Arsacidarum imperium, sive Regum Parthorum historia. Ad fidem numismatum accommodata. Per J. Foy Vaillant ... Tomus primussecundus Tomus primus

발행: 1725년

분량: 513페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

ARSACES VI. 39

tap. q. Sextus, inquam , nam Arsaces senior primus fuit. Arsaces II. Magnus Helus, cujus nomen verum Tiridates erat , secundus imperavit. Asaces heu Artabanus, tertius:

Arsaces seu Phrapatius, quartus: Arsaces , seu Phrahates, quintus : Arsaces , sive Mithridates , sextus. Unde patet distinguendum omnino esse Arsacem Magnum , seu juniorem, ab Arsace seniore. Eodem ferme tempore, ut habetur apud Justinum, lib. r. sicuti in Parthis Mithridates , ita in Bactris Eu . cratides qui Demetrio patri , cujus sirpra memini mus, successerat magni uterque viri regna ineunt. Sed Parthorum fortuna felicior, ad sumitium, Miatridate duce , Imperii fastigium eos perduxit. Mitridates autem iste, Arsaces ut alii dietus est : quin de

Deus cognominatus, ut nos docet Trogus in Prolog. lib. 4r. Uerum enim vero a Librariis nomen Tigranis

loco Mithridatis, substitutum est, nam inter Parthorum Reges nullus fuit nomine Tigranes: totoque hocilib. 4r. apud Justinum, de Tigrane, sive seniore, sive juniore, Regibus Armeniae , altum silentium. Interea Antiochus Epiphanes, aerario exhausto, ad susceptum contra Judaeos bellum facilius ac citius pe agendum, de profectione in Persidem cogitare coepit, ut earum regionum acciperet tributa, pec niam multam congregaret. Machab. 3. Armeniam ingressus Antiochus Epiphanes, adve sus Artaxiam , qui regnum Armeniorum stib patre A tiocho occupaverat, expeditionem suscepit, plurimos eX ejus exercitu interkCit, ipsumque Artaxiam cepit Appian. Suriac. II .

Eodem tempore , superiores regni sui provincias

142쪽

AusAc. Obeundo audivit esse in Perside, hoc est, in Elymaide , quae ultima est Persarum ad Orientem regio, urbem, Persepolim nomine, praedivitem 3 ct in ea

templum Dianae opulentum, refertum Omne gentis donariis : scuta etiam aurea ibi adservari , quondam ab Alexandro Magno relidia. Hac igitur fama permotus Princeps praeavidus urbem expugnare , & fanum e spoliare conatus est. At cives , armis correptis , eum non solsim a moenibus fortiter repulerunt i Uerum etiam recedentem quam longissime persecuti sunt. Josephus Antiq. Jud. lib. I a. cap. 13. AasAc. Cum autem venisset circa Ecbatana, novo in seper 93. moerore affectus propter recentem, quam a Judaeis a

Ceperat, Cladem s inde, Babylonem versus, iter fecit: quod tamen intermittere coactus, in Persidis oppido, dabis nomine, substitit: ubi, lecto adfixus Cum Comin' plures haesisset dies , tabe diffvens, mortuus est. Post ejus mortem Elymaei, Persae, Medi, dc finiatimae gentes, a Syromacedonibus deficientes. sibi Roges constituerunt , dc deinceps sui juris esse Coeperunt. Hinc videtur belli occasio a Mithridate arrepta, ad illos populos Imperio sito adjungendos. Eucratides interea ex Bactriana egressus, Sogdianam conterminam bello appetit. Qua subacta, Contra Arachatos Arachosiae regionis populos progreditur, quos' in deditionem recipit. Deinde Draugianam ingreditur Indiae proximam, domitisque Draugitanis , in Indiam ipsam penetrat. Dum haec ab Eucratide Bactrianorum Rege magna Virtute geruntur ι Mithridates , Imperii etiam Partho

Lum limites propagare aggressus, Medis bellum infert. Quum

143쪽

Quum autem varius utriusque poplati casus suisset, ad postremum victoria penes Parthos fuit. Iu n. lib. I. cap. 6. A ladis igitur ea ratione subactis , Mithridates Mediae B. cassim Satrapam praeponit. Id. ibid. Media regio est majoris Asiae maxima , habens Hyrcaniam ct Parthiam ad ortum , de dicitur Media minor, quam

occupavit Arsaces Mithridates. Pars altera, quae Occidentalis est, Armeniam Conterminam habens , major

v Carrir. Arropnt CDQ, u Satrapa Atropato, cui data

eli, dieta. Haec Reges suos deinde habuit.

Mithridates, his viribus audius, in HyrCaniam, C. peditionis bellicae', ut videtur, causa , proficiscitur. Hyrcaniae quidem partem, quae ab austro Parthiam spectat, cujus etiam erat pars, domuerat Arsaces Tiridates , sed non totam, eamque maximo , quae ad Mediam attingit. Quidam Hyrcanos rebellasse conjiciunt , quibus domitis , Mithridates ad Elymaeos

subigendos se accingit. Bellum etenim cum Elymaeorum Rege gessi , quo victo, hanc quoque gentem regno adjecit. JUtinus ibidem. Parthus, inquit Strabo bib. I C. pag. 7 4. audiens templa esse apud Elymaeos opulenta, ut supra de Antiocho Epiphane diximus . vidensque haud quaquam ultro concessuros s vi magna invasit: & Minervae Templum , ac Dianae , quod A Ura dicitur , Cepit, CCtoo talentorum gaza ablata Capta est etiam prope flumen Hedyphontem, Sele Cia, magna Civitas, quae prius vocabatur. Oppidum Elymaidis Seleucia apud Plinium, lib. 6. cap. 27. Flumen vero Hedyphon, prope quod sita erat Seleu- Cia ista, appellatur ab eodem Plinio Heopnus. Ibidem.

Demetrius Soter, Syriae Rex, post Antiochum Epis

144쪽

a ARSACES UI.

phanem mortuum, obses diu Romae detentus , in

regnum avitum successurus, clanculum Roma exces,

sit , intellectoque Antiocho Eupatore Epiphonis silio, in superiores provincias, quarum partem moX eripuerat Arsaces Mithridates, proficiscitur. At quum Medi Timarchum sibi praefecissent, cum eo Demetrius bellum habuit, ut refert Trogus Protog. 34. sed Appianus Suriac. rem aliter videtur narrare his verbis. Rex in Syria proClamatus, duos fratres, quos ambos Antiochus in deliciis habuerat, perdidit, necnon Her clida aerario apud Babylonios ejecto, & Timarcho Babylonis Satrapa, tanquam rebe te interfecto; qui alioquin etiam ejus provinciae praefecturam male administraverat, a Babyloniis Soteris cognomen obtinuit. Mithridates in Parthiam regressus videtur , sed quum postea Demetrius, omissa regni cura, in quodam Cas telio , non procul ab Antiochia, delicias ageret, a conspectu subditorum remotus: Heraclides Timarchi fratris mortem ulturus, Romam cum Alexandro Bala, ut regnum a Senatu ei impetraret, profectus est. Quod quum 'obtinuisset, bellum Demetrio intulit. Dumque eo bello implicatur Demetrius , hanc occasionem nactus Arsaces Mithridates , inquit Paulus Orosius, lib. s. cap. s. occiso Demetrii praefecto , Babyloniam .urbem, finesque ejus universos victor invadit. Dum vero Demetrius, Demetrii filius, Alexandrum Balam , Syriae regni usurpatorem aggreditur, Cres cuntque in Syria quotidie bella civilia : Mithridates alios Orientales Reges usque ad Mare Rubrum, seu Persicum Sinum subegit , atque inter caeteros. Regem Persidis devicit , quem tamen non spoliavit regno ,

145쪽

sed tantum suam in clientelam recepit: Imperiumque Ast; e Parthorum a monte Caucaso, permultis populis in m. ditionem redactis , ad flumen Euphratem protulit. JusuriQq sub finem libri i. Catterum Imperium Parthicum late sumptum cum regnis inservientibuρ, quibus proprii praeerant Reges , Rubro mari, id est, Persico , a meridie s Hyrcano 1 Septentrione terminabatur et ut scribit Plinius , tib. 6.

cap. 13.

Atque octodecim tantum erant provinciae, quae R . Satrapis Regis Parthorum regebantur, ut nos edocet

Isdorus Characenus in Parthicis Stathmis. Mesopotamia& Babylonia, Apollonialis, Chaconitis, Cambadene, Media superior, Media Ragiane, Choarne, Comi sene, Hyrcania, Astavene, Parthiene, Apavarchiane, Margiane , Aria , Anane, Drangiana, Sacassene, Aracholia. Juxta Isidorum inter provincias, quae sub Imperio

Parthorum fuere, non annumerantur Persis , Carmania , Susania & Elymais, quum Persae suum semper peculiarem Regem , etiam dominantibus Parthis, habuerint , viribus quidem debilem , atque ob id Ars cidis obnoxium , ut refert Strabo lib. I s. pax. 728. Nam etsi adhuc Perse proprium Rege=n habeant, Uiri sus tamen longe sunt injeriores s Parthorum Re Iis dicto Iurit audientes. Regem quoque proprium habebant Elymari , eodem Strabone teste, pag. 7 4. proprium re

Characeni : quorum Characenorum Regum nonnulla AQsta memorant Lucianus 3c Macrobius, pag. Tis. Characene autem pars erat Elymaidis, maxime invia, ut scribit Plinius , lib. 6. Cap. 27.

Nulla interim Eucratides bella magna virtute gessit,

146쪽

ARsAc. quibus attritus, quum obsidionem Demetrii Regis In dorum pateretur 3 Cum CC c. militibus, Lx. millia hos tium assiduis eruptionibus vicit. Quinto itaque mens

liberatus, Indiam in potestatem redegit. Unde qisam se reciperet a filio Eucratide II, quem socium regni fecerat, in itinere interficitur : qui noti dissimulato parricidio , velut hostem, non patrem interfecisset, ct per sanguinem ejus currum egit, & corpus abjici insepultum jussit. Iustin. lib. 4r. cap. 6. Mithridates, hoc de strenui Regis caede accepto nuntio, mox , ejusmodi Principem ulturus , Bactria nam ingreditur : ut narrat Justinus ibid. & Bactriani bellis fatigati, ab invalidioribus Parthis, velut exsangues oppressi sunt. Graeci, inquit Strabo, II. 1 17. Bactriana potiti, in Satrapias eam diviserunt, de quibus Aspioniam dc Turinam Parthi Eucratidae eripuerunt : quem tamen non omnino privatum Regis nomine, tributarium exinde esseCerunt.

Ad Indiam quoque cruentum extendit Imperium Parthorum Mit ridates, Sc omnes praeterea gentes quae sunt inter Hydaspem fluvium dc Indum, subegit. Paul. 0ro . lib. I. Sogdianos , Arcos, Drangianos & Indos ,- quos

subegerant, Bactri amiserunt, dc Mithridates Imperii sui limites longissime propagavit, ut videre est in Excerptis ruiri clarisimi Henrici Valesii ex Diodoro, pag. 3Etenim ad usque Indiam , in qua Porus olim regnaverat, progrestus, euneta nullo negotio perdomuit,

Cumque Clementiam atque mansuetudinem coleret,

prospera admodum ubique fortuna est: usus. Id. ibiti Quum a Demetrio Nicatore in Tryphonis gratiam

147쪽

plurimae Syriae civitates passim deficerent; vocabatur ARSAc. tamen Demetrius per crebras legationes a superiorum Satrapiarum Graecis atque Macedonibus, pollicent, bus deditionem, sir veniret, atque etiam Contra Pa thorum Regem Arsacem Mithridatem auxilia. Joseph. antiq. lib. cap. s. Itaque ad abolendam segnitiae maculam, bellum Parthis inferre statuit , Cujus adventum non inviti Orientis populi videre: & propter Arsacidae Regis crudelitatem, & , quod veteri Macedonum imperio assileti , novi populi superbiam indigne

ferebant. Iustin. lib. 36. cap. I. Hac spe accensus Demetrius, animoque recogitans, A s e. si res adversus Parthos prospere cessisient , facile se ais. postea Tryphonem e regno Syriae exturbaturum : anno Seleucidarum Centesimo septuagesimo secundo, Congregato exercitu suo , in provincias superiores profestus est 3 trajectoque Euphrate, pervenit in Mesopotamiam in animo habens hanc, de Babyloniam si- mul occupare , ut his potitus, sedem ibi belli consti tueret. Ioseph. Justin. ibid.

Cum, vero magna alacritate Demetrius ab earum

regionum populis fui stat exceptus , crescente in dies exercitu, bellum Arsaci Mithridati intulit. IV. ibid. At postquam Mithridates jam intravisse Demetrium Con-ARIAc. sines sitos, audivit, ex Principibus cum ingenti quoque exercitu ,. obviam misit, ut vivum eum Compre honsum ad se adduceret. Lib. I. Machab. cap. I . Attamen Demetrius , quum &, Persarum: Elymaeo rum, Bactrianorumque araNiliis jiavaccitiar , quorum Omnitim Reges inviti, Parthis inserviebant, multis prae Us Parthos fudit. Jusin. ubi

148쪽

ης ARSACE SUI.

AxsΑe. Secundo tantum praelio Cum Parthis commisso,aι3. superatum fuisse Demetrium tradit Brosius , Γλcap. q. E contrario post multa praelia, si Iustino credimus , ad postremum Demetrius pacis simulatione deceptus, Capitur: duciturque ad Arsacem Mithridatem, qui eum in custodiam ponit , lib. I. Machab. ca . I . Traductusque per ora civitatum, populis, qui desciverant, in ludibrium favoris, ostenditur. Itaque, qui defecerant, omnes iterum subjugati sunt 3 exceptis tamen Elymaeis. Ait enim Strabo, lib. 16. pax. γη . Elymari terram variam obtinent 3 quae ferax est , incolas rusticos habet , montana vero milites nutrit , majore ex parte sagittarios , & quum multa sit, mul,

tum exercitum emittit. Ideo Rex eorum potentia magna cretus recusat Parthorum Regi obtemperare tquod faciunt alii. Mithridates Parthorum Rex, magno & regio aniamo , dimisib in Hyrcaniam Demetrio, non Cultum tantum regium praestitit, sed & filiam Hodogunam in matrimonium dedit, regnumque Syriae, quod per absentiam ejus Tryphon occupaverat, restiturum se promittit. Iusta lib. 38. cap. 9. Caeterum Mithridates in tantam regni amplitudianem evectus, haud quaquam ad luxum ac stiperbiam, quod plerisque Principibus use venire solet, se Coni lit , clementia in subditos, adversus hostes fortitudine uti instituit. Quumque plurimas gentes imperio suo subjecisset, ex singulis collecta optima quaeque instituta

Demum haud multo post Demetrii captivitatem ν

149쪽

adversa valetudine correptim Mithridates, non minor Arsace proavo, gloriosa senectute discessiit. Lotin lib. 4 I. cap. 6. postquam regnasset annos 37. ut videre ethapud Hieronymum Henningem. Quam quidem annorum computationem Seleucidarum historiar a nobis descriptae omnino Convenientem, ideo hic lubentiorri animo subsequimur. . .

150쪽

ARSACES VIΝUMMUS ARSACIS MITHRIDATIS,

Caput Regis barbati id diademate cincti : in aversa parte figura imberbis sedens in sella, dextra arcum tenet, cum hac epigraphe, ex duplici litterarum

ARSACIs DEI , JUsΤΙ , BENEFICI , ILLUSTRIS , ΑΜIC2GRAECORUΜ. T ad Arsacem Mithridatem , Ρhrahatis fratrem , &Phriaapatii filium, hunc drachmalem ex argento nummum adsignemus , auctor est nobis Justinus , qui in Prol. lib. o. huic Regi cognomen Dei tribuit his verbis: SUCCEssoREsDEINDE EJUs ARTABANus ΕΤ MITHRIDATES COGNOMINE DE Us. Solus hic Parthorum Rex in tota Arsacidarum serie , hac appellatione insignitur ι haud dubie igitur nummus ad eum pertinet. Ex Musa O CAR. PATI NI. D. M.

Tung

SEARCH

MENU NAVIGATION