Commercii epistolaris Vffenbachiani selecta variis observationibus illustrauit ... Io. Ge. Schelhornius

발행: 1753년

분량: 381페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

leant, facile conjicis , ipseque, amice dilectissime, non raro , quod nullus dubito, experiris , ideoque non malam in partem interpretaberis, quod hisce querimoniis chartam impleverim. d. 8. Mai. I7I .

LXXXVII.

IO. ΗΕNRICUS MAJUS FIL.

Quod Judaeus codicem putabat Maimois nideum, id verius compendium Maimoniis rite dici possit; quum ad hujus doctoris ductum sit compositum. Alterum illud majus Volumen vere complectitur omnia,qine praedicabat Apella; estque magni pretii liber. Dicam vero de his suo loco, in schedis puta peculiaribus. Impense gaudeo,

AEthiopicum quoque codicem ad te, amice suavissime , perlatum esse. Is enim , quo rarior, eo pretiosior. Paucae sunt. in. Germania nostra , immo Europa, bibliothecae , quae ejusmodi ornamentis superinbiant. Judicium D. M IEGII verum esse, non dubito; neque tamen detrecto , ubi

volueris, eum Conferre , et Varias indqlectiones, ut bene mones, excerpere. BO-nas te horas, Amice, in eVolvendis actis.

312쪽

perquam Vehementer doleo. Stultum fateor , fuit petitum meum , quamVis aliqua ratione necessarium. , Dum enim se

cundam editionem libri primi mearum oblemationum hac testate edendam denuo augere studeo et molestus tibi , in negotio inutili, fui. Veniam da, quaesio , impudentiae ac vanitati meae, atque taedii, quod tibi creavi, non recordare amplius. Prae vidi equidem, frustraneum fore t borem tuum s at desiderium me fecit ridiculum.

Petieram nuper, ut aetatem characterum,

quibus folia tua Graeca sunt exarata , ex Nonifauconio indicares s repeto nunc id ipsum , sed ea conditione , si absque incommodo fieri potest. Estne tibi , amice mellitissime, vita Basilii M. ab Amphilochio consignata Z Si est, inquiras tantum Veis im in indice, quid de Eubulo , praeceptore Basilii, cum Athenis daret' operam litteris, referat, et mihi Graeco pariter Latinoque sermone nuricies. Scire pariter gestio, an ad tuas manus sint excerpta Grotii Poetica, edita Parisiis Isa 3. 4. C terum iusta est tua querela de operibus, inutilibus accessionibus auctis, item de vastis corporibus , exhibentibus ea, quae sparsim fuerunt edita. Sequor judicium tuum,

et doleo. V. Id. Mai. 17Iq.

313쪽

, Folia Graeca , Epistolam ad Hebraeos ex hibentia , quae nuper oblitus sum , septimi vel certe octavi sunt seculi. Scripturae nim , Vel characteri specimen codicis,quem MONTFAUCONIUS lib. III. cap. s. p. seq. inter praestantissimos omnium eo dices iure numerandum censet R. R. P. P. Iesultarum Collegii Ludovici Magni &c. ad amussim concordat atque re6ondet. Nec Amphilochii vita Basilii M. nec GRO-ΤII Excerpta Poetica Parisiis vulgata ad manus sunt, ambabus alias offerrem tibi , cum nihil mihi sit iucundius , nilque an liquius , quam studiis inservire tuis. Ast quantum est in tanta librorum multitudine , quo carendum nobis i Postrema nec Cognita , nedum Visa mihi unquam fuere; aliena enim a Philosophorum de fato se, stentiis a viro Illustri Elzeviriorum typisi' feditis , quas utique possideo , existimo.

Quo de certiorem me reddas Velim. Tan- itum ad ultimas tuas reponendum fuit. iNunc arrige aures , amicorum dilectissime, atque quae benigna sors larga manu no- missime obtulit, accipe, Codices nimirum manu scriptos quatuordecim , una Vice , praestantissimos. Inter hos erant Graecus ,

314쪽

Homilias S. Macarii complectens , porro Statius , Virgilii Georgica, JuVencuS, manu scripta aliquot Turcica, ac denique F sciculus Epistolarum autographarum a C leberrimis Viris scriptarum. In his eminent quaedam GROTII, Caroli PATINI , Jo. DURAEI , irenicum studium , quod

tanto urgebat ardore, probantes ; ac de

nique SCHMIDII ad SCHICKARDUM

quam plurimae. Quas ultimo nominavi Ioeo, critici sunt argumenti, ideoque tibi, amice charissime , prae reliquis arridebunt. Impense sane gaudeo harum quoque deliciarum aliquid propitiam alias fortunam, in his tamen hactenus parcam, dedisse. O me fortunatum l si tales mihi siepe eveniant dies , albo lapillo notandi lEpistolarum mentio Mei erianarum Thesauri, quo tu gaudes, memorem facit, at que 'simul impudentem, ut scilicet illud , quod de edendis illis ad Eruditos scripsisti, lachediasma expetam ; Illius enim eompos nondum factus sum. Significabis etiam , an consilium , quod nolim , mutaVeris, et quae causae sint, quae impediant, vel reta dent. d. Is . Mai. 17I OB.

315쪽

OBSERVATIO

de Epistolis Virorum Cel. autographis ad mlh. SCHICΚARDUM.

Quantum VFFENBACHIUS meus, μακαριβες, epistolis Schmidii sutrici haud dubie h) , Ecclesiastis ac Philologi quondam Ulmensis egregii ad Virum summum. Wilhelmum SCHICΚARDUM , Mathematicum atque Philologum Tubingensem famigeratissimum , exaratis gavisias est . tantum egomet mihi gratulor de epistolis, ad eundem SCHICΚARDUM a Viris celeberrimis olim datis . iisque autographis , quarum quinquaginta circiter iupra ducentas inter reculas meas asserV0. Interest autem rei literariae,' nosse , ubi istiusmodi cimelia lateant, cum praesertim pa rum abfuerit, quin prorsus cum reliquis Viri optimi schedis interciderint : de quo sinistro earum fato Theophilum SPIZELIUM au dire iuvat, ita disterentem ci): in Archimedis doctum olim et eruditam pulverem

Cc s ferox ch vid. b. I. C. WOLFH Conspectunt Supellectilis Epistol. p. 0 in Templo honoris reserato, p. 3 α

316쪽

io De Epistolis GL Hrorum . ferox et impius miles turbavit , cumque ipso disjecit domino ; ita simila propemodum fatum rer hic Archimedes subiit. Etenim in Schichardum fera immanis , Iura scilicet pestifera post elata suorum funera anno avi currentis quinto et trigesimo desaeviit , tot egregios ejus turbatit circulos , imo vim truculentiamque in ipsas etiam chartas et scrinia , atque hinc inovarie sparsa et disjecta opuscula furiose convertit , ita ut in communi illo metu et terrore , ut si , inter hominum imperitorum manus , qui ser

manda domui adhibiti , vel prorsus perierint, Hab' aliis forsan clam inde subrepta fuerint. Ipsemet SCHICΚΑRDUS id veritus est, paulo ante praematuram mortem, dum pestem fugiens in Alpibus Wirtembergicis oberr ret, D linga , quam Pathmum suum nuncupat, die Michaelis A. I 63 s. ad

Subito sum domo mea exturbatus lamentabili momite sororis, quam ex Herrenbergae cinertibus profugam istuc recepi. cum enim ipsa communi lue corriperetur, vidi miam quoque mitam pericli- ruri , nisi fugerem , istico. Ita cum puero , quem solum habeo , emigrati flatim , et hactenus in montanis Alba oberrami miserabiliter , ut vitan

317쪽

quomodocunque redimerem. - - verereν

adium mearum , inprimis bibliotheca, direptionem, nec id minus a cive avido et inUido , quam prasidiario milite , prosciscerer omnino hinc aliorsum, et secederem in Helvetiam vel Genevam , Pando adhuc licet , ante imbres 'emales. At incer tus consilii sum , neque mihi consto in istarum eurarum ancipiti fluctuatione. Clementer intita mit ipse illastris D. PETRISCIUS , nec terreret via Ionginquitas , obstat anus ille Omnia interim - amittendi metus. Ita toto fere anno hactenus reunquam licuit mihi esse securo , aut sudiis AEt-rente animum applicare. Darabo tamen Dei gratia , et spe meliorum hac praesentia boni, consulam. Inugnem igitur percepi animo laetitiam , cum bonis aVibus meas in manus , istiusmodi cimeliorum avidissimas , incide κrent Illae epistolae , tanquam pretiosae exist6 naufragio tabulat , eoque majoris faciendae, quod pleraeque a viris illius aevi celebratissimis proseciae fuerint. En tibi eorum nomina. Sunt autem Jo. Henricus

ΑLSTEDIUS, Jo. Valentinus ANDREAE , Jo. BAINBRIDGIUS , Jac. BARTSCHIUS , Matthias BERNEGGERUS , Jo. Henricus BISTERFELDIUS , Guillelmus BLAEU, Isimael BOULLIALDUS, Joannes BUXTORFIUS , Pater et Filius, David CLERICUS ,, Christophorus CRINES lUS, Elius DEODATUS , Jo. Georgius DORSCHEUS, Theodorus ΕBERTUS, Melch. Sylv. ΕC ARDUS , Christophorus

318쪽

ceo epistolas a do his quibusdam Rabbinis ad eundem Ebraice scriptas.

Vindobonae A. r i 8. in majori forma edi- .disse Io. KEPLERI, Mathematici quondam. Caesarei, aliorumque Epistolas mutuas. In ea collectione f. 668. sqq. plures quidem SCHIC RDI nostri ad KEPLERUM exhibentur epistolae, unica Vero tantum L6 o. hujus ad illum responsio. Reliquae ergo pleri, quae penes me sunt, iniatistae cum Schichardi epistolis, ibi vulgatis, utiliter conferri possunt. Hugonis GROTII , Belgarum Phoenicis , sex mihi in . promtu sunt eximiae ad SCHICΚΑRDUM epistolae , quarum nulla comparet in grandi

319쪽

mutuas , Argentorati A., Iὸ73. in I a. publici juris factas ; una tamen Vel altera Berneggeri inter nostras latitat adhuc in Ledita. Omnium Vero praestantisii'ae sunt magni illius PEIRESCII , immortalium in bonas literas meritorum Viri , cujus vel solum nomen elogium est , ad Nostrum Epistolae , omnes fere ita copiosae, ut in tegrae veluti dissertationes esse videantur, dignissimae proin, quae luci aliquando eXPonantur publicae. Quanti SCHICΚΑR- DUM, ceu Virum publico bono natum, fecerit PEIRESCIUS, ex ejus vita a Pe- tro GASSENDO eleganter descripta, pas sim elucet. . Multo autem clarius id patet ex epistolis Petrescianis , in quibus tantis, SCHICΚΑROUS effertur laudibus, ut unius margini haec Vir modestus adscripserit Verba et me enormia et nimis Gallica non agnoscit mea tenuitas. κ

NEGGERUM meminit , clementer se a PEIRESCIO invitatum esse, ut in illis belli calamitatibus , quibus tum Germania nostra undique premebatur, in Galliam se ad eum tanquam asylum reciperet. Sunt illae literae longe humanissimae mihi ad ma-.

320쪽

14 . De in ceL Virorum rius, quibus omnia ipsi sua ultro et Iiber liter obtulit literatorum ille Maecenas plane incomparabilis , Aquis Sextiis Α. MDCXXXV d. X. Julii scriptae. Gaia sendus quoque hujus rei mentionem facit i , cuius en Verba : Audita morte optimi SCHNORDI , quem pestis a Novembri usque superiori A. 163s. absulerat , omnem dilia

gentium adhibuit , ut inedita ejus vera servarenis rur , Iucemque acciperent : id agens praesertim Matthia Berneueri Argentinensis, Viri celebris, i intermentu. Praetereo autem, ut ad ipsum, inter cedente AElio DEODATO , miserit maria Dic dia , qua dum 'evulgarentur , Thomas LANSDUS, Florum decui, et V μακαριτου Achates, odi simul procuravit orationem funebrem , in qκazacharias SCHAEFFERUS , insignis eloquentia et hytoriarum apud Tubingenseis Professor, tacere non potuit , SCHI ARDUM fuisse a PED. RESMO prolixe, splendideque invitatam, ut tu multas patriae declinans , ad ipsum diverteret , quietem sudiis assecuturus. Literae PEIRES

CIl , quibus BERNEGGERO negotium

Suh imposuit, annexae sunt mutuis Schiis chardi et Berneggeri Epistolis p. at 7. sqq. e quibus nonnulla huc transferre non piget. La funeste nouvelle du decee de seu Mons Stai-osrd, que Mons Deoiari noui a fati Aaυοir demo re

l in Vita PEIRESCII, Lib. V. p.

SEARCH

MENU NAVIGATION