Opere di monsig. Giovanni della Casa con una copiosa giunta di scritture non piu stampate. .. 3

발행: 1707년

분량: 280페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

ORATIO FUNEBRIS. 26s

Primum igitur communis hec horum omnium mihi s se parens offert, eademque altrix Italia , quq cum spe

ciem mihi suam , omnium quascumque Orbis terrarum regiones continet pulcherrimam, amoenit fimamque aperit , tum frugibus . & yario fructuum genere ista sumin

mam quamdam terum Omnium ubertatem ostentat , ω copiam. Eadem puro , temperatoque Gelo circumsuasa , optimo tamquam habitu Valens, salubrisque nitet, ac floret, facile ipsa ut ex forma, ac figurat, id, quod est, omni sto appareat. TMrRm hanc mon modo nurrien' dis , atque educandis , lad etiam pariendis hominibus praecipue a Deo constitutam esse , ac designatam A Ita. rue nulla unquam regio hominum est feracior , atque ertilior. Et quoniam non ubertas solum , secunditasque agrorum vim , ac naturam indicat, sed earum in primis rerum , quas ferunt, suus sapor , succusque, & natura minime contaminata , incorruptaque , & integra neque illud laudatur Solum, e quo vel summa in auu dantia sens fruges , a. seminibus tamen .tanquam dege nerarunt i hac quoque in laude praestat , atque excessit Ita ia: sunt enim nostra ingenia pura, sincera. integra pia neque humana: nihil est immanitatis, nihil seritatis. rudiit barbaris admistum. Itaque ea inest in moribus noastris dulcedo, & suavitas,& mansuetudo ; eaque est nostri cultus, atque elegantiae , disciplinaeque apud exteras dationes opinio , & famat, ut illi apud suos probentur maxime, qui apud n*s commorati sint diutissime: quemadmodum enim res estis sic existimant , ii quid eorum in moribus pingue forte sit , aut asperum , atque atrox, id consuetudinis nostrae suavitate , & temperatione ex purgari , expolirique,& leniri. Itaque tamquam ex hu manitatis gymnasio , sic ex Italia , quasi degenerantis animi depravatione sublata , humanamque edocti naturam , nostra mansuetudine, ac venustate imbuti , mutati sane ad suos redeunt: etenim est omnino sermo, non ut aliarum gentium, noster asper, atque inconditus, set

dulcis, aptusque, ut & ad limiliares amicorum congres.

272쪽

sus, sermonesque, verba lecta suppeditent ,& dulcia ;neque iam ad aeribendum, vel de gravissimis quibusque

rebus , ornamenta deficiante tum vero animus tractabialis, & clementiae , mansuetudinis , humanitatis plenus . Itaque eum ad caeteras Regiones, obeundi negocii causa, necessitate eoacti , homines accedant, in Italiam voluis talis, atque animi causa, peregrinantur. Quae est enim ellus peregrinorum amantior, quod omnium gentium tam fidele, tam liberale , tam iucundum est holpitium, quam Italia Z Tum vero ingenia nostrorum non modo magna sunt , atqae acria peracuta . verum etiam,

quod reliquis in nationibus desiderari interdum soIet . veluti decora , aptaque , & concinna . id est enim ,

quod ingenii facultate aliqua, aut excogitari, aut excola, exornarique possit, in quo nostri homines non prino cipes , & tamquam extiterint architecti Mitto enim artium minus liberalium Magistros , quorum est ire nia . atque artificio sic Italia omnis exornata , & ω Iustrata , ut exterarum nationum oppida si quis eum nostris conferat, non ea oppida, sed agrestium , mo tanorumque pagos dicturus sit. Sed ut hos , quand quidem alio properat orationis meae cursus , missos fa-Cram; quid litterarum , atque humanitatis studia, liberaliumque omnium artium , ac disciplinarum cultus Nonne apud nos semper nguit plurimum Quid est a tem homine dignius, quam litterae Quarum quidem fructus , ac iucunditatis si qui sunt, quibus non contiis gerit, ut partem aliquam gustarent, atque perciperent.

D non carere sese ornamento , aut delectatione tantum aliqua existimare debent , sed necessaria etiam re qua dam , atque instrumento virtutis uno omnium maxime .pportuno. Nulla est autem natio nostra eruditior . siisve graviora illa Philosophiae studia expetimus, sive hane,

quae cum maxime necessaria sit, summam etiam habet oblectationem , eloquentiam requirimus. Ac eos qui

dem , qui unis Enostris plures , quam e reliquis omni. - Omnibus nationibus in Philosophia cum floruerint ,

- Italiae

273쪽

Italiae nomen sapientiae, ingenii, litterarum gloria ill

strarunt , sane commemorarem , nisi hoc ipso in Co Ventu , atque adeo in ista vestra post hominum memoriam ornatissima , clarissimaque Corona adessent ii , qui hoc in genere suo splendore reliquoium omnium laudibus offecerunt , & gloriae luminibus obstruxerunt;

qui & veterem eius artis rationem iam Conturbatam , α prope subversam emendaverunt, ac restituerunt , &ad Graeeorum antiquissimam disciplinam aberrantes alias nationes revocaverunt Iam vero eloquentiae haec Tellus.

semper habita est domicilium , vel germana potius Patria P Sed vetera me oratione meae persequi nihil attinet , cum & tam multa sint, quae commemorem recentia ,

ac prope quotidiana . & illa scilicet nota lint , atque illustria. Tanto igitur hanc quidem artem coluimus st dio , itaque nostris ingeniis , tamquam liquidis unis stlantibu& irrigavimus , ut nihil omnino pollit ella floriis dius , nihil fertilius, nihil uberius, aut fructuosius. Poemiarum vero gloria , quos quidem , si non sanctos sum

mo in honore habuiiset antiquitas i nunquam Musas ovae nataR , quem Deorum Principem , atque adeo Parcintem arbitraretur , credidisset , quanta apud nox semper eluxit i Quo quidem in genere nostrorum inge nia admirari equidem satis nequeo ; eum enim Olimi Barbarorum omnium tamquam alluvio , fato quodam in Italiam redundasset , qua oppressa pene mergeretur δeumquoe omnium bonarum artium disciplinae . magistrix aut eaesis, aut pullis. iacerent in tenebris, teterrimaquSin colluvione versarentur omnia, atque in primis latius veteres illae penitus obmutuissent litterae , ac nova rerum prope essent cudenda vocabula , eousque multum natura valuit , eoque usque pervicit Omnia , ut tot, tantisque in angustiis, novum hoc tamen pepererit carminum genus

hetruscorum, quo nihil, nisi me mea fortasse Patriae Ca ritas athoraue fallit , humanis auribus accidςr positfimius, audi modulatui . Ae Italica quidem Poesis, nori

ut Graecorum demum ingravescens, bonos , nobilesque

.axa Auctores

274쪽

ORATIO FUNEBRIS. 269

mihi esse duxi , eas ut vobis dimetirer , idque ipsus grandi quadam mensura , ne longius.scilicet fiat , veIpotius , ut sit modus , finisque . Itaque non mea mihi praeclarissima Patria nominatur ἱ non ea, quae mihi coniunctissima est , quae me excepit , aluit , erudiit Bon nia excitatur; non haec Urbs commemoratur; non Veisnetiae appellantur ; quam quidem Urbem , si conspicata modo esset Antiquitas , quibus , Dii boni, eam laudibus extulisset i Quibus esset clamoribus, atque admira tione prosequuta Neque enim opinor in ea praedicanda , monumentisque litterarum prodenda , & manda da , ad quotidianum hominum sensu in , consuetudinemque dicendi respicere contenta esset ; sed Deum credo aliquem ex profundi cavitate , ac latebris excitasset , eumque divina illa tecta struentem , aC fabricantem fecisset. : qui tametsi nullus scilicet unquam fuit , tamensi sit , aut esse si possit , nullum illi omnino attribui. munus illa Urbe praeclarius potuit. Verum nos suam veteribus vel vanitatem , vel iactationem concedamus ;Christianam ipsi modestiam , ac veritatem retineamus 2 Praesertim cum ea , quae vere dici , & commemorari illa de Urbe possunt , plus etiam in se admirationis habeant , quam illae ipsae commentitiae veterum fabulae. Quid enim possit esse admirabilius , quam mediis pro

pe in fluctibus tanta Urbs excitata , atque extructa Cuius quidem opifex, atque aedificator Urbis haud equidem possum dicere , cum in eam cogitationem animum penitus intendo , quonam potissimum acti ficto , novo certe , ac divino , arenas , undasque Maris , res duas maxime infirmas atque instabiles , stabilire , & confirmare aggressus sit. Quid porrti tam novum . atque

inauditum , quam Cum natura Comparatum esset , Omnes ut animantes, aut terreni simus , aut aquatiles, atque homini certe terra attributa sit; repertos esse , qui quasi ancipites in utraque sede vivere instituerint, atque . didicerint δ Atque haec quidem tum vere a me dicuntur, tum etiam libeatissime praedicantur.: multa enim habet

illa

275쪽

DRAT ID FUNEBRIS. aeta

atque fortissimos , seniper certe paratos , t atque instraratios ; claslem quidem tantam , tamquπornatam.atque eum triremium numerum , quem ne univeusa quidem Christianorum, ut ita dicam, natio omnis si conveniat viresque suas i, conatusque omnes in unum si conserat 'aedificare. :atque instruere possit, quantas una illa Urba paratas habet semperque habuit . Quo quidem ma clarissima Ciyitas. praesidio non ab hac Terra modo Caeaciem , depopulationem, vastitatem , perniciem , excisi nem , flammam depulisti ; verum etiam ex ore ac fari

ucibus i, cruentisque adeo e visceribus impotentissimi atque immanissimi Haostis Illyricum , Corcyram Cuprum, Cretam eripuisse,& conservasti. Sed illa quidem

vetera οι hoc autem novum V lac 'recens , qBale , quam

namque tuum extitit universam'in Rempublieam hen Dcium : Quod non Communi hominum consuetudine Praesentem amplexa quietem , pacem , tranquillitatem otium adamassa, Cumque posses, diutissime retinere si 4uuti led pristina tua virtute usa, commune acl ince dium , cum privatim quidem milla ad te eius flammae scintilla deferretur, tanto tuo periculo accurristi ut id nisi brevi restingueretur, teipsam omnium primam aridram , & conflagraturam esse certo scires . Sed iam revocandus est orationis meae Curius, atque i in e m viam de qua paulum, Veneriarum Causa, defleximus, convertatendus ; tametsii minime fuit iniquum aliquam hius Ia--ris nostri , quantuscumque tandem est , seorsum noω

minatim partem et Civitati attribui ,quae gravissimi aepericulosissimi belli maximam ipsa sibi privatim partem

depoposcerat, susceperit , pertulerit. Sed ut ita viam . redeamus , atque illud , quod initio vere a me dictum est , confirmemus, ac repetamus e maxime praeclaram atque illustrem oriminis suae stirpem habet exercitus no ner qui in hoc Solo ortus sit, ac procreatus : cuius quidem proprium sit, ut veram, Planeque germanam h minum frugem i efferat , quodque humanitate . non ad

ventitia V sedi innata utatur . Quod quidem Terrae ac . Lat. LI stit'

276쪽

stirpis naturale honum' roburque Italiae pubes lectissi.

ma cum retineret, atque adeo voluntate , ac studio auis

xisset, atque exercitatione , & usu excoluisset , pleris. que Mortalibus insitam vitae cupiditatem sic exanim vit , convulsit , atque excidit , ut summa alacritato , summoque ardore Patriae dignitatem sua cum pernicie

commutarit. Quamquam privatim quoque militum nostrorum nobilitas habet auctores claros , atque illustres, quorum cum virtutem viri fortes, natura insitam, animo Conceptam , studio ac voluntate propositam semper habuissent; assidua vero recordatione prope Praese tem intuerentur'; facta etiam sunt imitati. Neque enim

cuniliae , TriuIti vestrae reς maximaς gestas o blivisci,

necdivexci , cum recordarentux .summam praestaret virtutem non potuerunt, nisi qui sese indignos confiterentur, qui e tam generosa stirpe prosecti estent; multos enim habet vestra domus , quos non modo viros fortes , hominesque praeclarissimos fuisse meritia contendere possit; verum etiam duces. timos , prudentissimosque , quiabus scilicet reges maximi fiolentissimas , integerrimasque res suas, seque adeo ipsos, fortunasque omnes , regna , opes , copias commiserint , & commendarint. Ssortiae vero , cum memoria tenerent eam fuisse in Maioribus suis dignitatem ἡ idque animi robur , ut non exercitibus solum praeessent , sed,Civitatibus etiam dominare tur ; veterem virtutem Seneris , atque seminis renova

runt. Eadem prope mihi, Rodulphe Pie, vetustissimae, clarissimaeque familiae vestrae de virtute singulari , totidem prope verbis repetenda. sunt e vestra enim domus

cum ita sese literis, optimaremque artium studiis dedidis.set; cumque omnes liberales , atque homine nobili cliis gnas doctrinas ita perceptas haberet & cognitas , ut a vobis nulla rerum gerendarum facultas , nulla imperatoria laus expectari deberet , eam tamen ad res minrendas bellaque administranda prudentiam , eumque attulistis usum .i, id unum ut cogitasse in omni, ita , atque origine videremini. Quid ego Caraphas viros sortes,

277쪽

o RATIO FUNEBRIS. 273

hominesque nobili nos co Memore' Qui vestram Sanseverine , gentem collaudare coner , quar, ut reliqui sileantur , qualem fgregium hunc adolescentem aluit Qui cum proximis annis Extinctus est, maximum Italiae non decorem modo , sed etiam praesidium defi

solem , obstupefacti admirari tantum possumus ad eam laudandam accedere non audemus. Sed omnino feracior est virorum cum c atquς it ustrium haec Πω Dra , quam ut nominatim a

Reliquum. eam superioris Dialogi, tum huiusce marisuis summa drigenιiai quinIum, iuveniri non potuit.

278쪽

DIONYSIO LAMBI No

S. D. ACcepi literas tuas humanissime scriptas , easdemisque purissimas, atque elegantissimas. Carme autem ,& libentissimel legi ,& vehementer prohavi : est enim, eum dignitate sententiarum grave, tum splendore verborum ,& numerorum iucunditate illustre, atque concinnum . Sane intelligo nihil fui me , cur CH- Iiope illa nostra inops , quam tu tamen dilaudas , in tum susciperet itineris , cum tu isthic adesses , qui in dinalis Turnonii , hominis omni laude cumulati virtutem non modo exponere ἰ id quod nos facere nostris vertahus conati sumus, sed etiam abundanter ornare, & coinpiose augere facile posses. Suppudet itaque me; in syI-vam enim ligna scilicet . Sed tamen nihilominus Blanketo meo , homini conglutinandarum amicitiarum studiosissimo, magnam habeo gratiam; cujus opera factum esse intelligo , ut ego te ista aOctrina ornatum , ista scribendi faculistate prsditum, non modo cognitum, sed etiam amicum habeam. Ac doleo mehercule plurimum , cum vos Vein ne iis essetis, non frequentasse me vestram domum; quod ut facerem, coegerunt me Reipublic tempora,& mea. Carui quidem certe uberibus fructibus, & magna iucunditate consuetudinis tus. Cum enim tua hqc ipsa scripta admirans, ab iis, quibus te bene cognitum certo scirem, percunctatus diligentius essem de te , reperiebam id , quod mea ipse sponte animo iam antea statueram, atque perspe eram. Docuit enim me Nasius noster, itemque alii multi,

de perpolita, elegantique doctrina , deque singulari probitate . atque humanitate tua. Itaque lic tibi persua-a λ i. i deas

279쪽

EPISTOLA a s

deas velim, factum me tibi esse amicissimum , vel Musarum causa, quas ego a puero amavi plurimum , atque colui ; quibusque gratissimum te esse intelligo; vel quod te vir amplissimus , quem ego unum maxime Omnium semper sum admiratus , amat , atque in honore habet; vel quod amantissinis literis , gravissimoque , ac dulcisissimo carmine amorem erga te excitasti , atque inflammasti meum. Illud etiam mihi a te gratissimum accidit, quod Horatii Farnesii miserum casum , atque horribiis iem versibus praeclarissimis deplorans , egregium ad lescentem , in quo italiae iamdudum iacentis spes nite. hantur , divinis laudibus celebrasti. Praeter quam enim quod omnis nostra natio hos lectissimos Farnesios fratres , maximo illorum merito , carissimos habet nihil enim his praeclarissimis adolescentibus amabilius fieri , aut excogitari potest mihi privatim quoque vetus cum clarissima illorum familia amicitia intercedit, multis il-Iorum in me beneficiis, perpetuaque mea erga illos o servantia confirmata. apropter sic habeto, me virtutem , doctrinam , humanitatem tuam , uti debeo , plurimi facere , semperque facturum esse, meamque voluntatem , meaque omnia tam tibi parata esse scito, quamqus sunt tua . Cardinali Turnonio viro maxime illustri, quem ego, & colo, & revereor plurimum, inultam salutem meo nomine dicas velim. Vale. Idib. Novemb.

Venet. Anno

M. D. LIIII.

EI NI S.

280쪽

Diuitia os by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION