Philoponema litterarium de incremento elegantiorum litterarum apud romanos ex recitationibus oriundo quo lustrationis scholasticae solemnia jussu et auctoritate venerandi consistorii a. d. v. Calend. Octobr. 1720 hora locoque consuetis publice celebr

발행: 1770년

분량: 29페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

hae non minus atque issa emendationis egerent. Eidem de cituita & Arui lites comoedias ante recitandas curarunt, quam agerenovir. Ut constaret, essent dignae agi. Haec & alia monumenta ingenii praelegere quavis data occasione solebant, nec anni quoddam tempus prae ceteris lege sancitum erat, quo recitationes sint habendae. Legimus quidem apud

PLINIUM, loco iam nominato, toto mense Aprili poetarum studia in recitando ferbuisse; idem tamen ipse mense Julio, quo lites maxime interquiescerent, recreauit; so) & JUVENALIS Augusto mense poetas recitasse adfirmat. ρ υἰd ex his testimoniis colluitur ' id sane inde

fuere videtur, aut toto anno recitare licuisse, aut dulium te Augustum menses propterea caeteris praedilectos fuisse, quod iis mensibus feriae si liuete erant, quas tempore messis concessas fuisse liquet. Hoc igitur tempore, quo torum litibus orbum erat, & quo frequentius expectare potuerant auditorium, quam diebus fastis, poetae ac reliqui scriptores, qui praelectionibus innoteicere & placere populo studebant, recitationes suas instituerunt, sperantes, fore, ut, ubi m/ior audientium esset turba, plurium vocibus 8c signis, de iis, quae adprobanda reiiciendaue essensi edo

ceantur.

Operae autem pretium esse videtur, modum rationemque cognoscere, qua potissimum in recitationibus suis usi fuere Romani. Antequam coram concione opera sua praelegerunt, suis ipsi dissisi viribus, ea amicis privatim legenda miserunt, ut quae illis minus apte dicta viderentur, acinotarent. Hunc morem secutus CICERO, antequam orationes suas diuubetaret, eas Attico legendas & exquirendas misit, quem hac de caussa oragonum suarum Ar archum nominat. qὶ PLINII exemplum omnibus ad imitisndum propositum esto, nullum, inquientis, emendandi genus omitto ; ac primum, quae scripsi, mecum ipse pertrabo; deinde duobus aut tribus lego, mox aliis trado adnotanda, notasque eorum, si dubito, cum vno rursus, aut altero pensito; nouissime pluribus recito, ac tune acerrime emendo. r Macte PLINI, hac tua diligentia, hi gradus ad limam sunt, haec est procissima ad consequendam nominis Gam via. C Vtinam

22쪽

In ornando auditorio nulli operae nullisque sumtibus pepercerunt. In terioris notae amicis cathedras ante ipsum sugg um collocarunt, ut honoris gratia propius adessent, & ubi reliquis in adplaudendo vocibus pratrensi ab illis mesius consipici possent i reliquis vero auditoribus, aut liubsellia in medio, aut anabathra ad latera , quae adsurgerent gradatim ac per scalae, theatrico more, posuerunt. nibus sumtibus omnis iste odinatus c. mparandus fuerit, JUVENALIS ridens exponit: Mi ιο dabri rex ri quirmi subsellia cysant , qtιae conduecto pendent tigillo , Otiaeque reportandis posita est orchestra cathedris. nInanto autem auditorum concursu plurimos fuisse, qui de speciminibus eruditionis rith& acute iudicandi dote destituti fuerint, eo minus mirandum est, quod genuinorum his de rebus iudicum dc hodie rarissimam esse segetem, experientia docet. Quantula cunque igitur se ex recitationibus cape. re sperarunt emolumenta, ea tamen tantum non omnia, peruerib quodam dc a pristina confitetudine remotissimo more introducto, evanuerunt: non enim i l operam dederunt recitatores, Ut sapientissimum quemque & erinditissimum inuitarent, sed sedilia habere completa, maxime ipsis erat in votis Unde factum est, ut summo studio audientibus, blandirentur, utque eos haberent beneuolentiores, blandimentis oculorum, velut fascino, illaquearent Neque ergo se indignum putarunt, adhibere recitationibus

suis adulatores, ignauissimum hominum genus, mos lariis niuei dapibus in laudem suam traxerunt; de quibus apud PETRONIUM falsum

extat elogium: multo me turpior tu es bercule, qui ut foris caenares, poetam

laudasti. N Eandem in rem MARTI IS facete ludit:

tam grande σοφωe clamat tibi turba togata, Non tu Povsoni, coena tua diserta es. 9 Hinc tam numero legimus, scripta, quae digna erant, ut deterrentur

in vicum vendentem tus odoresa.

Et piper , es quidquid chartis amicitior ineptis, , .summis laudibus esse elata, contra ea ibros quouis suffragio dignos, explosios. Recitatorum vero culpae omnia , quae ibi a banmr, mbuere, parum s IUVENAias Sar. VII. 43. - l. c. cap. to. υὶ - . Epist. VL 48.

23쪽

ecti iudicis, cum auditores saepe eadem culpa premeret, quae recitatores τhis enim idem accidis, quod tibicini cuidam contigisse serunt, qui, cum discipulum errantem, cui nihilo minus miltitudo adplauderet, baculo p rcussisset, respondisse dicitur: perperam eremisti, nam alioquin hi tibi rimadplauderent. b) Recitatores e cimtraeis quibus operum suorum venustas constabat, iudicium multitudinis esse caecum,ideoque contemnendum, in an murri sibi induxerunt luippe nulla arte instructae; hincomnibusquklem audiatoribus admissis, certos tamen d electos, qui inuitati aderant, sequebantur. Is nempe polleriori tempore mos inualuit, ut non omnes audiendi stridio antati, recitationibus interesidit, sed alii aliam ob caussim auditoria frequentarent. Nonnulli, quibus nullus Iitterarum amor insitus eratone amicitiae ossiciis deesse viderentur, ab amicis recitaturis inuitati, eorum desiderio minus satisfacere turpe putarunt: alii, qui nulla alia ratione otium transigere potuerunt, ad fallendas interea horas accesserunt: alii, ut ex multitudine hominum fructum oculis caperent, aderant , alii deniqne, Vt humanitatis stridiis initiati viderentur, eorum gregi adhaeserunt, qur eis Publice profitebantur. Qiii vanam gloriolam aucupantes recitarunt, multit dinis inprimis hominum qu im maxime pationem habuerunt, variisque tectiqnis usi, quibus muliorum, i icet non semper sanorum, suffragia reportaren , aliorum laudes, naia iudicia c. iptartini. Instrumrunt PIOSdam, In media turba versantes, plausu manuum, aut si iblatis clamoribus, signum ab laudand m darent, quos PLlNIUS, faceta adlusione ad turbam eanem tium &sast intium facta, mesio boros adpellat, facete adi ciens: opinesse signo usu i non intelligemes; vlem quoque multa cum indignatione eum pellime dixisse profitetur,. qui maxime laudaretur. e am varia ac inconstans audientium voluntas fuerit, quamque parum ala adelamationi inis aliisque comprobationis signis concludi l cuerit. SENECA docet, narrans recit tori cuidam ab omnibus ad lamatum fuisse: recita, recita, quem tamen omnes obmutescere iIlico cupierint. di Quanto mesius fecissent recitatores, si tantummodo re um intellig ntes & vere candidos admississenti quanto cum maiore rei litterariae incremento ree tationes suas trabituri fuissent, si non tam iudicantium numerum, quam pondus speetissentiIn

Q Historiam hane resere, silubriaque inde deducit praecepta PLINIUS ist. II. o loco modo citato. Epist. XCV.

24쪽

In tanta aurem hominum turba, in qua singuli susIragiorum ius eompetere autumabant, variis utebantur rationibus, quibus sententiam suam declararenti Primum ex vis silentio audientium iridicare poterat reis citator, quem in eorum animis produxerit motum. Hoc de imperitorum silentio, ex stupiditate nato, non esse intelligendum, quisque intelligit; neque de malevolorum silentio, qui inuidia compulsi, quamuis recitator librum protulerit, omnibus probandum, ipsique in mente aliter sentire non possint, tamen, quae reuera cogitant, verbis significare detrestant, neque tamen contraria proferre audent: cuius generis PLINlUS historiolam rostri. 0 Sed illud demum silentium, quod ex profunda rerum contemplatione acrique animi intensione ad res, quae dicuntur, probe percipiem das, nastitur, tale quidpiam est, ex quo animi sententiam colligere licet. Ipso ore vultu. facile prodii auditor tacens, ex quo fonte silentium ruum manet. Et certe optimus quisque, dum recitabat, non minus silemtio, quam clamore delectabatur, dummodo silentium suerit acre, de intentum & cui idum ulteriora audiendi. Verbis alium praesentem laudare, multis graue dc odiosu. ii est, nec ab alio in os laudari, quilibet serre potest, nisi qui, inani tumeat superb a: at summo studio ad singula alterius verba

mentem animumque admouere, eaque, quae proseri, acri attentione

digna iudieare, ea demum laus est, omnibus adclamationibus superior. Alter modus, quo in eiusmodi caelibus ad irobationis signa dabant, consistebat ingestu aliquo corporis, ubi vel manibus plauderent, vel recitantiadibrgerent, vel prie gaudio eXultarent, vel vulium certo modo componerent, vel recitan em Oscularentur, Vel cognatis gratularentur, de quibus singulis sigillatim disserere, huius scriptionis limites non permittunt. Tertium denique adprobationis signum secunda addamatione continebatur, ubi vel singulis vocibus, qua sunt: euge, grauiter, belle, beate,

Pulchre, rectes σοφι , ορθως, Θεοφορητως, , dc Quae sunt aliae

eiusmodi tenoris; vel pturi vocabulis connexis, quid de lihellis recit iis sentirent, signi runt. Vanae gloriolae militantes, sibi diserti von vudebantur, nisi omnia tumultu ac vociferatione concusserint. Hinc adclamationibus adiecerunt quandoque manuum plausum, subsultationem, ac circumactionem totius corporis, ut gaudium ex recitatione Perceptum

C a indica.

25쪽

indiea enti Quantopere autem istiusmodi recitatores secundis adclam,

tioni ibus delectabantur, tantopere aduersas exhorrescebant, ut, ubi mapulus clamore obstreperet, e cathedra descenderent hominumque comspectui sese subtraherent. Finita demum recitatione, quae ex animi semientia cesserat, ut recitatori maiorem haberent honorem, eum splendido

comitatu domum deduxerunt. Quid φ quod adulatio saepe adeo inualuit,

ut omnes modos ac terminos transgrederetur. Audiamus solum Ein

NAPIUM: finita recitatione, neque leges suas seruare proconsul, neque horona Auditorum summi magistratus minas reuereri potuit: nam cuncti . qui aderant, circumlabendo sephime pectus j velut timulacrum alicuius Dei, alii pedes, alii manus deosculabantur supplices. Maioresne adu.latio accipere potuit vires φ Non opinor. Qiuid de his igitur omnibus sentiendum est y tantine recitationes sunt

habendae, ut& nostra aetas morem Romanorum imi et try Si ea rem veris, quae adulatio prauaque consuetudo intulit, non vilico, cur Romanos, quos multis aliis in rebus auctores sequimur; noliis hac etiam in re non exempli loco proponamus. Primum enim hae recitationes, qualescumque demum sint, dummodo a viris, qui egregiis scriptis suis aliquam nominis gloriam adepti sunt, habeantur, eo inseruiunt, ut liberalioris doctrinae monumenta ad bene multos perueniant. Romanorum quidem tempore, pro propter librorum caritatem multis ad eruditionis senetralia perusnienat iter praeclusum fuisse nouimus, maximae fuerunt utilitati, cum illis etiam, quibus propter rei familiaris angustias optimis politioris doctrinae subsidiis carendum esset, potestas fieret, praestantissima ingenii monumenta praelecta auribus percipiendi. Quo plura autem proponuntur venustatis

exempla, eo maiorem existere bonarum artium prouentum, experientia

commonstrat. Quid aliud causis est, quod Romae nostris adhuc diebus plurimi inueniantur, qui artis sculptoriae & statuariae sunt peritissimi, quam quod tanta ibi harum artium publice prostant monumenta I Eadem fere recitationum est ratio, quippe quibus vigent studia, ac ingenia hominum sesa proferunt. Deinde, qui laudis studio trahuntur, nullamque aliam meri cedem laborum suorum desiderant, praeter mictum laudis & gloriae, ii

vehementillime incitantur, omnes ingenii vires intendere ,- ut apud ciues suos D in His Ptoaeresii, vid.-viras philosophoriun & sophis in pag. 44

26쪽

shos eruditionis fimam eonsequantur; eoque ipso aliae stimulos subduntscerrimos, eiusmodi specimina edendi, quae apud rerum Peritos omne. ferant punctum. Quae propullulare incipiunt in nia, acerba vituper . tione deterrenda non sunt, sed honoris potius stimulis excitanda , ut ad praestantissima quaeque grassentur. Et si quidem interdum in scriptores

nullo numero dignos ab imperita multitudine laudum encomta coniiciuntur, ea tamen, ut flosculi caduci, si leuiter excutiuntur, evanescunt δquam vero meruisti, laudem, contra omnes malevolorum insultus permanere, praestantissamorum ingeniorum facta commonstrant. Qui autem

tam humili est mente, ut se ab eiusmodi pecoribus, quibus anima pro sale data est, laudari, quam spectatae sapientiae viris probari malit, parum ex recitationibus capiet emolumenti ; quin id incoranodi illi nas aetur, ut,

si quae

immensi spirant mendacia solles, pro vero habeat, animum aegrotum ad deteriorem partem adplicet. Has igitur a recitandi studio quam longissime abesse volumus Tertius isque longe priestantissimus recitationum finis est ipsa operum, quae quis elat, rauit, emendatio, qua scriptoribus nihil utilius salutariusve excogitari potest. PUNIUS se idcirco reditasse ait, ut solicitudine incenderetur, admonereturque, si quod serie se, ut suum, sesellerit. U) Ita conscquuntur recitatores, ut cognitionem suam reddant pleniorem, nil, ique in pubi cum exire patiantur, nisi quod cura limatum, dc de consilio eruditorum emendatum sit. Qiam vero utilitatem non consequuntur ii, qui aliorum admonitionibus non mouentur, qui sibi sapientes aliorum non curant cem suram; qui defendere delictum, quam vertere malunt; qui denique sine riuali se & sua soli amant. Qui ita comparati remitant, in illis audiendis, nullum verbum, aut operam sumamus inanem. Hoc vero non Perinde valet, tanquam sine scrutinio aliorum sententiam ainplecti debeamus; amditor enim aeque falli potest, ac nos ipsi. Notas monitorum persitandas esse, sana ratio suadet. His demum exercitiis Romani sibi adquisiverunt f ultatem, de poetarum ac pratorum scriptis. deque elegantia ac vitiis eorum iudicandi, diuersitateni stili diicendi, sui que Operihus maiorem indies conciliandi persectionem. Quae ergo ex his recitationibus nascumuar emolumenta, incommodis cum iis coniunctis, longe esse superiora, quis est, qui non videat φ Superest, Epist. ITI

27쪽

a C.

Superest, ut ad ea nos conuertamus, quorum caussa tabula haec stilpena est, indictisque lustrationis scholastici e solemnibus, iis, qui prodi uri sunt, oratoribus, auditores emnemus benevolos. Crastina igiitur luce, hora post meridiem secunda, Gyinnasii lustratio ex formula antiqua peragetur. Primus ipse actum oratorium auspicattirus, de vita P mer his b. A BRECHTI. quem & muneris dignitas, & doctrinae excellentia dudum reddidit celebratum, oratione latina exponam.

Deinde ex cathedra inseriori J O. JACOBUS WIRTH, Francos ensis,

Exemtus, chori minoris Praesectus, qui inde a pueritia Gymnasio ncuro assidue dedit operam, de admirandis animae humanae latine verba faciet. Postea ex singulis classibus, bini, si primam & tertiam excipias. pr dibunt iuuenes genercsa mente ac liberali indole praediti, qui BENIGNIS. SIMORUM Gymnasii NUTRITORUM munificentiam, promotione &praemiorum distributione exhibitam P iustis celebrabunt laudibus, Nomuna eorum sunt, quae kquuntur.

Ex prima ciasse: CHRISPANUS CAROLUS LUDOV. KOERBER,

scientia exornat; adeste denique Vos omnes, qui litterarum incrementis& Gymnasio bene cupiris. Adeste aequo animo , oratoresque ncstr beneuolentia Vestra exceptos, patienter audite.

P. P. Francosurti ad Moenum a. α VL Cab Octobris A. R. S. MDCCLXX,

SEARCH

MENU NAVIGATION