Opere di monsig. Giovanni della Casa con una copiosa giunta di scritture non piu stampate. .. 3

발행: 1707년

분량: 280페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

tu imitari moti isti, eum tamen contra De atate marigna evia ipsorum sis . Sed postquam tu assimas booetiam in mentem auctor, venisse, ut me huiust mori aliquo munere bonestaret , non possum id , utertera ipsius omnia consilia , factaque , non magnoperer audare ; eoque nomine immortales tibi gratias agere. Vale. Florentia Ιω. u. Lun. ΜDLXΙΙΙΙ.

VICTORIUS '

ON Putavi alienum, humanissime Lector,

de nonnullis te admonere , quae tibi cognita esse oportet initio huius novi operis perlegendi; non tam nostri m neris ornandi causa, & Auctoris ipsius celebrandi , quam ut laborem tuum levem , & instruam te itaut verius iudicare de omnibus his parvis ingenii magni monimentis possis . Praesertim autem iis ipsorum partibus , in quibus quidpiam ignoratum , aut existimationi ipsius labis aliquid adportare, aut sensum animi tui impedire posset, diligentius id faciam . Nam quaedam sunt quae nulla mea opera egent, nec suspensum te ullo pacto tenere possunt , quia non minus ipse ., quam ego , statim ut legeris , percipies cuiusmodi illa sint, & quantum ipsis tribui debeat . Haec autem 3 sunt

12쪽

sunt primum carmina, quae primum etiam locum

obtinuerunt. Illa vero variis temporibus condita

fuere, quamvis maiorem ipsorum partem scripserit postremis vitae suae annis , Cum se in Euganeos montes abdidisset , recessumque illum cole. ret, in quo non parvo temporis spatio bene, beateque vixit . Nam & multo melius illic ; qua salibi umquam, valuit, & totum se litteris, scriptionibusque involvit: unde si se avelli passus non esset , & vivum adhuc eum, superstitemque haberemus p & volumen hoc plenius , copiosiusque

manibus tereremus . Sed mulso plus apud eun consilia aliorum valuerunt , quam Verum ipsius iudicium, quod fecerat de fortunae varietate, im Constantiaque rerum humanarum , quae non satis prudentia consilia invitum ipsum illinc retraxe runt , & quasi de statu mentis deiecerunt. Huius autem animi ipsius testis ego ut opinor J no omnino levis esse possum , qui cum eo illo ipso tempore totum poene diem locutus lana in itineiare , cum ille, Pontificiis litteris evocatus, Flaminia via Romam proficisceretur : Occurri autem ipsi Pisauri : visus enim mihi est non valde secuti animi fuisse de eventu illius consilii, doluitque sibi. invito , ac recusanti extortam fuisse bonam mentem , in qua manendum sibi esse , quod reliquum erat vitae, secum deliberaverat. Quod sequitur in editione hac, pertinetque ad vitam nostram informandata , & multis gravibusque mo-Iestiis liberandam , multo prius ab ipso scriptum fuerat: cumque illud sepe Romς lectum pon-Gratum esset oti eruditis , & ingeniosis virix, q-

13쪽

rum in ea urbe omni aetate magna copia fuit , semper eorum iudiciis maxime probatum fuit, &summis laudibus in coelum sublatum, & propter orationis elegantiam , & propter sententiarum gravitatem , totiusque illius disputationis acumen, &subtilitatem . Vita pretierea Petri Bembi, in qua ille litteris mandanda multum laboravit, ut amia

ci hominis, & qui in iisdem studiis, quibus ipse

deditus erat , totus occupatus fuerat , atque in ipsis vitam cum summa laude consumpserat

quamvis in ipsa nihil amicitiae dederit , & omnia summa cum fide, vereque exposuerit) perfecta ab eo, expolitaque fuit. Contarent Vero Uita, numquam satis laudati hominis , quamvis omnes graves, & honesti viri in eius doctrina, probitate , castitate, prudentia, pietate erga Deum celeribranda inter se contendere Videantur , non ominnes numeros absolutionis assecuta est, neque extremam Auctoris manum obtinuit, ut, quemadmodum ille vir integer , & undique perfectus , absolutusque fuerat, ita etiam libellus , qui vitam ipsius explicat, & cuncta hominis consilia, factaque memorii prodit, nulla parte mancus, debilis que foret. Invidisse igitur tantae ipsius gloriae aliis quo modo fortuna visa est , nec passa fuisse , ut quemadmodum in huius summi viri vita nihil l

bis , aut culpae inesset , ita etiam omnis maeula, notaque ab his politissimis scriptis abesset: quanto magis autem illa fini, extremoque propinqua est, tanto magis rudis, inchoataque est; quod iis omnibus , qui legent , cognitum esse debere existimavi, ne siquid forte illic incuri et, vitiique aliqua

14쪽

do offendatur, illud Auctori assignetur, ipsiusque

inscitia, aut negligentia commissum esse credatur.

nemo enim est scriptor eruditus , laudisque aliis cuius , & gloriae cupidus , qui non diligenter sua scripta relegat, ac novo quodam studio, laboreque suo illa purgare, ac nitidiora reddere con tur: cum hic noster in primis in ea re diligens , a curatusque foret , & plurimum studii in suis omnibus laboribus emendandis adhiberet , quod morte praeventus , aut subitis , magnisque Occupationibus inde abreptus , praestare in eo , quod

maxime ornare, & omni virtute expolire cupiebat, non potuit; cum argumentum ex sententia nactus esset, & quod omnem ornatum , lumenque orationis sustineret e patet autem quanto animi

ardore aggressus hoc sit , & quale quasi vestibulum, aditumque huius praeclari operis struxerit. Restat nunc, in quo maior adhuc scrupulus, mea sententia est : quodque magis me sollicitat honoris causa huius praestantissimi viri , labor , quem

posuit in vertendis in Latinum sermonem concio nibus Thucydidis: cum enim semper arduum esse ac dissicile existimaverim convertere aliquid . Graecis scriptoribus f siquis recth, & cum medi eri etiam laude munus hoc obire velit : nam, ut plerique hoc faciunt, qui nullo ornatu adhibito, nullo selecta verborum , nullo iudicio , quo quo modo sententias expressisse contenti sunt . fi

hoc etiam ipsum praestare possent , nihil est tam troclive, & paratum J in primis semper durum, &aboriosum putavi attingere hunc Scriptorem , &aliquam ipsius partem in alium quempiam sermo

15쪽

nem comportare: conciones Vero has propter obscuritatem sententiarum , orationisque brevitaintem , ne dicam asperitatem , & duritiem , maiorem adhuc moleuiam in se continere non sin causa ut arbitror credidi . Et tamen hic noster tot , tantisque dissicultatibus deterritus non

est, speravitque se posse studio, & diligentia sua ipsas superare ; vel potius ingenii, & industriε suetpericulum facere voluit, experirique, ut fuit semper avidus vers laudis , ac glori ε .an ex hoC quam si certamine honeste discedere posset, & tamquam palmam inde domum reportare: nihil enim sibi umquam facile, pronumque proposuit, sed semper cum iis , qui summum locum in qualibet laude tenent , Contendendum putavit, & ala quos etiam ipsorum fortasse vicit,& omni honore spoliavit:

boia enim Verius esse puto: cum Compertum habeam , maiorem partem horum laborum ab ipso exercitationis causa fuisse susceptam , cum maiora quaedam meditaretur, ac dotirina, ingenioque suo digniora. Ipsas tamen quoque edendas putaVi,

magis utilitatis aliorum causa , quam illius ipsius decorandi , qui multum operς, ac diligentis in ipsis posuit: , quippe cum nihil tentatum ab ipso .i jcem negligendum , huiuscemodique , ut nullum fructum ferre possit studiosis, habendum . Nec tamςn .hoc quoque ut apparet) opus absolvitenam conatum hunc magnum ingenii ipsius sumis mam Iaudem inventurum fuisse, si exitum habuisset, dubitandum non est: fecisset enim , ut prudentissimi, gravissimique Scriptoris orationes sub- talassim ἔ, & magnorum consitorum plenassimς, et

16쪽

ganter, & erudith scriptae, ab iis etiam legi ponsent, qui illius ipsus sermonis, quo primum scriptae fuere, rudes, & eX pertes omnino sunt: ac ne nunc quidem , etsi omnes illae expressae non sunt,

dici potest id non aliquo modo praestitisse; vel prope saltem ad id ipsum accessisse : qui enim primi ad rem aliquam arduam aggrediuntur, rati nemque illius laboris superandi,ac viam monstrant,

ii aliquo modo illius negotii, dissicilisque operis confectores haberi,& appellari possunt Si qui autem extiterint , qui in aliquibus locis ab hoc nostro interprete dissentiant, atque alium fuisse sensum , Auctoris, quam qui ab ipso expressius est, contendant , ii meminisse debebunt, semper habitas esse has orationes obscurissimas, & iis etiam tem Oribus , quibus sermo Graecus vigebat , & hicuculentus scriptor in manibus disertorum erat, negotium ipsas facessere solitas iis, qui ipsas a Curate legerent: quippe cum M. etiam Cicero ita de illis existimaverit, & hoc suum iudicium monimentis litterarum mandarit: cum enim Thucydidem ipsum magnopere laudasset, quamvis, Contra sententiam quorundam , oratori nullo modo utilem , nec forensi generi dicendi accomodatum affrmasset, haec addidit: Ipsae illae conciones ita multas habent obscuras , abditasque sententias, vix ut intelligantur. Si igitur tanta caligo ipsas semper texit , ut vix luminibus penetrari ad. multas partes ipsarum eo quoque tempore potuerit, quid

mirum si nunc, in maiore multo harum rerum

17쪽

& aliqua opinionum varietate distrahantur. Nam iudicium huius nostri auctoris nullo modo arbitror contemnendum, cum sit notum omnibus, &exploratum quanta fuerit acies ingenii illius , &quantam curam, diligentiamque ille adhibere sit solitus in iis omnibus , qus litteris prodebat, &

in manus eruditorum perventura videbat. Prς-

terquamquod cum ille natura , consuetudineque factus esset ad res magnas, publicasque, & cogitandas , & administrandas, multo melius ad occultos hos, reconditosque sensus pervenire poterat, quam qui numquam in Republica gubernanda

versatus esset, nec ullo tempore cogitationem aliquam talis hominis propriam suscepisset. Consideret demum secum , si forte ipse antea hoc opus aggressiis esset, quam Ape multumque secum dubitaturus fuisset , & in non paucis fortasse locis hesurus, ut humanius, clementiusque postea de scriptis aliorum iudicet. nam hoc in primis genus exercitationis expositum esse vocibus malevolorum ,& facile ab obtrectatoribus reprehendi, accusarique posse , omnes noverunt : nulli enim adhuc in hoc negotio ita felices fuerunt, ut non incurrerint in maledicta invidorum , invenerintque aliquos, qui ex eorum erroribus laudem sibi comparare studuerint. Sed hoc relicto , in quo ille aut vacuus est ab hoc omni periculo, mal que , aut si qua illic offenso est , nostra est, qui ea, quae ipse animi causa, exercitationisque studio, scripserat, edere , & in manus doctorum homi num tradere voluimus: cum sciamus ipsum pluis res epistolas summa elegantia , & eruditione reo

fertas

18쪽

sertas variis temporibus scripsisse, paucas tantum, quas ederemus invenire potuimus , Cum bona pars illarum aut amissa sit, aut una cum aliis quibusdam ipsius divers generis scriptis 'custodiatur, quae in his locis collocata sunt , ut his temporibus commode tractari, investigarique non potuerint. Nam doctam illam, & gravem epistolam; si tamen epistola' ipsa appellanda est , quae ante historiam Petri Bembi line nomine iam excusa fumrat 3 putavi auctori restituendam : quod enim ipsum tunc movit , postquam Ut scriberet eam Coactus est , ne cuius esset eo tempore intelligeretur noluit enim existimari nimis honoris cuin

pidus , si suum nomen in fronte alieni operis, &illius quidem valde illustris , & clari, adfixisset Inec sus dignitatis id esse ullo pacto arbitrabatur cum incommodi nihil nunc gignere possit , non

putavi attendendum 3 Contra enim hoc tempore

nulli alii rei Madetur, nisi ut quantum fuerit ingenium hominis ab Omnibus intelligatur: atque ita ope horum Monimentorum vivum ipsum, celebreque contra tenebras mortis, Vetustatemque

teneatur. Quare non putavi partum illum esse negligendum, qui & ipse meo iudicio ad nomen ipsius celebrandum valde aptus est. Quod autem narra i , verum esse norit cuncta illa nobilis, &beata civitas. Si ipsae igitur, quae adhuc latent,&abditae sunt, & haec , quae reddita ipsi est, colligi potuissent, non parum ut arbitror volumen hoc auxissent , & utilitatem etiam non parva iis, qui legerent , attulissent. Idem etiam accidit de aliis nonnullis, quae praeclare inchoaVerat, ut

19쪽

alia de causa , quia scilicet plane persecta non sunt , ipsa coniungi cum hi. non potuerint , &specimen quoque S ipsa dare cum reliquis magni ingenii , singularisque doctrinae huius summi viseri . Sed multo maior iactura fuit, quod ipse m ture extinctus est , qui non solum haec , quae instituerat, absolvere,& expolire potuisset, Uerum etiam alia maiora multo, &grandiora conficere, quod ipse , ut iam dictu a me est , & multis quoque notum, tota mente cogitabat , & magna cupiditate huius eximii Operis effciendi ardebat: is enim profecto fuit , & tali ingenio praeditusis vir, ut, si diutius vixisset, gloriam omnium,

qui inferiore hac aetate vi Xerunt , - omni gener suorum scriptorum , non solum ad squaturus, verum etiam superaturus esset. Vale.

20쪽

μί-ωII Manes; instar mihi Numinis Um a Flaminii, Me eampis cernis ab Elusiis An tibi,'nostri fuerat tam fervida cura - Cocytus nigris eluit amnis agari λδ. si tus Priusique ausus compescere inanes,

Est molli mersus frangere voce trucet. At nune ille malo Galateum carmine vexat,

Et sanctam nobis pellit ab Urbe visum. Tu ne ausus, Prauli, Galateum pellere ab Urbe, Asperaque in dulcem dicero verba senem ρ

--ctor Roma montani ut manera viri , Fumose ut euram praserat ille laris, Aureus ,lle senex, m a cui licia Parca

istacta ducunt eandidiora nive Ωαι-Pranei bur, Urbi nee βιliere et Formideo medieas adplicuisse manus I Quemque adeo nemorum custos, pecorisque magi e Mandarit sacro summus adesse erexs,

Hiis eat , re fuscas ignoti ad flumina Melptie

SEARCH

MENU NAVIGATION