Arsacidarum imperium, sive Regum Parthorum historia. Ad fidem numismatum accommodata. Per J. Foy Vaillant ... Tomus primussecundus Tomus primus

발행: 1725년

분량: 513페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

bellorumque praeside , demonstrare hoc lemmate affectavit. An O MHNOΣ ΓOPΠΙΑΙΟΥ, id est: A MENfEGOR P IAEo. Hae voces in nummo Λrsacis appossitae , haud dubie illum ab hoc mense regiuina inchoasse, & Arsacidarum Epocham inde emanasse declarant. Utrum autem ab illo annum incipere voluerit, dubiima videtur : nam nemo nescit Varias Graecorum nationes,eamdem ubique mensium formam non observassie, teste Petro Castulano de Festis Graecortina; inter quos populos recenset ille Macedonas 3 An vero Arsaces Gor-piaeum primum anni mensem in regni augurium nuncupavit Gorpiaeus apud Macedonas Septembri respondebat, ex Plutarcho in Theseo; sed ejus initium in anno Romano diei asAugusti assignabatur: unde D. Epiphanius illum cum Augusto conjunxit. Arsaces, ut regnum ad Persas reversum per se denotaret, non modo titulo ambitioso REGis REGUM, quo illi utebantur, contentus, ΕΥEPTE TOT denominationem sibi assumpsit, ut se BENE FI CUM liberalitate continua futurum demonstraret. Haec cognomina Ptolemaeus III. Agypti Rex,

ut & Antiochus VII , & Demetrius III. Syriae Principes, sibi quoque adoptarunt. Adjecit sibi titulum ΕΠΙ Φ AN OΥΣ, juxta mentem forte Appiani in Syriacis , quod expulsis e patrio regno tyrannis, quasi patrius & domesticus Rex, populis apparuisset, seu quod illis veluti Deus PRIEsENs adesci, seu potius simplici appellatione In Lus TR Is cognomen accepisset: quod cognomentum Epiphanis Arsacidae omnes sibi conservarunt. Observandum venit in Arsacis primi fili His cognomen ΔΙΚΑΙΟΥ, id est, Jos T i, non reperiri; quod Arsaci Tiridati ejus fratri tributum primum fuit ; quodque succe res ejus, ut & alia, Euergetis, Epiphanis & Philetlenis , sibi vendi aeriant.

Cardinalis Norisius nummos a. primo Arsace, quem non fratre Tiridate distinxit, nequaquam fuisse percussiss, sed a quopiam illorum Regum succc re suspicatur, sine ullo tamen fundamento. Primus enim, quanquam in Regione mini-mC tunc opulenta, Hecatompylona Graecis conditam pro Regia buit: Tiridates vero per triginta annos ReX impuraVitc , -

112쪽

ARSACES II

2 ARSACES TIRIDATES

IRIDATES , fratri Arsaci in acie occisbsuccedens, regni habenas suscepit, in Parth. apud Oncellum s seque pariter Arsacem nuncupavit: quae nominis & regni parilitas historiae Scriptoribus hunc Cum si perloxe confundendi occasion*m sipdit. Hujus autem

113쪽

ARSACES II. , r

exemplo saccesseres eandem Arsacis appellationem sibi

retinuerunt, Imperatorum Romanorum more, qui se Caesares, omnes vocarunt 3 quare in nummis, quod

ad epigraphen, dissicile alii ab aliis distinguuntur, licet proprium ac peculiare nomen singuli apud Historicos

habuerint. Arsaces hujus nominis secundus, quem Tiridatem appellabimus , regnare coepit anno 3. Artacidarum, ineunte Seleucidarum s s. ante Christum a s . Urbis Conditae soΟ. Ut probatae erat virtutis , apud Justinum lib. 43. etsi ab initio infirmus , teste Strabone lib. II. pag. y I s. gentem tamen Macedonicam, quae ejus imperium agnoscere recusabat, longe propuliavit, magnamque inde potentiam Con1equutus est. Id. Arrianus in Parth. apud Suncel. Unde Magni cognomen meruit, quod nihilominus in nummis suis nunquam usurpaVit.

Antiochus, cognomine Deus , Syriae Rex, quo regnante Arsacidarum imperium coepit, ) cum estet bello adversus Ptolemaeum Philadelphum , AEgypti Regem, impeditus , pace tandem cum ipse inita , mortuus est, relictis duobus filiis, Seleuco Callinico, &Antiocho Hierace:quorum natu major Seleucus in Syriae regnum patri successit. At mortuo paulo post etiam Philadelpho , Euergetes , ejus filius, bellum adversi s Seleucum redintegravit, dum Tiridates vicinas Parthiae gentes imperio sito armis subjiciebat. Dum haec geruntur, post varios belli casus, Syriae& AEgypti Reges, induciis tandem in annos decem

factis, quieverunt: anno vero Seleucidarum 69. Callinicus , Copiis in Orientem tradu ius contra Parthos qui rebellaverant, arma movet. Interea Tiridates, qui

114쪽

Strabone vocatur Arsaces, lib. u. pag. 'I3. Seleucum fugiens , ad Sacas , seu Scythas Aspasiacas, se contulit. Moxque Seleucus in Asiam Cisseuphratensem, ob Gallos in Provincias Seleucidarum ingretas, revocatus est , cum in Ba striam ducere exercitum paras Iet, atque Andragora Parthiae Praefecto, Antiochiam reversiis est Antiochus Hierax, Seleuci frater, Gallos in illius auxilium mercede comparatos, adversus eum duxit 3 Asiam, quam ei promiserat, extorquere ab ipse conatus: cum quibus dimicans Seleucus, in fugam actus, vix ex acie evasit: unde ingens inter eos bellium poste1 exarsit. Tiridates, accepta opinione Seleucum a Gallis in Asia vidium & occisum , solutus Regis metu, Cum suis in Parthiam regressus, praefectum eorum Andragoram oppressit , siablatoque eo, imperium gentis , itermn Iuppis , a invasit. Epit. Trog. bb. 41. Dum bellum civile inter Seleucidas fratres recrudes.cit, armorum hostilium intermissione ad stabiliendum Parthicum regnum, Tiridates egregie a C naviter uses,. militem legit, castella munit, civitates sirmat,. urbem quoque Daram in monte ZapaOrtenon , quem in re gione Zapaortene Daricum appellat Plinius, lib. i. cap I6. Condit. Haec omnia narrat Justinus ordine phar- postero. Nec multo post copiis auctus Tiridates, Hyrcanorum regionem Parthiae proximam ingreditur, & oce pat. Epit. Trog. ibid. atque ista ratione duorum regnorum imperio potitur , durante bello civili inter Seleucum Antiochum fratres, de SIriae regno conten

dentes.

115쪽

ARSACES II. 13

Diodotus, qui ante Arsacem I. Bas trianam invaserat, nomenque ibi & insignia Regis arripuerat, Tiridatis potentiam in dies augeri animadvertens, copias undique Contra eum Comparat. Quo audito, Tiridates grandem exercitum contrahit 3 idque metu etiam Seleuci, quem nuper in Mesopotamia fratrem devi- Cisse acceperat. At vix Diodotus contra Tiridatem bellum susceperat, cum subito mortem obiit. Itaque metu liberatus Tiridates , cum filio ejus Diodoto, aliis Theodoto II. foedus ac pacem paciscitur. Epit. Trog. ibid. Rebus in Syria compositis, Seleucus Rex Contra orientis defectores exercitum rursus ducit 3 & cum Tiridate congressus, ab eo vincitur. Plurimis enim Bactrianorum copiis, pace cum iis inita, auctus fuerat Tiridates. Tantae autem victoriar Causa, Parthi hunc exinde selemnem diem, velut initium suae lis bertatis religiose observarunt. Id. ibia Tiridates , ejusmodi victoria inflatus, vicinas Seleucidarum provincias occupare aggressus, Mediam imperio suo subjicere conatur. Quo Comperto, Seleucus, expeditione quam citissime in eam provinciam

suscepta , cum Tiridate con reditur , & ab eo captus, diuque detentus, regia prorsus magnificentia & impensa habitus est. Posidon. His. lib. I 6. apud alben. lib. 4. Parthia, inquit Strabo lib. xL pag. sI . audia fuit: partes ejus Camisene & Chorene , fere etiam quicquid est usque ad portas Caspias & Aragos, ac Topiros quae olim Mediae fuerant. Est & Apamea & Heracle, urbes apud Ragas. Et pag. 124. Sunt & GraeCanicae urbes in Media a Macedonibus conditae. Laodicea, Ap

116쪽

ARSACES II. mea, quae quidem prope Ragas est, Sc ipsa Rageia

condita, seu potius restaurata a Seleuco Nicatore, quam ipse Europum appellavit , Parthi Arsariam, ab Arsace Magno, qui eam sui juris fecit. ΑκsΑe. Tandem, paCe inter Seleucum & Tiridatem com-3 o. posita, Seleucus dimittitur , Tiridates pro Rege habetur. Seleucus vero in Syriam iter faciens, ait Jus. tinus, amisso regno, equo praecipitatus, vitam sinit. ARsAc. SeleuCus Ceraunus, Seleuci Callinici filius, nuntio de patris apud Tiridatem captivitate in Syriam allato, mira ipsum ulciscendi Cupidine, necnon spe vi floriae provocatus, recentes quidem Copias legerat, at non tam cito congregare potuerat eXercitum , quem, patris morte accepta, Contra Attalum Pergami Regem duxit, fratremque Antiochum ad Custodiendas adversus Tiridatem provincias misit Babylonem. Pobb. lib. η. Antiochus, Seleuco fratre mortuo, eXercitum ex urbe Babylone revocavit , quibus Copiis praeerat Epia genes. Id. lib. Hoc pacto Tiridates pace fruitur, &constituto regno, diem supremum obit, Arsacidarum

anno o. urbis Conditae 3 37. Seleucidarum 97. Chim regnavisset annos 37. ut tradit Arrian. in Parth. apudSuncel. Non minus memorabilis Parthis, quam Cyrus Persis 3 Alexander Macedonibus , Romulus Romanis 3 necdum matura senectute, relidio Artabano silio. Hunc Arsacem Confundit etiam cum superiore Ammianus: de illo enim loquens, in talia erumpit verba:

is Qui post multa gloriose & fortiter gesta, superato

is Nicatore Seleuco, ejusdem Alexandri successore, cui se victoriarum crebritas hoC indiderat cognomentum s

is praesidiisque Macedonum pulsis , ipse tranquillius

117쪽

ARSACES II. Is

agens, temperator obedientium suit. & arbiter lenis. Denique post finitima cuncta, vi, vel aequitatis consideratione, vel metu subacta ; Civitatum & castrorum, castellorumque munimentis oppleta Perside, adsuefactaque timori esse accolis omnibus, quos antea formidabat: medium ipse agens cursum aetatis, placida morte decessit. Certatimque summatum, Ecvulgi sententiis concinnentibus, astris ut ipsi existimant) ritus sui consecratione permistus est omnium primus. ,, Ammianus Marcellinus lib. xxiii. 363 . . 366. Edit. Nem=iar insolio.

118쪽

ARSACES II.

NUMMUS ARSACIS TIRIDATIS.

Caput Regis barbatum Ec diademate redimitum cuni Chlamide regia r ex aversa parte ΒΑΣΙΛΕΩΣ

AMICI GRAECORUM. In imo , AH. ETHEPBEPE-ΤΑΙΟΥ. AE HYPERBE THRO. Pallas galeata stans deXtra Coronam Regi sedenti porrigit, sinistra hasitam praefert. SUPERIOR Arsaces & ejus frater Tiridates vultu muliatum inter se differunt; licet primo intuitu unus idemque Rex esse videatur. Certe etenim Arsaces naso est simio, Tirid tes autem grypo : barba priori minus densa , posteriori prolixa. Nulla in utriusque Regis nummi parte antica epigraphesmore Regum solito, qui nulla circa caput inscriptione in signiuntur. Caeterim , etiamsi euigie nullatenus distingueremur

119쪽

rentur inter se hi fratres; tamen in priore nummo mensis Gorpiarus inscriptus , & in posteriore Hyperberetaeus , diversos omnino Rcges esse satis superque indicarent. Vox Go, pileus, hoc Macedontrari mente Arsacem Parthorum regnum occupasse testatur : IU)per Feraeus Veio , eo mense victoriam a Tiridate de Seleuco Callinico reportatam fuisse demonstrat. Unde, inquit Justinus, i LLUM DIEM PARTHI Ex INDE SOLEMNEM

piaeo regnum auspicatus, illum in nummis suis exhibuit. Tiridates a victoria mense Hyperberetaeo reportata , in suis hunc postremum mensem numismatibus consignaVir. Hic quaeri potest , an ideo duae fuerint Arsacidarum Epo..chae, ut existimat vir doctissimus Hemicus Valesius in suis ad Ammianum notis, lik a 3. ob discrepantes historiae Scriptorum de rc bellionis Parthorum tempore sententias ; cum alii sub Antiocho Deo, alii sub Seleuco ejus filio, istam defectionem contigisse tradant. Attamen, ut probe ego , re at-φentius perspect1 , comperi, una tantum Eposita in nummis suis Arsacidae utuntur, quam Trogus recte apud Justinum adsignavit auuo V. C. 498, L. Manlio Vulsone, de M. Atilio Cois Haec Vero coepit anno Seleucidarum 37, regni quidem Antiochi Dei , quo Arsaces Parthorum imperium auspicatus est mense Gorpiaeo , ut ipse Rex in nummis scripssit. Deinde, cum Tiridates de Seleuco Callinico victoriam retulisset, mense , ut videtur, Hyperberetaeo ; qui apud Syronaacedonas, in plurimis urbibus , praesertim Antiochiae, quae earum est Metropolis , primus habebatur, ut patet ex Evagrio ; quique Octobri respondens , Kalendis ejus mensis inchoabatur. Non sit ne causa Tiridates mensem Hyperberetaeum anni primum esse Voluit, cum Gorpiaeus esset anni ultimus vel penultimus. Pallas in Arsacis nummo jam 1 nobis descripta est, quare non diversos admodum in hac serie Regum typos exspectes: crebro iidem redibunt. Nummus quippe nihil aliud erat quam moneta populorum usibus accommodata : nihil ergo in ea fratres imm tuare voluerunt , quam regulam horum successis res Arsacidae sunt stib sectili. Pallas autem peculiaris Macedonum Dea est habita, cujus etiam cultum servarunt Parthorum Reges, &bi praecipue qui eam pro tutelari numine habuerunt, quasi

120쪽

ARSACES II.

ipsius auxilio regnum obtinuissent, cum illis coronam in nummis Dea porrigat.

Caput ejusdem Tiridatis sine epigraphe : ex aversi

BENEFICI IUSTI ILLUsTRIs AMICI GIUECORUΜ. In imo Teversatus es: nummus. Genius urbis stans, dextra

palmae ramum porrigit Regi barbato sedenti, laevae Cornucopiae gestat.

Ad eundem Arsacem Tiridatem, Arsacis Parthorum imperii fundatoris fratrem, pertinere nummum hunc Tetradrachmalem idem oris habitus, & eadem emgies demonstrant. Neque enim, ad Parthos Reges inter se distinguendos propria uniuscujusque nomina in Arsacidarum monetis quaeras. Cuncti ΑRsACEs inprimi memoriam appellantur, sicut Imperatores Romani hJillio Caesare, qui imperium constituerat , CAESAREs denominati sunt. Certe tamen illi cum Cae is appellatione pro

SEARCH

MENU NAVIGATION