque mecum devota. Nullum . gaudium est, quod ex iis , quae benigna mihi fortuna tribuit, capio, nisi tu, Amicorum dulcissame, mecum percipias, quocldemum laetitiae cumulum affert. Accipe igitur novam gaudii VoluptatiSque caudam , mecumque exulta. Inciderunt nuperrime in manuS meas, O me ter, imo -decies beatum l decem praegrandia volumina docta Polyhistoris illius. Joh. Petri LOTICHII manu ad unum Omnia eXaruta, tibi aeque ac mihi , cum critici maximam partem sint argumenti , jucundissima futura cd . d. 3 Mart. i7iq. LXXX. d) Sequuntur nune ea , quae in prima hujus Sylloges particula p. as. R. le-
283쪽
Invenisse me , et quidem sine magno
labore, epigrammata Graeca , et Compendium, quod arbitrabamur , epistolae ad Ε-braeos, indicandum tibi duco, Amice optime maxime, ne aut decipere te voluis se videar, aut eruditorum more serVare , quae arrident. In caussa est prava mea libros veteres evolvendi consuetudo , dum neque frontem eorum intueor , aut limina adoro , neque calcem lego: sed ipsum medium ante omnia considero, profectuum 'meorum experimenta sumturus ;quum longe facilius sit vel ex capite vel cauda libri, quam Corpore ipse, quae con- tinentur illic , addiscere. Dum itaque Ebraeum codicem , cui Judaeus inseruit schedulam, primum lustro , eundemque ordine perlegere instituo , inciderunt in
manus meas, cruae tanto desiderabam opere. Protinus lumma cum aviditate bina
folia membranea oculorum arbitrio subjicio , stanteque pede lego , relego. Nullum invenio epistolae ad Ebraeos breviarium, sed ipsissimam epistolam , initio tantum et fine gaudentem, deficientibus foliis interis 'mediis. Primum etenim folium Cum exo
dio ipsius epistolae incipit , finiturque in Α a s Cap.
284쪽
ad finem epistolae; ὶbscriptione, quae finem occupat in editis , heic in MS. tuo posita in fronte. Doleo proinde insigniter, te, Amice dilectissime, deceptum fuisse ,
maSnamque pecuniae vim foliis 3am evulgatis impendisse. Ne vero frustra loca- visse argentum tuum putes, quod facere unicum potui, feci , annotando diyersas lectiones et atque laetor, unam me reperis. se et alteram, quam Millius in multis non invenerat codicibus. Epigrammata Grae-Ca pleraque omnia argumenti sunt amat rii ; eaque ad Anthologiae editae Librum meptimum supplendum facere .possunt deprehendi unum ex illis exstare iam in collectionis libro citato, quod ideo margini
epigrammatum tuorum . MS. tua tamentCum pace , adlevi; facturus id cum aliis quoque, si ea offendero : nam illud felix
suppeditaverat memoria. Quantum Conjicere Valeo , plura sunt, et Volumen Omnino conficiunt non mediocre , quae in .Vossiana erant epigrammata MS. Sane, quae Κusterus ad Suidam attulit, superarit vimiano numerum tuorum, et tamen cliversa ab illis sunt: plane ut nova nobis
285쪽
vero illa, quae tibi obtigerunt , descripta
'censeo ex innumeris, a quodam, qui Cupidinis vexabatur igniculis. Erit nihilois minus locus, quo et varias lectiones, et epigrammatum unum alterumve , in tui memoriam, adducere potero. Chronicon Francobergense nunc demum Per Zangium nostrum ad te delatum arbitror. Inter' libros, quos nuper mihi dedisti dono,sunt quos jam habeo, Mericus puta CasauhOnus, Seldenus, et Meursius; hic quidem
in thesauro Gro noviano ; illi autem seorsim excusi. Curabo igitur, ut ad te, Ve- terem posse rem , remittantur , quae a te venerunt. Adjecissem his Salmasii quo-
ue epistolas nam et illae dudum mihi uere) nisi eo ipso tempore , quo graVia
tua ad me perVenerunt dona, praesto fuis . set Zangius, qui, quum noVisiet, Iam me illis esse instructum, non cessaVit priuSsquam invitus nonnihil ei committerem o- pus, cui inhiabat, ea tamen conditione , ut Rutilium et Boethium, et quicquid ei geminum est, vice hujus reddat. Quam permutationem, cum libro' tuo institutam, non aegre feres , vir o Ptime, ubi cogita-Veris, tantum me illo lucratum fuisse. Vivit inter nos Suecus ce , ex oriente huc
286쪽
. delatus , Vir egregius , multarum , Iingua .rum peritus, et moribus suavissimis r is in. Italiam , sussu regio, Vel Belgium et Angliam meditatur iter, quod, ubi suscepturus est,per Vestram . necesse est 'transeat ci- . Vitatem ; atque hac occasione adparatum . tuum inspiciet orientalem , ipse multis o- rientis spoliis, et Turcicis maxime atque Arabicis , onustus. Retulit ille , magno pretio in Turcia vendi Alcoranum , 4O.. scit. Vel so. imperialibus ; quod jure mire- ris. Scio equidem, Joc SCALIGERI tem
poribus , 7o. Vel 8 o. immo et Centum im- . perialibus aestimatum fuisse unicum exemis. pluin Coranicum : at nostra aetate durare eam adhuc caritatem Vix credidissem. Qua- . re meas nunc Video divitias, antea igno-
tas, cui paterna ex hereditate duo obtingent Alcorani. Ecquid vero de Acolutho. dicemus Z triginta omnino possedit ille r incertum, quo post obitum ejus devenerint: Iam occupatus sum in describendis Graecis epigrammatis , quorum aliquod in. Latinum Conversum ut materiam haberes ridendi , adponerem , nisi jam tibi cognita crederem illa. De meo nil ha-
tio funebris, ab Erico BENZELIo m. scripta, et Upsaliae publice perorata, e tat in CL Chr. NETTELBI ADT M moria rediviva Virorum in Suecia eru- . ditissimorum, Semi - Dec. IV. p. ao9. sqq.
287쪽
i heo, quod lepores spiret et salem e adde quod neque Saturnalia nunc sint neque jocandi tempus. III. ante Kal. Apr.
' Placent, quae de Codice Byzantino statuis, quem Vel ideo summa tractabo cum 'diligentia, ut posteri cognosicant , me in tuis illustrandis codicibus non fuisse segnem; animum certe defuisse nunquam. Ganti vero subeundi mihi labores t quam plane imperitus ad hanc accedo provinciam.Deinstituor corpore scriptorum Byzantinorum, supplemento Banduriano , glossariis duFresniano et Meursiano , tot adhuc subsi- Miis aliis , sine quibus aliquid in ejusmodi opere conari prorsus est impossibile. Lotichianas opes divina tibi sorte contigisse, gavisus ex animo sum, et tui, Vir amicissime, et mei causa. Erit enim tem-Pus, quo mihi prodesse poterunt doctiss1- mi viri monumenta. Magis adnuC -intra sinum gaudeo de Graecis , quos ' speras , codicibus. Quamvis enim et Latinos et Ebraeos, et alios qROscunque auctores le-
288쪽
gam, non sine aliquo iucunditatis sensurtamen , si Graium Video hominem, plane me transfigurari sentio. Quare epigrammata illa tua , amicorum Optime , quae Mmatoria, ut nuper dixi, sunt fere omnia, tanta cum aviditate legi , vix ut verbis declarare queam ; non ideo, quod Veneris arcana exponant, sed quod summa in
iis sit Graecae linguae venustas. Basilii Magni libellum, Vel homiliam , vel orationem, ut alii malunt, de legendis Gratiscorum libris, aut, ut iterum alii,quom do cum fructu iuvenes legere possint Graecorum libros , Constitui propediem edere , eum H. GROTII et A RETINI versionerarissima, meisque notis. Vellem et aliis
orum inserere Observationes ,' atque eruis ditissimam D. Patris orationem , cum Va
riorum notis evulgare , siquidem mihi aliae essent, praeterquam Jq. POTTERI , qui hunc ipsum libellum una cum Plutarchi libro de audiendis Poetis Oxoniae iis 8. in lucem emisit. Prodiit et haec oratio Basiliana Parisiis i613. 8. ac Helmstadiiis37. per SCHEURLIUM Professorem :neutra mihi editio visa , uti nec operum editio Parisina, de anno i6i8. in qua num forte notis insti 'cta sit illa homilia, scire desidero. Si quid igitur inosti, Vir optime , aut ipse habes hujus Patris , ut mihi significes, rogo , faciam , quod decet , tui mentionem favorii. Conuicu*ram his
289쪽
. --. 3 3 ad vos venire nundinis r sed tribus adhuc indies detineor collegiis privatissimis, quae propositum meum mutare jusserunt. Sueiscus ille, de quo in proxima mea epistola, tuam nunc puto lustravit bibliothecam. Est ille Proseor linguarum orientalium in academia Upsallensi. Non temere vidi Suecum , qui eruditione hunc sequet. Qui
litteras in domum tuam , te absente, detulit , est omnino cognatuS meuS , quem saepius eandem ad te viam instituere, Videndorum librorum tuorum causia , facile,
qua es illustri humanitate , concedes homini litterarum studiis flagranti. Invideo propemodum ei hanc tecum conversiandi felicitatem , qua ipse frui nequeo. Deum me existimarem , si uno tecum , eodem que in loco commorari possem , utpote quod et . iucundum mihi et utile foret. Dum vero sejunctos nos Vivere voluit
fortuna, pareamus necesse est, eandeminque clementem adhuc lexistimemus, quae immensias locorum intercapedines inter miriumque non posuit. QuamVis Vero re motus a te sim corpore , animo tamen te
habeo praesentem, quin et tuis in aedibus versor, somniis mecum ludentibus. Vide-
. re enim mihi videor Erasini statuam in. Bibliotheca i Vssentachiana' conspi-
290쪽
libros et editos et ineditos , in quibus et noto multa , et lego , sed nonnisi cum indignatione; dum vanitatem horum laborum ostendit aurora. . Vale nunC , mea sola et sera Voluptas, et me ama. Octa-
'o Idutim April. MDCCXIV. LXXXII.
Una fidelia, ut vetus habet , duos deinalbabo parietes, h. e. ad 'binas tuas una yice reipondebo. Ut autem ordine pro cedam, priores tertio ante Kalendas Aprilis datas prae oculis primum habebo , quarum statim in initio tuam libros evolvendi consuetudinem lego atque approbo. Tu vero, Amice charissime,non improbabis etiam, quod illam non secutus, Titulo veteri membranarum Graecarum deceptus fuerim. . EO facilius inductus sum , quod 'ab eadem manu , quae reIiqua 'exaravit , insicriptus videatur , et disertis verbis compenὸium dicatur. Ad collationem au- iem non VacaVerat hactenus tempus, negrine , si omnia , quae indies Comparo, eX-cutere vellem penitus , edendum , nec Mormiendum nec respirandum laret Gau-