장음표시 사용
91쪽
moda promoveretVir laboris patientissimus. Ne quid de aliis bibliothecae suae Catalogis ab eo concinnatis dicam , cluantae , so-cles , molis erat, illum sipecialissimum omnium librorum et opusculorum in variis .collectionibus . comprehensorum,. vel aliis
insertorum annexorumve Indicem confice
re , quem Α. MDCCVI. exorsus est, cum numerus illiusmodi scriptorum Α. MDCCXXV. ad sexagies iam mille excreve
Animadvertens autem, Francosurtum haud satis librorum ad Bibliothecam suam strenue locupletandam sibi subministrare, Peregrinationes quoque eius causa suscipiendas duxit,quarum praecipuum fructum in doctrinae suae copia feliciter ex conVer- 'satione cum eruditis augenda , ac in libris Codicibusque in patria frustra quaesitis adipiscendis consistere censuit. Non ignotum ipsi erat , quam pretiosa spolia ex itineribus in Orientem peractis Guil. POSTELLUS, Augerius Gislenius BUSBΕ- QUIUS , Achilles HARLAELIS Dominus de San , Thomas ERPENIUS, Theodorus PETRAEUS , Jac. GOLlUS , Ioannes GRAVIUS, Christianus RAVIUS, Eduare 3 dus. e vid. si placet, quae de illo in singulari
observatione, Syllogae nostrae epistolicae inserta, p. 4 i. sqq. diximus.
92쪽
mum reportaVerint I quot optimae notae
libros et Codices in peregrinationibus suis POGGIUS , Pomponius LAETUS, Coninradus CELTES , Didactis MENDOZA , Jo. SAMBUCUS, Jac. Aug. THUANUS, Nicol. Claudius Fabricius do PEI RESCIO, Jac. GRONOUIUS, Marqu GUDIUS,C. S. SCHURZFLEISCI IUS , et innumeri alii sibi vindicaverint. Statuit figitur eistiam VFFENBACHIUS , quam primum fieri posset, prosectionem in Belgium et Αnsliam librariae suae potissimum supellectilis ac doctrinae cumulandae gratia face re, ibique Bibliothecis lustrandis , erudiistis salutandis, libris codicibusque emendis animum situm φιλομαΘ παῖον oblectare pariter, ac multarum rerum utilium periistia instruetiorem redderes Cum vero ne. mo tunc esset ex consanguineis , qui facultatum ejus curam suscipere vellet, illius consilii expeditio in futurum reiicienda erat tempus. Interim tamen varias excursiones , ceu majoris itineris praeludia, instituit. SciIicet animi gratia A. MDCCV. d.XL
Mali Hanovium, quod Francofurto Vicionum amoenissimumque est oppidum , eX- currit , ibique amicitiam cum Viris doctissimis, Jo. Dan CRA MERO et Theodb-
93쪽
fessioribus , contraxit , multis in rebus postea ipsi frugiferam , cum Crameri poti iiimum opera non paucis bonae notae Iibris Bibliothecam ej fuerit adaucta,quos inter praecipuo loco commemorandus est incomparabilis ille Codex cerimonialis MS. Imp. ' Constantini Porphyrogenneti , de quo eiusque fatis ac Vmenbachii studio in editionem eius curandam impenso in Sylloge epistolari p. 6. sqq. ex instituto disserui. Eodem etiam mense excursionem Belgicam cum ornatissima Sorore ac aliis familiaribus suscepit, die nimirum XXVII. Maii Francofurto abiens, ac d. XVI.Aug. domum reve sus. Paucula tantum ex huius itineris Diario speciminis gratia dein Cerpemus , partim ad Curiosia naturae et artis , partim ad rem literariam spectan
Amstelodami admirabundus contempla- itus est UINCENTII , mercatoris cujusis dam, Technophysiolameum plane incomis parabile , cui rite perlustrando ViX, annus suffecisset , curate autem describendo plura majoris formae volumina complenda fuissent 0. Prodigiosa inprimis rerume A na. t cons Clar. Jac.Burckhardi de sua ipsius . vita Commentar. p. s s. sq,
94쪽
naturalium omnis generis copia illud undabat, interque eas variis rarioribus animalibus, embryonibus , monstris , spiritu vini conservatis, vitrisque inclusis rconchyliorum et insectorum , ex omnibus Orbis partibus conquisitorum , incredibilem ostentabat multitudinem ; cunctaque tam eleganter ac scite disposta 'erant, ut dubius fuerit Noster, nΠm ordo. magis , an res ipf, admirationi contuentibus eo deberent. Ipsa possessoris' ingeniosa uxorinsecta solerter praeparare, summa industria et arte agglutinare , atque sexcentis modis mirifice disponere solebat. Integra veluti topiaria aliasque figuras jucundissimas ex artificiosa insectorum dispositione tam affabre confecerat, ut, nisi quis propius accessisset, primo intuitu omnia vel Phrysiana esse opera , Vci penicillo aut acu picta, existimasset : tam concinne et scite colores insectorum et reliqua fuere disposita et conglutinata. Singula conchylia speculorum instar erant expolita, quod Amuelo lami quidam mira arte' facere solebat , victum hoc labore quaerens. Uxor omnia secundum sua genera tam belle disposuerat, ut in singulis loculamentis pro eorum diversitate diversa Vel topiaria, vel
sydera , vel alia ex iis Daedaleo ingenio
amussatata , inque concinnam seriem digesta conspicerentur. ' Cuncta autem tam munde ac nitide erant consemata , ut ne
95쪽
AB VFFENSACR I ulvisculum quidem in ullo deprehendereicuerit. Sollicite hinc cavebat Possessor ac artificiosa eius conjux , ne quis coma mutuaticia , ' pulVere odorato conspersa , ornatus propius ad insecta potiss1mum accederet , eaque pulVisculo perfunderet. Centum sibi hic Argi exoptasset oculos, ae integri anni tempus, quo singula penitius contemplari, sapientiamqne Dei in minimis decenter admirari potuisset. Ipse possessor , singulari humanitate pollens , Binis hebdomadis diebus suum thesaurum cunctis lustrandum permittebat , quem eius jam parens adornare coeperat ipse vero strenue adhuc in dies locupletabat, ex omnibus orbis partibus insecta aliaque stupendis sumtibus amicorum opera conquirens. Summo autem iure huic naturae artisque Theatro inscribi potuissent illa , quae olim quidam cecinit de Bernhardi PΑ- LUDANI, Medici Enchusani, ThaumatO- itheca , in qua non aegre tulisset PEIRΕ-
ad Cyaneos scopulos consenescere :
96쪽
DNcquid terea sinu venisque recondidit imis , Thesauros Orbis haec brevis arca tenet. Laus magna est , tacitas natura inquirere vires sMajor , in hoc ipsum munere nosse Deum. Harlemi cupidus erat videndi illa primigeniae typographiae monumenta , in Curia custodita , quae Laurentio Costero suo adscribere solent Belgae ; cumque MISSONIUS h Speculum humanae salvationis , quod eorum praecipuum est, tanta ibi as servari sellicitudine referat, serico involutum , et argenteae Capsilete inclusum, ut eius Curam diquot e Senatorum ordine gerant, quorum singuli peculiarem ad capsulam illam reserandam clavem teneant, ne unus abSque alterius ope cimelium hoc contrectare, aliisque ostendere queat, VLfcnbachius rem longe aliter se habere, ac Mitanius nugatur , non tunc modo , sed
. deinde etiam Α. MDCCXI. et MDCCXVIII. ἀυkψει tertium repetita, didicit. Summa enim facilitate, ternis istis vicibus cimeliorum illorum inspectio ipsi concessa. Nam cum primum in Curia Harlemensi in libros istos inquireret , illico quidam
Scribarum, Vir perquam humanus, aderat, qui eum absque Senatorum convocatione,
vel clavium flagitatione, in hypocaustum,
h in itinerario per Italiam , Germanice edito Lipc A. iri 3, Tom. i. p. 34.
97쪽
Tabulario Civitatis proximum, deducebat. in quo sine mora ex noc deportabat capsu lam quandam , non argenteam , quaem fabricat Missonius , sed ligneam, formam libri cuiusdam, vel voluminis i issioris , reserentem, in qua cimelia illa erant recondira. Capsula haec non seris, quibus idem illam instruit, sed uncinis orichalceis, ut libri solent, clausa erat, in quorum unoc atumr SPECULUM HUMANAE SALVATIONIS LAURENTII COSTERI : in altero vero idem Belgice e SPIEGELMENSCHLICHER BEHOUDENISSE.Remoto operculo , expromebat Renetius hoc Scribae nomen fuit non unicum Speculum , sed quinque volumina , numeris pro aetatis, ut asserebat, ratione sisnata. Nullum vero eorum, ut denuo fingitMis. sonius, serico erat involutum , sed corio rubro , ut videbatur, Moscovitico erant eompacta, quae omnia et singula solus ille ostendebat, et citra piaculum contrectanda, pridiue lubitu inspicienda porrigebis humanissime. Describendis vero jam libris istis supersedere, chartaeque parcerupossum , cum otium hic mihi fecerit Ipsemet optimus VFFENBACHIUS, qui in binis literis , olim ad me humanissimodatis , ac Amoenitat. Literata TO'. IX. p. 97ο. sqq. inseritS, eos curate recensuit. Mirari autem satis nequeo , Jo. Gottite-hium Κ USIUM, Virum alias praestan-
98쪽
tiss1mum , in Tabulis rerum , quae in Orbe erudito geruntur', novarum fidem inclyta Maecenatis ipsa nixam experientia, hac mre in dubium vocasse. Ooponimus ergo illi alios testes duos , eosque n.
de dignissimos, VFFENBACHIO nostro
adstipulantes, Viros nempζD . Albertum Henricum de SALLEN GRE
Haga Comitum digressus est Schevelin- Eam , ut ibi experimentum caperet ejus
quondam explorasse his 'verbis refert l) rDivertit ScheCelingam , ut exploraret vectatι-onem et velocitatem Currus ea solertia a pomcis annis excogitati s ut passis velis in Ilitore navigii instar eυolaret - Inaudierat nempe, Comι- tem Maurulum 'post Nevortuensem victoriam experiandi gratia illum conscendisse , , una . cum capto in praeliis , Francisco i uendoda , ac intra duas horas 'attigisse oppidum Puttenum , quod inter atque Saevelingam horaria milliaria quatuordecim' intercipiuntur. PDre ipse quoque experiri
99쪽
correptus fuerat, cum vento translatus citatissi lmo , non persentisceret tamen nempe tam citus erat, quam ventus cumque auimadverteret scroebeis occurrenteis praetermolari r restagnantes pati ni aquas super trie imus duntaxat attingi ἰ qui anct cedebant curseres, visos quo retrorsum niti εquae distantissima apparebant , momento pene prae terCehi; et quaedam id genus similia. Inventoridemque . fabricator currus hujusce velivoli , quem ne velocissimi quidem equi doniago spatio aequare potuerunt , fuit Simon STEVINUS, Brugensis, Vir siuhra captum vulgarem . Adriani' Romani 1udicio , in mathesi rerumque naturalium cognitione versatus m). Fuit etiam Hugo GROTIUS in stupenda illa vectione una cum aliis Mauritii Nassovii socius , culus 'tu . Casip. DORNAVII Amphitheatro sapientiae Socraticae 1'co - seriat in in hunc cur rum veliserum exstat elegantissima elegia cum viginti duobus epigrammatibus. --
ω De quo vide sis Valerii 'Andreae Des
100쪽
Lxxviii VITA OCH. co ADIMiror, eum memorabilis huius rei haud fecisse mentionem in historiarum de rein hus Belgicis Lib. IX. ad annum MDC. p. 399. sqq. ubi de illa Neoportuensi victoria exponit.
Hujus autem rei, PEIRESCII exemplo incitatus VFFENBACHIUS quoque periculum facere gestiebat, sed non tam felici ipsi esse licuit , sive quod nemo amplius praesto sit , qui currum hunc mirabilem rite ractare norit; sive quod venti votis haud resiponderint, id quod praetexebant si, quibus proxenetis in curru hoc con tuendo usus est. Figura hujus currus aeriincia exhibetur in Jacobi Marci Deliciis Batavicis, Amstelodami A. i6I8. forma oblonga excusis , eique hoc subiectum est distichon :
non se Batavum vis exerit i Aspice currus, Quos modo quadrupedes , nanc levis aura vehit. Ex hac prosectione id inter caetera r portavit utilitatis ut familiarem sibi reddiderit sermonem Belgicum, . cujus notitia ipsi deinde fuit ad Glossarium veteris linguae Germanicae co adornandum valde Oficua. Praeterea, cum venditioni Bi-