Arsacidarum imperium, sive Regum Parthorum historia. Ad fidem numismatum accommodata. Per J. Foy Vaillant ... Tomus primussecundus Tomus primus

발행: 1725년

분량: 513페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

ARSACESII. I '

prium nomen , quod non ex eodem sanguine orti essent, conjunxerunt. Parthi vero Reges, cum omnes ab eodem originem traherent, semper se ARsΛCES nuncupaverunt. Unde eorum succe res ex vultu tantum ab aliorum vultu dissimili, aut ex cognomine quodam singulari possunt intcr se distingui. Cum igitur nobis deinceps de Regibus Arsacidis erit sermo , ne si eos Vocemus semper ARSAc sis , confundamus Reges ; in capite historiae singulorum, proprio qtiisque nomine indicabitur. Agmen ducit Tiridates, quem Doctor Ity de Anglus in hist. Persarum Religionis veteris ait appellatum fuisse

a voce TIR , quae eorum lingua Mars est, & ab altera DAT, Litum significante 3 ita ut TIRIDATΕs idem sonet ac a Marte

datum. Nec dubii locus est , quin alia illorum Regum nomina peculiare aliquid significent, quod inscitia linguae Parthicae ignoramus.

Tiridates titulis, quos Arsaces frater sibi adaptarat, nomen ΔΙΚΑΙΟΥ, id est, JusTi , adjecit, sive ut se ab eo distingueret, sive potius ut aequitatem in omnibus rebus se populis servaturum declararet, quod re vera egregie praestitit. Nam adeo justitiae cultor fuit, ut ipsi sponte plurimae gentes sese dediderint ; unde ita increvit ejus imperium, ut Artabanus ejus filius paulo post patris mortem, centum millibus pedi tum , & viginti millibus equitum instructus , cum Antiocho M. Syriae Rege decertaverit. Tristanus noster 83. Tiridatis hujus Regis nummum sub Arsacis primi nomine protulit, cum titulo ΔΙΚΑΙΟΥ,

Sed cum noster nummus in hac parte praecisus & mutilus sit, eam quoque exhibere vocem forsitan potuit, quae nummum hunc Tetradrachmalem initio imperii Tiridatis , percussum suisse denotaret. In primis enim nummis Tiridates mensem Gorpiarum inscribere potuit, quo regnum Parthorum frater auspicatus esset: at postquam Seleucum Callinicum Hyperberetaeo mense ipse devicisset, mensis Gorpiari vice Hyperberetaeum semper consignandum in nummis curavit, ebquod tantae victoriae diem Parthi exinde solemnem , velut initium liber:atis habuerint.

122쪽

ARSACES II.

Genius palmae ramum porrigit Tiridati , nummum in urbe quadam, cujus titulare est numen, cuium fuisse indicat: sed cum urbis nomen in eo non sit exaratum, quaenam fuerit plane ignoratur. Quidam vero Arsacidarum in istis monetis Tetradrachmalibus initialem urbis litteram , in qua signatae lant, exhibuere, ut infrii videbimus.

123쪽

ARSACES III.

ARSACES ARTABANUS

RSACI Tiridisti successit eius sillus nomine

Artabanus. Prol. Trog. bb. 4. qui ct ipse A facis nomen aceepit. Omnes enim Regessitos Parthi Arsaces, sicut Romani, Caesares Augustorique nominaverunt. Id. cap. s.

Pax diuturna, qua sub Seleuco Gallinico Syriae Re

124쪽

ARSACES III.

A gΑe. ge, & sub Seleuco Cerauno ejus filio, Sc Antiochostr. fratre, Tiridates pothus f ierat, in bellum subito converse est contra Artabanum ejus filium. Antiochus Magnus, pbst Molonem Mediae, Sc Alexandrum illius fratrem, Persidis Satrapas rebelles , Graecosque devictos , postque Achaeum in Asia minori superatum ,

tandem expeditionem parat Contra Artabanum , qui, AEsAc.Cὐm ipse tunc temporis adversus Achaeum bellaret, Mediam , Diogene ejus Satrapa expulso , invaserat. Cognito autem Regis Consilio Artabanus ingentem eXercitum comparat, Antiochum Eatus Ecbatanam Me-ARsAc. diae regiam usque venturum, sed tantis praesertim cum copiis, ac maXime propter aquarum inopiam in d sertas regiones nunquam penetraturum. Interea spe elusus Artabanus, ut primum comperit

Ast; e. Regem per solitudinem iter ingressum, celerrime puteos I. Omnes aC rivos obrui & Corrumpi jubet. Quod postquam Antiocho est renuntiatum, Nicomedem eb cum mille equitibus misit , sed jam Artabanus cum copiis retulerat pedem, cum eb loci Syri equites pervenerunt. Soli aderant Parthi equites nonnulli canalium ora Corrumpentes quos subito' Regii milites adorti, primo impetu 'terga vertere , dc Conjicere se in fugam coegerunt : quo facto , ipsi mox ad Antiochum revertuntur. Rex solitudinem emeros ,

ad oppidum venit , Hecatompylon dictum. In media Parthia urbs illa sita es . Ibique ad resiciendum ex laboribus itineris militem, paucos dies insiimit. Pol)k lib. Io. Ea ratione recreatis aliquantisper copiis suis, institit reputare secum Antiochus, Arsacem Artabanum,

125쪽

has ACES III. 23

s idoneas vires haberet ad praelio secum decernendum : nunquam profecto patriam suam fuisse relicturum, Sc ejus finibus excesIurum, neque ad dimicandum , ullum alium aptiorem seo exercitui locum requisiturum eo, qui Hecatompylo circumjacet. Quem ille cum deserat, palam facere recta ratione rem putantibus , aliam sibi esse mentem. Propterea in Hyrcaniam progredi statuit. Id. ibid. Tagas ut venit, ct ab indigenis sciscitando cognovit , quantis dissicultatibus viae essent impeditae, quas pertransire ipsem prius oportebat, quam ad Labutar montis summa illa juga perveniret, quae in Hyrcaniam vergunt: quanta item Parthorum multitudo, occupatis locis quibusque opportunis , viae immineret 3

faciendum censitit, ut expeditorum omnem numerumia varia partiretur agmina , dc divisis ipsorum ducibus , quo cuique tendendum esset, significaret. Fecitidem & in operariis, quos oportebat eXpeditorum manum , quocumque pergerent, Comitari, & ut quisque locus ab iis esset occupatus , eum ita Concinnare, ut phalanx & jumenta facile illac transirent. Id ibid. Id cum Antiochus consilii caepisset, primum ducere agmen Diogenem jussit, tradiditque ei sagittarios, funditores, ct e montanis hominibus eos, qui jaculandi lapides mittendi peritiam habebant. Hi nequaquam ordines servabant, sed quoties occasio vel locus postularet, viritim rem gerentes, in angustiis viarum maximo usiri erant, & plurimum praestabant. His alterum iubjecit agmen, Cretensum Clypeatorum ad duo millia , duetore Polyxenida Rhodio. Postremos deinde loriCatos & scutatos , quorum ducatum gerebant Ni. Comedes Cous, & Nicolaus aetolus. Id ibid.

126쪽

Progredientibus autem in itinere Antiochi copili .

longe asperior & angustior locorum natura est reperta, quam Rex putarat. Nam universus montium ascensus stadiorum erat Circiter trecentorum 3 Cujus spatii maxima pars conscienda per Confragrosam convallem a torrente Cavatam in magnam altitudinem. In hanc cum

multa sua sponte saxa e saperpendentibus rupibus essent delata, multae item arbores , dissicile dc impeditum ster reddebatur. Sed dc Parthi , ut dissicultates augerent , multam operam posuerant , nam dc arboribus Caess continuas fecerant Conccedes. Magnam item lapidum ingentium vim eodem congesserant , ct ipsi quoque per totam Convallem , opportunis omnibus locis , ubi tuto consistere poterant, occupatis, sines suos custodiebant. Ll. Unc Quod, nisi eos ratio fugisset, Antiochum eo incoepto , cui omnino impar fuisset , absistere oportuisset. Nam Parthi, quasi prorsus est et necessum , ut illaCRex transiret, ita se comparaverant, Zc eo fine loca illa insederant. Nimirum isti illud non viderant , phalangi quidem, dc impedimentis exercitus illac neceΩstri4 , sicut ipsi animis proposuerant, fore iter faciendum : nam montes hinc inde adjacentes nulla ratione ab his poterant seperari: at quominus leviter armati, dc expediti vel per nudas rupes scanderent, id vero

LatUram non vetare. Id ibid.

Itaque simul ac Diogenes intra convallem adscen sum moliens, in primam stationem Parthorum incidit , multum diversa rerum faciei apparuit. Nam in primo statim conflictu, velut rebus ipsis monentibus,

quid esset opus facto , Diogenes, dc qui illum seque

bantur

127쪽

ARSACES III. Li

bantur , ulterius progressi , ct transverss itineribus loca illa emensi, supra caput hostium evaserunt: ita ut jaculatione crebra, Sc saxis quae manibus jaciebant, mirum in modum Parthos infestarent. Sed fundis maxime eos laedebant, saxis eminus incessentes. Id ibid. Ubi autem primos illorum per vim regii depulerant.& locum ipserum occupaverant, operarum tunC partes erant, purgare quidquid erat ante pedes, & omnia Complanare, quoad ejus tuto fieri poterat. Quod opus propter ingentem operarum numerum Celeritate magna conciebat: atque ita cum funditores, sagittarii &jaculatores modo imminentia hostibus juga vage persubtarent, modo in unum Coirent , & opportuna quaeque loca invaderent: Clypeatorum deinde stationes ibidem subsisterent, qui secundum ipsam convallem ordinibus servatis ,& militari gradu ambulabant, non steterunt Parthi : sed relictis iis locis, ad ipsum montium illorum verticem cuncti se undique regeperunt. Id. ιbul. Antiochus eo, quem diximus, modo cum Copiis, tuto locorum angustias pertransiit, non sane absque difficultate & multo tempore , vix namque oetavo die in jugum collis evaserunt, quo item Parthi cum venis ni conferti , atque ii sibi persuasissent, ascensis hostem prohibere se poste, atrox praelium est ortum, idque hoc padio evenit. Id ibid. Pugnabant illi cuneatim stipati in faciem cum phalangitis miro ardore. Interim milites expediti silentio noctis longo circuitu loca super caput hostium per

aversa montis occupant. Qua re cognita, repenti Par

thi conjiciunt se in pedes. Antiochus, qui Confesto agmine re composito, descendere in Hyrcaniam vo-

128쪽

ARSACES I ΙΙ.

Iebat, receptui canere jussis tubicinibus , impetum suorum, fugientes longius persequentium, Compescuit. Id ibid. Deinde agmine ita , uti volebat, composito, postquam Tambracem est ventum, quae urbs muros quiadem nullos habet , ampla tamen est, ut in qua sit regia, eo loci est commoratus. Id ibid. At, quoniam plerique omnes, sive qui e pugna eva inserant, sive qui ex omni circa regione aufugerant, in oppidum se receperant, quod Syringem vocant , c nam ct firmitate, dc rerum Omnium Commoditate praestatis locus, a Tambrace non longe distans, estque id Hyrcaniae quasi caput in illud expugnare coepit. C piis igitur iterum acceptis, eo pergit, ct positis circLurbem castris, obsidionem instituit. Id. ib d. Caeterum totius incoepti pars maxima in testudiniabus aggestitiis erat posita. Cum enim tres ductae essend sta, latae cubitos non miniἱs triginta, altae quindecim , cujusque illarum labris vallum duplex fuerat im--

positum , dc postremo murus bene cuneus. Itaque inter ipsa opera dimicationes Continuae edebantur :. neque sessiciebant, qui utraque ex parte occisos aut Vulneratos auferebant, loco purgando, quod non solum fiapra terram , versim etiam sub terra intra cuniculos Cominus Certabatur. Id. ibid. Et sie tamen cito persecit Antiochus qua multitudine operarum, qua instantia sua dc navitate, ut dc fossae replerentur, Ec muri, per Cuniculos subruerentur.

Quod ut factum, Parthi de summa re in desperationem adducti, Graecos, qui in urbe erant, obtruncant,

supellectilis. inod erat pretiosissimum rapiunt, & fuga.

129쪽

sbi nodiu consulunt. Quo Antiochus animadverse , Hyperbasim cum mercenario milite mittit, in quem Parthi cum incidissent, projectis impedimentis in oppidum denuo sunt reversi. Cetratis deinde per ruinas muri magna vi irrumpentibus, omni plane jam spe d pulsi, in deditionem venerunt. D. ibia Cum igitur Artabanus adversus Antiochum Centum millibus peditum, oc viginti millibus equitum instru tus, mira Virtute phignavisset, tandem in societatem ejus assiimptus est, telie Justino lib. 6 I. cap. s. PaXque post quinque annos ea lege fuit inter illos initu , ut Artabanus una cum Antiocho bellum gere t in Euthydemum & adversus Graecos Bactrianae, quos opprimere Antiochus decreverat. Diodotus II. Rex Bactrianorum ante aliquot annos, vita & regno fuerat privatus ab Euthydemo Magnete, tradente Polybio , lib. bist. xi. pag. Καὶ γαρ α ς ὼ ὁMάγ νης, erat autem ves aderat ipse Euthydemus

apud istum nempe Teleam Antiochi Legatum defende

lat.

Is autem Euthydemus ab Antiocho, Cum quo A tabanus copias jungere debebat, bello .appetitus, post multa praelia, in Maiicitiam , uti Rex Parthus, ob di turnitatem belli a Rege Syriae taedio affecto receptus est , ipsique in Demetrii filii gratiam, qui ad sanciendum foedus inter Antiochum & patrem venerat, Regii nominis usurpandi potestas data est. Posteaque, superato Caucaso , Antiochus Indorum fines ingressus , amicitiam cum Sophagaseno Rege renovavit, re

130쪽

ARSACES III.

ARsAc. Copias in Syriam reducere coepit. Hunc habuit exitum suscepta ab Antiocho in superiores Provincias e peditio. Poly b. lib. xi. Euthydemus, cum quo pacem inivit Antiochus , non erat prioris Euthydemi, qui stib Antiocho Deo primus rebellaverat, nepos : atque idcirco nec Diodo ii filius , cum e contrario hujus aut filios , aut fratres sustulisset. Quod quidem facinus ingenue fatebatur, praetexens se a Syriae Rege non descivisse , sed eorum qui desciverant, posteros sustulisse , ct Bactrianorum imperium hoc pacto obtinuisse. Has rationes, alia C. que iis plano similes apud Teleam Antiochi Legatum ad se missu in dissertabat Euthydemus Magnes. Quibus attente perpensis, Antiochus pacis conditiones non invitus accepit. Demetrius tamen Euthydemi Magnetis filius , patri in Baetrianae regnum non successit , sed Menander Euthydemi frater, aut saltem propinquuS. Artaxias Armeniae majoris, Sc Zariades Armenia minoris sub Antiocho magno Praefecti, ab eo, dum bellum Attalo pro Romanis stanti inferret, defecerunt. Ant. Ch. I97. U. C. ss7. Seleuc. II 6. de Arsacid. ys. Deinde tamen Antiochi permissis , ct interposita Romanorum auctoritate, quod sibi constituerat, regnum, uterque retinuit. Strab. bb. II. Inde series Armeniae Regum, a nobis ad Calcem hujus operis appositR. Interea Arsaces Artabanus vicinorum Principum amicus Sc socius, tranquilla pace fruens, imperavit

Parthis. Cujus gentis administratio, post defectionem Macedonici Imperii, stib Regibus fuit. Proximus ma-

SEARCH

MENU NAVIGATION