장음표시 사용
361쪽
Novissime tres sunt factae ad priscam di .
phitatem accessiones major Senes challatus, Partamentum,& Academia. Magnus Senes challus, qui Burdigalae est, ideo dictus fuit initio , quia revera erat magnus. Complectebatur enim quinque Dioece-1es, Burdigalensem , Adurensem, Vasatenuem, Tarbellicam , dc Lapurdensem: cum hodie solam habeat BurdigalensesD , secundaque dc tertia fecerint aliam Seneschalliam Vasta tensem: quarta δύ quinta item aliam Lapur- densem : nempe , cum LudOFicus XI. noviter hoc constitueret eo tempore quo fratri Carolo promistum Ducatum Aquitaniae jure Apennagii cederet. At quamquam hujus Seneschalli ditio nimis quam fit imminuta , dc minimus omnium dici posse videatur viro docto , remanet tamen appellatio magni Se- ne challi. Adeo etsi Principes mutent terminos ditionum Sc dignitatum , non possunt
At videamus de Partamento Gnarum est fuisse olim in regno Gallico, uti nunc imperio est Romano Germanico, unicum tantum
judicium supremum ad quod caussae alibi disceptatae per appellationem devolvi possent: idque in metropoli regni Lutetiae Parisiorum. Verum postquam pomeria regni prolata fuerunt , e re ipsius futurum puta, runt Reges Christianissimi plura hinc inde hujusmodi dicasteria constituere, ut eo facilius adiri possent, a regni subditis. Ac Carolus quidem V I I. Tolosanum , Burdigalense , dc Gratianopolitanum aperuit; Ludovicus x I I. Aquense , Divionense &Rothomagense ; Novissimeque Henricus II. Redonense in Britonibus Aremori
De Burdigalensi nunc meum est agere .
362쪽
sepositis reliquis. De eo inprimis subjectionis conditionibus inter Burdigalenses 3c Comitem Dunensem CAROLI VII. Lega.
tum agebatur anno Iqst. Sed quia Anglicae factionis populares denuo Carolo rebellarant , urbe novissime armis recepta hoc privilegio cives privavit Carolus, dc a decuria Senatus Parisiensis jus accipere coegit. L UDOVICUS tamen xi. decennio post hoc ipsis restituit , dc die xxx. Novembris coepit haberi Partamentum. Hoc decennii interstitium fecit ut Burdigalense Partamentum , quod Gratianopolitano antiquius erat , poste rius censeri dc quartum in ordine haberi coeperit. De eadem antiquitatis praerogat rVacum Burdigalensi certavit post Divionense :sed rei cripto Henrici secundi Burdigalensis Senatus Divionensi antiquior declaratus fuit , anno Ab hoc partamento jus petierunt Prox inciae , Burdigalensis , Ualatensis , ' Agennensis, Condona tensis Landarum, Armeniacensis, Cadurconsis Lemoviciensis , Petrocoriensis, Angolis mensis , Santonensis , RRupellensis. Postea tamen provinciae , Armeniacensis, Angolismensis, Rupellensis remajor pars Cadurcensis distractae sunt, acces seruntque Partamentis Parisiensi & Tholo
Cum autem septimo post institutionem primam anno Rex Ludovicus Aquitaniam c at novis circumscriptain limitibus ) jure Apennagii, legeque fiduciae Carcio Fratri
cessisset , Partamentum mutato loco ad Pictones fuit translatum : s ed mox anno Iq72. Carolo mortuo omnique Aquitania ad Ludovicum reversa, Calendis Iunii solemniter,undemOVerat , reductum , dc non multo post a Carolo octavo tribus praesidibus decemque Jcceto consiliariis edicto anni I 483. 4. Decembri
363쪽
est compositum. Adiecit anno Is I9.
Majo Franciscus I. novam Sc natorum Decuriam, quae judiciis cansarum criminalium praeesset,quam Torneliam Focant.
Novissmis temporibus calamitas illa quam huic urbi ingruisse supra inter ejus mala me- .moravi , juxta pleraque omnia privilegia dc hanc praerogativam Paria menti ademit, anno 1sqo. Quum Annas Momorantius Equitum Μagister accipere cives coegit e Parisiensi,
Tholofano , & Rothomagensi Senatu Iudices qui populo jus dicerent: quibus denuo anno sequente regredi jussis, amplissma Senatus dignitas ab Henrico IL civibus in grariam receptis est restituta. Propter pestilen etiam quandoque sicut fit sedes Parta menti
mutata fuit. Liburniam saepius translatum refert Lurbeus: anno 1 73. ISI . II 6. Bergera cum Iq96. S aEmilianum, Iso I. Habuit hoc Partamentum inter alios Praesidena Nicolaum Boetium, cujus scripta in Themidos sacrario jam diu consecrata aeternae sunt memoriae: Is Burdigalae obiit, legata Senatui bibliotheca. Monimentum ejus adhuc exstat in Xenodochio publico, prope D. Andreae, ab ipso aedificiis aucto & locupletato. Visitur in medio choro templi splendoris exigui, dc cujus literae propter sordes incubantes vix cognosci
possunt. videamus nunc tertium decus ex recentIO-ribus, ACADEMIAM. Non loquar nunc de prisca schola Burdigalensi , in qua tot viros Doctos bonas artes jam olim professos supra dixi: quae nulla laude inferior fuit Massiliensi & Augustodunensi , tot nominibus ce- Iebratis Lycaeis. Sed de illa , quae paullo ante quam Aquitania ad Francos debellatis Anglis reverteretur , rescripto Eugenii Pontis. Max. ad exemplum Tholofanae erecta
364쪽
firmata privilegii sique aucta variis anno lue r. a Ludovico XI. Francorum Rege. Quo factum ut quem antiquitus thesaurum .possiciebant Burdigalenses, δc quem per tot bar- Darorum direptiones & vastationes amiserant, beneficio optimi Principis recuperat in te rern non in postremis habendam. Eo restripto Pontificio Maior 3c Jurati Burdiga-Ienses Academiae patroni filerunt constitarii Archidiaconus vero Maior Medulicus ad D.Andreae perpetuus Cancellarius. Sub idem ternpuS anno I 442. Porrus Archiepiscopus Rreligionis Sc studiorum amantissimus Colle- gium Burdigalae nomine S. Raphaelis instituit, pluria. isque reditibus dotavit, in quo XII. pauperes cum Priore collegii literis profanis. Sc sacris per decem annos imbuantur , jusssitque sex Scholasticos ex Medu- . , reliquos ex Burdigalensi Dioecesi eligi, jure patronatus relicto Archiepiscopis Burdigalensibus: ea conditione , ut paupe res illi studiorum cursu peracto , aut prius, si velint, & aetatis sint legitimae, sacris initientur. Haec non contemnenda fuit institutae Academiae sequela. De Collegio Aquitani-CO, quod non minima Academiae pars est,
supra fusius , dc quantum satis este poest, diuerui.
365쪽
Ed jam diu debebam describere eam , quae
'nunc est magistratus,a quo regitur,adeoque Reipiab. formam : ne non tam exteriora sive iaedificiorum , sive dignitatis , commodatisve consideremus, sed Jc magis intima , 8c veluti ipsam animam. Idque faciam si prius dixero quam is pe mutaverit Dominos silos cum tota Aquitania,tum inprimis Burdigala , totius Aquitaniae Ocellus. Ab initio Biturigum Vibiscorum fuit urbs, de quis supra. Sub Augusto a Romanis devicta, in pristina ramen liberrare & dignitate relicta , sub Honorio circiter annum 4OO. Gothis cessit. His expulsis, postquam caesus in Pictonibus Alaricus, dc qui restabant prope Burdigalam in campo Atricino inde appellato ) deleti , in Francorum pervenit ditionem. Ast' cum res Galliarum socordes esse inciperent, Aquitani circiter annum 727. Ducem sibi Eudonem eligebant, seque iugo Francorum subducebant. Filius ejus Eudonis fuit Cathus , qui desertus a suis occidebatur anno 767. sepulcrum nactus extra urbem in palustri loco, e regione arcis Farit ubi nunc temporis Capucini habitacula sibi
Hunoldum etiam Ducem sibi fecerant A. quitani, sed a Carolo magno profligatus, dc Aquitania a Francis recepta fuit : dispositique sunt a Carolo hinc inde per Aquitaniam
366쪽
niam, ei in ossicio retinendae , Comites, & inprimis Burdigalae relictus Siguinus Comes Aquitant' pater Hugonis Burdigalensis, quo di
tot inbuta narrantur. Nec potuit tamen prae
videri ne denuo Aquitani se eriperent regibuGalliae. Nam AZonem,Aquitaniae praefectum Ducem sibi fecerunt: quem tamen Aldebrancus dc Donatus Ludovici Restis leeati confecerunt.
Ast vero post obitum Regis Caroli calutum demum consensu Regum , Duces suos lia huerunt Aquitant,regni brancise Vasallos, quorum novem ordine Aquitaniam tenuere: IArnu Iphus. 2. Guillelmus. 3. Ebleus. 4Ebleus secundus s. Guillelmus II. 6. Guilielmus III. dictus Teste ου'e Iotippe. 7. Guido Guillelmus Godelaedus. 9. Ultimi hujuε filia heres ultimi Ducis parentis sui nupta Ludovico VII. Francorum Regi secum ad eundem transtulit Aquitaniam : post vero repudiata anno II a. & nupta Henrico Normanniae Duci futuroque regi Angliae ad eundem totam Aquitaniam transtulit, inque eam nostram Burdigalam.
Hoc initium fuit imperii Anglici in Aquitania , quod postea sectiti fuere tot tumultus. Id duravit usque ad Caroli UIL tempora quamquam interruptum suo Philippo Francorum Rege, qui per Arnulphum magistruia vequitum ob non praelii tam fidem dc obsequium Burdigalam , dc reliquas Aquitaniae ur-hes subegit. Utque eo arctius Burdigalenses sibi devinciret, populum jam olim ab Aboriginibus libertati adsuetum ejusque pertinaciter amantem , liberalitate in ossicio continere ipsos satius putavit quam metu,& in stagnibus privilegiis donavit: concessis collegio Majoris dc Iuratorum urbis omni Imperio, & juris
dictione, non solum in urbe dc suburbiis, sed
367쪽
etiam in terris, ultra primum lapidem, seu
territorio quod Banteucam vocant , cum
omnimoda potestate, sibi tantummodo jure Imperii supremi recepto, 3c jurisdictione civili in extraneos exercenda per praepositum Umbrariae. Hinc fit etiam hodie , ut in supremi Imperii notam , & tanti beneficii memoriam , etiamsi praepositi Umbrariae nulla sit Iurisdictio,& ab Seneschalio exerceatur , sententiam capitalem ab juratis latam & ab Senatu confirmatam, non prius exequi, dc lege agere in damnatum liceat, quam reus ante castrum Umbrariae ductus sit, dc ibi a Lictore ter nomen praepositi Umbrariae, etiam nemine respondente proclamatum fue- . rit. Constitutio ea , qua hoc Burdigalensibus concessit, Philippina vocatur , bc religiosis tanquam thesaurus praestantissimus in aerario publico adservatur: exemplum ejus Lurbeus in Chronico ad annum I 29 . posuit: ex quo haec etiam retulit Paullus Merula cosmogr. pare. 2. lib. 3q. Hadtenus ergo interruptum fuit Imperium Anglicum in Aquitania , donec anno I 3o8. pactis initis inter
Philippum dc Eduardum Anglum ad Anglos
denuo reverteretur. Qui in eo rebus suis
minime consulebant, quod insolitis vectigalibus liberum populum onerare incipiebant ruti etiam mox biennio post Philippus Eduar- dum literis suis monuit ut vectigal insolitum,
quod Maletostam vocabant, penitus revocaret. Ea res postea & sub Philippo Valesio dc sub Ioanne Francorum Regibus bellum ingens peperit, quorum hic post infelicem in Pictonibus pugnam a Principe Walliae , Edu-ardi Regis filio , captivus Burdigalam δc inde in Angliam ductus fuit. Tandem Comes Armeniacus di alii quidam Aquitaniae proceres , cum ob insueta vectigalia Carolum
368쪽
nominis , appellassent, mittitur, , aponellurcu in Hostiario , qui principi V alta diem diiceret eumque P risitos citaret exhibitis Et ris patentibus Regis: quarum eXemplum esin Lurbci Chronico, sea Gallice scripto su anno I 369. Ab eo tempore incipiebant ii rejus ruere res Anglorum in Aquitania , donec post varias pugnas anno Iq l. Burdigala ipsa a Carolo VIII. caperetur , , tandem ad Anglum relapsa denuo redigeretur in potestatem anno I 33. Jc in se quente anno duobus castellis Fari & Tropeitc excitatis veluti compedibus constricta subda cere se Francis amplius nequiret. Sic igitur tota Aquitania dc sub ea Burdigala denuo membrum regni Gallici essectum fuit. Concessit postea Aquitaniansed haut paullo restrictiorem Jc ad q. Seneschallias redactam LUDOVICUS X sCarolo fratri anno I 69. Sed triennio pos fatis functo Carolo denuo reversa ad Regmcorpus, ab eodem post separata nunquata
fuit. Hos Dominos hactenus diabuit Burdigala.
369쪽
publicae. Λ Dministratio Reip. hodieque est Bur-ccepit institui sub Henrico Angliae Rege dc repudiatae a Ludcvico Eleonoro marito. Qui anno O73. concesserat ut cives libere tibi eligerent Senatus Principem , quem Majorem, urbis vocare solent: quem primum nominarunt Dominum de Monodei. Ius hoc in Principem transtulerunt cives in. gratiam Eduardi Henrici regis promogeniti, anno I 26O. Atque hi Majores ab initio erant annui,do nec tandem Carolus VII. Fr. ReX anno I sq. primum Ioan. Burelium perpetuum constitueret, quod postea ad fatalem anni Is 48. tumultum duravit: Sic ut licuerit majori quotannis e numero juratorum sub ma jorem unum eligere : qui eo absente Collegio juratorum praeesset. Henricus secundus Burdigalensibus in gratiam receptis, hoc in Majore mutavit ne esset perpetuus, sed biennis. Iuxta hunc Majorem sunt jurati, quos vocant et qui ab initio quinquaginta ad Zq. redacti , dc sub Eduardo anno I 378. denuo
contracti ad I a. fuerunt: pro numero regionum urbis , quas numerat dc nominat Lur- heus stub dicto anno. Ast novissime ab Henrico II. ad sex juratos descensum fuit, eosque hiennes: sic ut singulis annis tres jurati mutentur , per totum vero biennium continuetur dignitas majoris. Huic Majoris 3c Iuratorum
Collegio in exercenda pirefectura urbis addi-
370쪽
tum est Consilium Jo. civium selectorum adiectis sit de re maximi momenti agatur, insuper
Jurati ex rescripto Eduardi Anno I 278. non poterant fieri ii qui ex nobili familia erant oriundi: non aliter quam Romae lege sacrata non nisi plebeis patebat aditus ad tribunatum. Sed post anno l392. Ioannes Dux Lancastricae praefectus Aquitaniae civium consensu,tia Constitutionem abrogavit , dc civibus libera iussit esse suffragia. Atque hactenus Burdigalam lustravimus M lustrandam aliis animo , quibus oculis non li- Cet,descripsimus.