Principum et illustrium virorum epistolae, ex praecipuis scriptoribus, tam antiquis, quam recentioribus, collectae

발행: 1644년

분량: 462페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

291쪽

ILLusT, VIROR EPI T. 28 Iut aut consilia mutent omnes , aut omnino aliqui in culpa esse videantur. Quae igitur e re p. sunt, ea magnis animis

civilitcr administrate se privatarum rerum recordamini. Atque haec ego naoneo, non eandem humanitatem expertus

apud nonnullos , sed per injuriam , ditionem in aliorum gratiam quasi propinatus. Verum nec privatae explendae iracundia gratia reipublicae commodis nocendum puto, neque ullam privati odii partem publicis utilitatibus admisce, sed quae aliis suade, mihi primo facienda censeo. Quae igitur paranda, quaeque cavenda sint, inquibus agendis

prospero eventu rerum uti possitis fere a me explicatum est. Quotidianis autem negociis praeesse in casibus subitis recte uti, Si cujusque rei intelligere occasiones, xjudicare quae verborum lenitate obtineri possint, quae item vi extorquenda sinu, Ducum officium est, qui rebus praeficiuntur. Qua etiam de caussa durissima est dicendae in consilio sententia provincia. Nam recte consusta, magno studio laboreque probata, saepe corrumpuntur; quod ii, qui ea in mandatis habent, Inepte exequuntur. Nunc tamen bene ce

sura omnia spero. Si quis Alexandrum eo fortunatum putat, quod ei prospere succe O

292쪽

181 PRINCIPuM ET

successerint omnia, is illud reputet, eum agendo, talaborando, laudendo, non desistendo fuisse fortunatum Postquam igitur nunc mortuus est , fortuna quaerit

aliquos quibus adsit Ii vos esse debetis; CDuces, per quos res geri necesse est, gratos riucundos copiis praeficere ;quodque unusquique vestrum facere poterit involet, id ad se ipsum dicat inpro-

Initiat, caveatque ne naentiatur. Neque,

tergiversandi gratia sibi data esse verba persuasum esse caussetur quicquid enina vos neglexeritis, qui resarciat, non invenietis. Neque idem periculum est in iis rebus , quas cum vultis agere, tum sepe consilia mutare licet, in iis, propter quas bellum erit gerendum. In hujusmodi quippe rebus sententiae mutatio, nil est aliud , quam consilii, instituti clades. Vos vero tale quippiam ne committite sed quicquid acturi estis , id generosis, paratis animis decernite; ,ubi semel decreveritis, ductu, auspiciis tum Dodonaei ovis , tum reliquorum Deorum , qui multa nobis praeclara , bona in vera oracula reddiderunt, illorumque ope implorata , votisque omnibus pro victoria nuncupatis, favente fortuna libertatem Graecis restituite.

293쪽

Robertiis, Romanorum Rex, Donaino Padua Salutem.

Robatam fidei tuae constantiam quotidie magis ac magis admiramur inprimis vero invictum animum tuum in obeundis belli muneribus nunquam satis laudare possumus. Nam. Veronam urbem cum arce munitissima Imperio

nostro restitui sedulo curasti nec ullis laboribus aut vigiliis pepercisti, ut caeterae urbes , quae jam pridem ab Imperio

nostro desciverant, nobis redderentur. Quae rata irata habentes, tum multis maximis laudibus te cumulamus , tum

accessionibus Imperii merito gratulam uibrige ergo, ac perge qua coepisti via, Vincentiamque urbem de hostium manibus extorque reliquaque oppida , per Catharinam de Vicecomitibus taliberos ejus minus juste occupata. Nos profecto fidei ac virtuti tuae nunquam deerimus , gratoque animo tuo quam liberaliter respondebimus Nam, sanctissimo doni ino nostro Rom. Pontifici, Illustri Duci Venetiarum, venerabili Patriarchae Aquileiens, iliis nostris ac sacri Imperii sociis , te diligentissime commendavimus, orantes, ut tibi in nostris facti Imperii

294쪽

28 PRINCIPuM ET perii negociis ac quibuscumque rebus praesto essent. Quos &certiores fecimus, nos ad te legationem cum locupletissimo mandato decreturos , ac in Italiam

quam primum venturos. Veronae autem

residebimus , ad negocia Imperii munera uberius obeunda Vale. In Castronostro Heydelbergh, mensis Maii die et o cregni vero nostri anno quarto.

Gemenses, Ducio Reipublica

Venetorsim ab Aximo dolore intelleximus , vos

cum domino Paduae graviter dissidere, magnisque jam bellicis apparatibus utrinq; acriter confligere statuisse. Qubdquidem quanto cum periculo parti uiri fiat, vos pro vestra prudentia judicabitis. Estis enim potentes, proximi. Si habet utraque pars sub ictu quod feriat ita quidem, ut, nisi opportuna pacis remedio occurratur, timeri sane possit, nedum partis utriusque interitus, sed totius fere Italiae anceps periculosa perturbatio. Nos autem , haec ipsa animo volventes qui vos rem p. vestram, eundem do-rninum Paduanum , suosque natu majores nobis conjunctissimos, serenissimoque nostr Regi devinctos, fraterna pie-

295쪽

ILLus TR VIROR EPIST. 28state complectimur, finem tantis dissidiis .cladibus imminentibus dari maxime cupimus. Delegimus igitur legatum nostrum, quem ad vos, ad Carrarienses

Paduam mature mittemus, ut, quantum

in nobis erit, legati nostri opera, inquibuscumque aliis rationibus , dissidium vestrum salubri pactione tollatur. Cum vero facilius omnia sedari possint, si nondum ad caedes, direptiones, aliaque belli

incommoda , deventum sit, vos mirum in modum rogamus, sicuti etiam domino Paduae, Veronae scribimus, ut pacis commoda prae oculis teneatis, , bellorum clades metientes , ad usque legati nostri adventum bello prorsus abstineatis. Hoc enim, vobis, illi maximo usui futurum, plane videmus choc pacis authori Deo optimo Maximo inprimis probabitur Lid, quod Serenissimo Regi nostro nobisque gratissimum , seceritis. Nihil enim opus erit, ut idem serenissimus rex noster nobis injungat, ut auxiliis dicti domini Paduani, amici sui,

faveamus: nos potius de mutua inter vos pace', ut volumus ballime speramUS. super quibus omnibus animum vestruimper eundem Tabellarium cognoscere optamus. Genuae, I o . Consilium Ancia noruna, lassicium Provisionis Genuensium. D.

296쪽

PRINCIPuM ET

Io de Faba, Ducibis Saxonia S. D. V Ix adduci possum , ut credam quae

indecens rumor ad nos invexit. iunt enim , inter vos . sapientissimos, praeclarissimos Principes , ac illustremma trem vestram . quaedam bellorum semina excitari Quod ut magis demirer, tum virtus vestra facit, qua uno omnium ore huc usque celebres extitistis, tum iam praestantissimae optimaeque parentis vestrae, quae innocentia ac fide conjugali inprimis charissima vobis omnibus esse debuit. Quamobrem , si meus erga vos amor apud amplitudinem vestram quid meruit, vos or, obsecro, ut depositis quibuscumque simultatibus, recta animi ratione genitricem vestram complecti velitis Moveant vos divina oracula, parentes honorare jubentia rursum de comminantia, quod, cui mater maledicat, ei funditus omnia evertantur Moveat splendor nominis vestri moveat domesticae dignitatis integritas chmatris sanctissimum nomena nomen , in , quam, quo uno duntaxat pressa Romani imperii amplitudine , hostis Coriolanus devictus est, imminensque urbi amovit excidium. Volvite animo, cum nequeaut

297쪽

queant Principum acta latere, quid populi, quid Principes orbis dicturi sint,

cum talem matrem viduam , jamque senescentem, tantis filiis est contemptui audient. Siquis alienus a vobis matrem vestram non modo injuria, sed vel minima suspicione contemptus dignam du- erit, nonne ad vestram id summam contumeliam, dedecus fueritis accepturirnonne totis viribus ulcisci contenderctis Proindes, clarissimi principes, nepotesque, date operam , ut haec omnia rixarum initia sopiantur. Jungite animos matri cui tanto naturae pignore conjuncti estis ut majore prorsus non possitis scujus optimae mulieris consiliis inres vestrae domi feliciores erunt, foris gloriae nominique vestro maximae accessiones fient. Valete. Quinto Martii, IJO .

Franciscus Carrarienses , Reipublica

Florentina S. D. Quamquam abunde vobis de ratione

durati sederis cum Genuensibus scriptum arbitrabar quia tamen postulatis , eadem vobis expressius declarari, pauca etiam scribam. Ego ita sensi: Vos nobisecum colligari; optimum fore: ac propter Wca ratione sederisudiacis tempore, du

cent

298쪽

PRINCIPuM ET centarum lancearum;belli vero, quadringentarum impensis teneri reliquos vero pro sua rata, ut plane intellextitis. Caeterum, si quid sub conditione literae nostra significate videbantur, non erat

quod cogitarem pactionibus deesse , verum quod novas pecuniarum impensas nunc omnino pati non possem Addite, quod a sederatis ipsi xxv millia ducatorum ex honestissima ratione mihi deben-

tur, de quibus hinstrumenta publica,

suorum fidejussores civium, patent. quem quidem cumulum totum nil gravor impendere pro rata mihi contingente solvenda Additis insuper , non eis bella in

pace quaerenda . Quod vobiscum una, pacis avidissimus, ipse confiteor. Profecto nolim in cujuspiam mentem venire, bella a me vel expeti, vel tentari quin, cujusvis , vel ultimi sociorum , fines impeterentur, absque maximo dolore audire non possem. Certe nemini adeo pax optanda, adeo formidanda sunt bella, quam mihi. Essem ne prudens, in periculum cognitum ruiturus Neruntamen scitis ipsi, comitem Henricum, de cujus virtute nihil est quod dubitetis, illius innixum authoritati quae apud me quoque exigua non est, non autem Ang qui quanti sit

faciendus, non me fugit: licet hujusmodi

299쪽

homines, etsi omnino credendi non sint, tamen audiri debentu cum ex vanissimis relationum verbis contra vera discrimina resides etiam excitemur. Ego tunc

quae senseram , conscripsi , ne quid vobis incognitum foret. Quod si vobis minus placere intelligam, a significandis hujus.

modi rebus prorsus abstinebo. Atqui novissime scribebatis, legatos Comitis Virtutrum de exigendis Italia socialibus proposuisse tam eamque sententiam quaesivistis. Ego vero eos censeo nullatenus audiendos. Hi namque bellorum motus, ii Italia tumultus, quo serpant, quis ignorat 3 cum in omnibus, quae secum gessistis, tanta verborum perplexitate , tanta Inorasum interjectione vos fatigarit, ne

dicam fefellerit, ut jam nullum apud vos fidei locum ejus hominis authoritas habitura videatur. Quae non res secum agi caepta finem nullum fortita est in non potius aut verbis inanibus, aut verius fraudibus acta , aut mora diuturniore

suspensa Quare adduci non possum, ut eos egatos admitti ac nobiscum imminceri censeam Padine,, Maii.

Ioannes

300쪽

Ioamae de Fabi, Comiti Friderico de Ortem burgi . Raviter molesteque tuli generosae

vestra prolis occasuma ac, uti laeto animo cuncta vobis felicia audirem , ita ex vestro hoc tanto doloris vulnere vobiscum amice condoleo. Veruntamen, si diligentius perpendamus , in morte necessitas , ordo non est. Consideremus, quanta naal , a quibus hic filius vester in oriendo,jam adepta securitate, quiescit, immineant victuris. Illud denique me mi nisse debemus , quod divinae voluntatiassentiri nos deceat cui plus aequo dolendo adversamur. Quae cum ita sint, nihil superest quod doleamus. Illud quo, que doloris levamen maximum debet esse, vos illum desinu vestro , sine ullo alio incommodo, sed omni adllibita cura, innocentem, sicuti vera fide credere compellimur Deo, qui dederat vobis, reddia disse Animadvertite insuper, quod, aetatestinui cum castissima uxore florentes , in prole numerosa adhuc estis divino mundi. re permansuri Proinde missas facite tura pes lacrymas , inquestus sinduite vultus cultusque laetitiae ut vestrorum amicorum ae populorum fractos dolore vestro

animos

SEARCH

MENU NAVIGATION