Iohannis Heumanni ... Commentarii de re diplomatica imperatorum ac regum Germanorum inde a Caroli M. temporibus adornati Iohannis Heumanni ... Commentarii de re diplomatica imperatorum ac regum Germanorum inde a Ludovici Germanici temporibus adornati

발행: 1753년

분량: 514페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

IOHANNIS HEV MANNI

IMPER ORUM AC REGUM

GERMANORUM

INDE A LUDOVICI GERMANICI

TEMPORIBVS ADORNATI.

MDCCLIII.

6쪽

LECTORI BENEVOLOS.

peris, quod molior, diplomatici specimen nouum omnibus ossero , quibus institutum meum non displicet; multis autem, quod in tanta huius saeculi satietate uix sperare poteram, istud placuisse intellexi. Viam non nouam . sed iam in priore uolumine signatam sectuus laboris leges atque oeconomiam latius explicare super sedeo. Sicuti uero ii , quos dissicile quoddam iter saepius obire iuuat, pericula minus reformidant, compendia uaria e cogitant , sarcinas aptius componunt, memorabilia quaevis accuratius contemplantur: ita et mihi in tabulis antiquis dilucidandis uersanti usus diuturnus et animum addere, et consilia praestantiora suppeditare uidetur. Copiosius apparatum huius periodi diplomaticum exponendum. crebriusque annalibus testimonium denunciandum duxi, quia his temporibus initia uera regni detegimus Germaniae, quod amplitudine ac maiestate nulli secundum rudi barbarie dudum exacta, bellis cyclopicis strenue prudenterque sedatis , hostium insidiis innumerabilibus repressis, mirabili diuini Numinis prouidentia, etiam nunc immensa floret felicitate, nec, dum terrarum orbis incolarum ostendet uestigia,

7쪽

sorere desinet. Ludovicus enim Germanicus, Rex, cum augusta uirtute, tum pacis bellique artibus et utriusque fortunae uicissitudine clarissimus, regnum Germaniae primus a reliqua ingentis Caroli Magni dominatus compage auulsum gubemauit. Huic igitur primam regni nostri conformationem debemus, hic ad summorum quarumvis gentium conditorum laudes adscendit, hic dignissimus, cuius memoria ad saecula cuncta propagetur. Quem itaque poeniteat. tam excelsi principis res publice gestas euoluere 7 at planius non nisi tabulis regiis excussis euolui poterunt. Quo studiosius nonnulli iuris publici, quo hodie vitimur, origines ad antiquitatem omni literarum adiumento destitutam reducere laborant, ita , ut nec fabulas, dummodo antiqua iactent, aspernentur : eo maiore iucunditate nos ex probis testimoniorum documentis reipublicae faciem conati sumus adumbrare. Quamquam nulla ciuitatis forma tam altis defixa est radicibus, ut nullis temporum iniuriis conuelli queat, atque adeo cquid mirum p) ad principatus etiam Germanici conditionem casus saepius admissus fuit: tantum tamen abest, ut fortuna statum pristinum penitus labefactauerit, ut prima, quae Ludovicus , Rex orientalis Franciae , duxit lineamenta adhuc conspudiantur. Summa regis auctoritas optimis institutis et legibus et procerum consiliis temperabatur, ut pro libertatis studio genti insito par erat: sed maiestati ipsi nihil decerptum fuisse perspicimus. Rex singulari emra prouidebat rebus tam sacris, quam politicis, eognoscebat caussas a duas . sortem definiebat principum, et arbitria denique belli ac pacis, legum foederum, uectigalium sibi sumebat. Optimates quidem coo ratores suos esse iussit; sed ideo imperium cum ipsis haudquaquam diuisum censebatur. Nec praetermittenda erant in commentariis nostris ista commoda, quae tabulae legum afferunt scientiae priuatae, politicae , sacrae, itemque annalibus et rei literariae. Quum fines regni L. douiciani scrutaremur, nonnihil operae in Geographia huius aeui ado nanda posuimus pagosque cum locis suis recensuimus ς mappa regni Franciae orientalis accuratius, Carolidarum re diplomatica absoluta, concinnari poterit. Multos in stemmatibus illustrium ad Carolingicum sanguinem, aut certe ad nobilissimas huius aetatis stirpes reuo eandis ualde defatigari, inter omnes constat. Tametsi in spinoso huiusmodi negotio saepissime opera perditur ac oleum: ducum tamen et comitum aliorumque uirorum dignitate conspicuorum memorias, libellorum nostrorum ope, ab obliuione uindicauimus, ut ii, quibus genealogicae

8쪽

quaestiones curae sunt, habeant, in quo industriam exerceant et ingenium. Si modum forsan tibi, LECTOR HUMANISSIME, in rebus

hisce non seruasse uideor: te etiam atque etiam rogo, ut me non in tabularum tantum critica uersari, sed et, quantum diplomatica aliis disci plinis praestet auxilii, declarare uoluisse, cogites; nec argumentorum copiam iis, quibus sumtuosa scriptorum opera peruolutare non licet, haud ingratam fore spero; horum potissimum studiis subuenire contendo ; ab his etiam facile ueniam impetrabo, quod nondum omnem rem diplomaticam Carolingicam hoc uolumine eXposui, cuius laros apparatus tertium uolumen requiret. Dies diem docet ; non multis abhine annis diplomatica locupletari coepit instrumentis insignibus. Quapropter accessiones quasdam undique collectas ad uolumen prius addere non dubitaui, ut tandem aliquando, quod uno impetu fieri non potest, imperatorum ac regum Germaniae archivum restituatur, chartarumque regiarum critica perficiatur. Quo labore feliciter ad exitum perducto, praestantiorem quidem diplomatices partem illustratam existimamus; sed totum campum diplomaticum uix pertinacissima diligentia emetieatur. In orbem nouum transferri uidebuntur, qui pontificum Romano rum hullas et antistitum sacrorum codicillos ad normam certam usumiaque communem redigere studebunt. Nec quisquam ducum, principum, comitum, nobilium , ciuitatium literarum documenta certis legi bus subiecta fuisse negabit, quas indagator sagax pro temporum ac re gionum uarietate diuersas deprehendet. Ecquas commemorabimus priuatas chartas 2 Quis non perspiciat statas earum formulas Τ Quis sanam illarum criticam stabiliri posse desperet 8 Quodsi uero chartarum priuatarum lapidem Lydium eruerimus, maxima certe utilitas inde in ius priuatum , praecipue Germanicum, redundabit. Non desunt hodie indua , striae instrumenta , sed paucis uenerabiles istas antiquitatis reliquias intueri placet; placent ingenii ieiuni oblectamenta mox peritura. Vehementer laetarer, si mentes quaedam egregiae ad lacunas rei tabulariae explendas erigi possent; quamobrem, pace tua , LECTOR CANDI DE, latius exponere iuuat, quae, mea quidem sententia, ad chartarum studium utiliter prosequendum ualeant, atque adeo desiderentur. I. Origines ψ-aticae. Non nescio eos. qui origines et antiquitates artis scribendi perquisiverunt, ut reliqua literarum monimeniatorum genera, ita et tabulas respoisse; respexerunt autem magis chartarum externa, quam interna, de quibus nos potissimum sumus

9쪽

soliciti. Omnis sere conatus in antiquitates Hebraicas, Graecas et Romanas effundebatur; at diplomatum initia ea, qua decet, opera nondum inuestigata reperio. Nonnihil e commentariis de re libraria Hebraeorum hauriri potest; nec interpretes IERE MIAE c. XXXII negligendi sunt, in quo instrumentum publicum condi h. e. literae emtionis scribi, signo ac testibus muniri, publice approbari et diligenter custodiri iubentur. De re diplomatica

Graeca disserit in Lib. Ut palaeographiae MONTFAUCONIVS,

uel potius de quibusdam tabulis Graecis mediae aetatis; sed parum ad artis formam. Quod ad Romanas literas attinet, in hoc genere excellit aeternum opus BARNABAL BRISSONII de formulis et solennibus populi Romani uerbis, quo ad chartarum interna diiudicanda nihil potest esse accommodatius; externis delectantur plures.

II. Nisoria diplomatica. Si historiam diplomaticam dicas historiam

regis , prouthciae, periodi cuiusdam tabularum fide roboratam: eam hodie non negligenter tractari nouimus. Annalium enim auctores commentariis suis certatim codices diplomaticos adiunguntae propemodum erubescunt sine tabulis loqui. Sie historiam diplomaticam hic non definio , sed eam narrare uolo, quando diplomata, quo auctore, quibus ex caussis condita fuerint, num ashuc ualida habeantur, an nouum robur acceperint, an in disceptationem uenerint. Nemo non intelligit, in historia tabularum maioris momenti, quibus interdum procerum, collegiorum religiosorum et urbium salus nititur, studium in primis collocandum esse; reliquae tenuem postulant operam. Illustriis. SCI P. MADBEI historia diplomatica insigni laude digna, licet imperfecta, antiquitates diplomaticas tradit. Historia diplomatica continetur

III. Historia diplomatica eripica siue holemica, quae uel ad bellum

omni rei diplomaticae illatum, uel ad controuersias singulares respicit. In utroque genere uiri solertillimi elaborarunt, quos appellauimus in commentar. t Om. Ι 8. 2. Nauiter impudentem eum esse oportet, qui arti nostrae, inimicorum impetu iam fracto compretaque, tela sordida minari audeat. Sed lites singulares plenius commemorari possimi; neque enim de chartis tantum imperatorum, sed etiam de pontificum hullis, et aliorum regum princi-Pumque tabulis acriter dimicatum fuit.

IIII. His

10쪽

IIII. Historia rei diplomaticae literaria invito latior patet. Quae generatim in historia literaria, cuius sciagraphiam in apparatu iuris- prudentiae literatio exhibuimus c. XXV, obseruanda: ea quoque in historia diplomatica literaria exponantur, fata nimirum arus ipsius, librorum, auctorum, adiutorum notitia, &c. V. Theseaurus diplimaticus. Artes permultae nunc thesauros suos ostentant, quamquam thesauri uocabulo uaria tribuitur signifiea tio. Thesaurus enim modo systema tradit, modo lexi con, modo principia cognoscendi siue fontes, modo libellos undique colle ctos. Ultimi generis thesaurum meditor, mihique hanc legem statuo, ut I commentationes tantum breuiores, cῆeque rariores admita

tantur. Non ulla enim opuscula fugacia uel grandioribus uolumini bus inserta scrutantium eludunt studium, et ) specimina omnia singularem locum diplomatices illustrent, quibus 3) in annotationibus uel calculum nostrum, uel, sicubi uisum fuerit, dissentiendi rationes addemus. 4 Peregrino sermone scripta linguam doctam induant; ac s) nouae denique disquisitiones de istis argumentis quae nondum satis dilucidata uidentur, proferantur. Exemplum huiusmodi thesauri iam exhibuit ENCΚΕR. in apparatu et collectis archivorum.

VI. Bibliotheca diplomatica adiuuat bibliognos an diplomaticam, ac propterea ad historiam diplomatices literariam pertinet, si bibliothecae ideam notiorem retineas, quae si paullulum dilatetur, libros etiam indicabit, in quibus diplomata evulgantur. Cel. BU-DER. consilium de bibliotheca diplomatica adornanda olim ceperat , sed ipsi bibliotheca diplomatica erat VII. Index diplomaticus, quem et repertorium siue regesta diplomatica dixeris, cuiusmodi opus utilissimum adhuc exspectatur. Laude sua defraudanda non sunt GEORGISCHII regesta diplomatica: at rerum gnari facile intelligent, non cuiusuis esse, hoc saxuli

uoluere. Aggrediantur opus, qui subsidiorum copia assiiunt, nec labores fugiunt assiduos. Notas chartarum chronicas stu'diose definiant, quia tempora tabulis typis exscriptis adiecta fallunt saepissime. Index doceat, utrum ex authentico, an ex apois grapho diploma edatur. Si quando plures idem diploma ex authentico descripserint, nec uariantes lectiones negligendae uiden tur. Auctores igitur omnes, qui tabulas de scripto recitarunt,

SEARCH

MENU NAVIGATION