Annales academici

발행: 1862년

분량: 271페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

14쪽

NOMINA PROFEMORUM ET L TOR .

I FACULTATE THEOLOGICA.

17쪽

AUDITORES HUMANISSIMI, SPECTATISSIMI l aonstat inter onmes veteris Philosophiae non prorsus ignaros, antiquissimos Graecorum Philosophos in rerum inquisivisse naturam, mentem vero humanam non explorasse, neque ad viam, quae ad rerum cognitionem ducat, animum attendisse SocRAT autem Dialectices initia debentur, quam excoluere postea PLATO et ARIsTOTELES PLATO a rebus in sensus cadentibus, quae hominum vulgo esse videntur, eas distinxit, quas solas Overa esse dicebat, sensibus non percipiendas, sed mentis tanquam oculis contemplandas Eorum autem, quibus universa PLATONIA

doctrina non placebat, multi hactenus illi assenserunt, ut aut cognitioni singularum rerum consideratione oriunda longe praeserrent eam, quae soli rationis debeatur luci, aut hanc unam scientia nomine dignam iudicarent. Sed ut P et statuit ad rerum adspectabilium notitiam sensuum perceptione opus eam, ita etiam hi non negant rationem experientiae uti adminiculis ad copias in sinu suo reconditas in lucem proserendas. Omnes igitur sere in eo consentiunt, sine accurata rerum inquisitione nihil sciri posse eorum autem numerus magis magisque accrevit, qui viam, quam experientiae dicere solemus, tanquam unice veram consectarentur. Neque tamen hodie desunt, qui experientiae opponant, quam dicunt, speculationem, rationem inlicet aut magis aut unice philosopham. Praeter eos, qui nihil verum certumque existimant, nisi quod aut sensui externo intemove debeatur, aut iusta inde ratiocinatione eliciatur, sunt nonnulli, qui his terminis rerum scientiam finitam esse nolint, mentis propriam esse supellectilem arbitrantes. Alii rursus omnia, quibus scientiam nobis comparamus, ipsis rebus sensu perceptis, alii nonnulla mentis actioni adscribunt.

18쪽

rem, de quo magistratum academicum depositurus dicerem, se obtulit quaestio, quomodo experientia omnia nostrae cognitionis sons sit habendus unicus. Quae quidem quaestio et a mea persona non est aliena, et ad omnes artium disciplinarumque cultores pertinet. Vos, auditores, me hac de re dicentem benigne, quaeso, audite, pro humanitate vestra conniventes in erroribus sive rationis, sive orationis, quibus captus esse deprenhendar. Μemorabam eos, qui experientiae opponunt speculationem. Quod attinet ad illam, non eam dico experientiam sive μωιρίαν, cui ARIETOTELEa medium inter sensum et artem scientiamque locum attribuit Sensus, ex eius sententia, cognitionis praebet semina, unde tam memoria quam experientia nascitur. Haec cum arte et scientia nonnihil habet convenientiae, inter se tamen differunt. Nam experientia ad singula spectat, ars et scientia ad universa. Sed experientia ad germanam scientiam perducit eum, qui ea recte utitur. Non reapse igitur, sed verbo tantum ARISTOTELBadiscrepat ab iis, qui hodie omnem scientiam ab experientia prosectam seu

empiricam esse contendunt.

Neque eam dico speculationem, cui antiquiores se dabant Philosophi. Hi enim omnem accuratiorem rerum indagationem hoc nomine appellabant, ac speculari et philosophari erat iis prorsus idem Postea autem hoc vocabulo designari coepit singularis quaedam disputandi verique inveniendi via, quam ingressi non rebus explorandis, sed vi menti insita ad oraescientiae arcana penetrare conabantur Philosophi, qui hanc methodum sequuntur, quamquam ultro satentur experientiam ad singularum rerum cognitionem esse necessariam, nec verum esse quidquam, quod rebus X hoc tanquam sonte haustis repugnet, contendunt tamen non experientiam,

sed unam rationem hilosophi esse magistram. Qui naturae historiaeve se dedit studio, cognitamque habet viam, quae in utroque ad verum reperiundum ducit, nec tamen animum attendit ad cognoscendi principia maxime generalia, mirabitur ortasse esse quosdam, qui alium praeter experientiam ad cognitionem aditum esse sibi persuaserint nihil enim ei pro certo habendum esse videtur nisi quod rite perceptum exploratumque sit, aut legitime ex hoc quasi sonte derivatum. At-

19쪽

tamen non est mirum esse quoque, qui nonnullarum rerum scientiam aliunde petendam esse existiment. am praeter res in sensus incurrentes tales etiam animo obversantur, quae a sensibus sunt remotae, quarumtamen non omnis notitia negata nobis videtur. In omnibus gentibus paulo cultioribus suere, qui rerum omnium naturam et originem explorarent, et

ad quid homines geniti essent investigare studerent. Multi populi a maioribus acceptam coluerunt doctrinam de vita animi post mortem corporis, de Deo deque eius cum hominibus coniunctione et hominum erga Deum officiis. Divintim religionis Christianae originem multi heologi historicis defenderunt argumentis sed eorum etiam, qui ad religionem vindicandam historiam testem adhibendam censebant, multi argumentis quoque aliunde petitis hac in re opus esse viderunt nec prosecto desuere, qui in rebus ad Dei cognitionem religionemque pertinentibus nullius auctoritate standum esse, aut certe per idem ad intellectum progrediendum esse existimarent.

Hos omnes, quantumvis ceterum inter se discrepantes, hactenus convenire, ut omnem cognitionis materiem sensibus inesse negent, manifestum est. Theologiae autem, quam dicunt, naturali, rerum sensu externo internove

percipiendarum causam absolutam quaerenti, nonnulli opposuerunt heologiam speculativam sive rationalem. Rationem nempe illi disiunxerunt ab intellectu. Huic attribuerunt rerum finitarum distinctionem, eamque illarum cognitionem, ut quo ordine sint dispositae, quo inter se cohaereant modo, seseque subsequantur, intelligamus illi, quippe summi numinis imagini, sublimiorem assignarunt scientiam, non singulis perscrutandis acquisitam, sed ex ipsius luce enatam. His quidem non sunt annumerandi, qui notiones entis, unius, eiusdem, substantiae, causae et huiuscemodi alias, ad cognitionis formam spectantes, cum EIBNITI aliisque, menti ipsi vindicant. Sed propius ad sententiam, quam commemorabam, accedit novae hilosophiae parens ARTEsIus. Hic, quum animo in se converso inter ceteras ideas sibi insitas invenisset illam, quae substantiam quamdam infinitam, independentem, summe intelligentem summeque potentem, omnium rerum creatorem exhiberet, hanc nonnisi a Deo ipso proficisci potuisse demonstrare conatus est nec dissimili modo ratiocinati sunt, qui Philosophiam ARTEsii probabant. Animis eorum obversabatur quod postea ARTEsII admiratores

eriplicarunt dicendo rationem nostram, cui insint spatii temporisque infiniti,

20쪽

itemque ordinis, boni, pulchrique absoluti notiones, rebus finitis omnibus esse superiorem, Deumque esse in nobis, τι φῶς - ἀληθινον M oτιζει

παντα ανθρα-ν. Natura Dei ARTEsIo, qui eum ratione cognitum esse putat, est argumento, veritatem nobis esse patefactam tum demum autem verum nos percipere ait, quum quid clare distincteque perceperimus. Quod quum non cadat in ea, quae sensibus debemus, consequens est, magnam rerum physicarum partem scientia comprehendi non posse a Plane profiteor. 'inquit, ιν me nullam aliam rerum corporearum materiem agnoscere, quam uillam omnino divisibilem, figurabilem et mobilem, quam geometrae quan- utitatem vocant et pro obiecto suarum demonstrationum assumunt, ac ιν nihil plane in ipsa considerare praeter ista divisiones, figuras et motus.''Sed ex hac, quam sibi informaverat, substantiae corporeae notione AE- ciebat alia, velut nullum esse spatium vacuum, nullas esse atomos, mundum esse unum et infinitum. Porro, ut denuo eius verbis utar, causas omnium, quae sunt aut esse possunt, invenire conatus est in mundo ad Deum solum, qui ipsum creavit, attendendo easque aliunde non educendo quam

ex quibusdam veritatis seminibus animis nostris a natura inditis. Sed in conatu substitit nec rem peregit. Vere EGELIus dixit, methodum, quam speculativam vocat, cuius usu quis certa quadam via ac ratione ab una notione ad ceteras progrediatur, a IcΗTI demum in Philosophiam esse introductam. Eius autem persectio ipsi debetur RaELIO, qui ad omnes

eam adhibuit Philosophiae partes.

ΚANTIus a sensus externi intemique perceptione tum visionis sormas, tum eas, quibus intellectus in digerendis connectendisque visis utitur, distinxerat, vocabulo ab MaTOTELA sumto, eas nominans Categorias. Μentem humanam earum esse sontem ostenderat, nihil autem iis percipi nisi accederet sensus. IcRTI contra Philosophia est scientia, quae extrinsecus assumit nihil et ex unico finesse reliqua ducit omnia. EGELio autem non satisfecit quamquam disputandi ratio, qua illo utitur, habet

in quo cum IcBTI conveniat. ethodum suam dialecticam vocavit. Est illa, EGELIO auctore, non alia quam rei, quae vere est, ipsius Vere autem est quod absolutum est, i. e. idea absoluta, sive ratio, quae separatim considerata a categoriarum logicarum complexu non differt, diffusa autem est per naturam, cuius est veritas, unde aut nacta conscientiam ad

SEARCH

MENU NAVIGATION