Principum et illustrium virorum epistolae, ex praecipuis scriptoribus, tam antiquis, quam recentioribus, collectae

발행: 1644년

분량: 462페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

271쪽

ILLUSTR. VIROR Epis et fici gratiam haberetis.Nam hi in reipublicae statum maxime perpetuo desiderasiis. Arbitror autem,Cononem 'imotheum.

si viverent, ac Diophantum, si ex Asia redisset, mea caussa strenue fuisse laboratu rosa volentes idem mihi a vobis tribui. quod sibimet ipsis, si vestra ope aut opera indigerent. De quibus nescio quorsum attineat plura verba facere. Nemo enim vostrum ita vel adolescens vel obliviosus est , quin collata in vos beneficia ab illis noverit. Sic autem de negocio rectissime deliberaturi videmini, si consideretis, quis sit qui brat,in pro qualibus hominibus intercedat. Reperietis nim, me conjunctissimum, amicissimum suisse iis , qui vos, alios summis

beneficiis affecerunt: eos vero, pro quibus intercedo , ejus generis esse homines, qui nec senioribus, magistratii fungentibus molesti sint, id olestentes studiis jucundis, itilibus, huic aetati

convenientibus exerceant. Nolite vero

mirari, me tam facile scribere, ac tum de caeteris omnibus , tum mihi charissimis,

literas ad vos dedisse . nam, filiis nostris obsequi, simul ostendere cupio, etiamsi rempublicam non attigerint, sed mores dumtaxat hinstitutu meum imitentur, fore tamen ut apud alios in precio

272쪽

cio sint, simagni fiant. II num assina est reliquum, si precibus nostris locum date visum fuerit, ut Agenori ira tribus ejus significetis eis mea causa ex quadam parte ea tribui, quae sibi tribui vehementer

optant Valete.

Thessali Phocensibiu S. D.

DIssimulatis adhuc etiam, P Locenses,

quantum viribus vobis praestemus ecum nos , quandi Graecorus artes secuti sumus, tandiu priores partes habuerimus nunc vero apud Persarum Regem eum locum tenemus, ut pro arbitrio nostro vos, patria deturbata , a quasi servos vendere possimus. Sed, tametsi tantum virium habeamus , id scelus moliri nunquam auderemus . nihil est enim quod facilius quam injurias obliviscamur Pollicemur igitur, nos operam daturos, ut vobis, agroque Phocensis parcatur, si nobis quam primum quinquaginta auri talenta pendantur. Quod cum nobis magno commodo, tum vobis majori usui futurum speramus. Valete.

Phocenses, Thessalis.

SI nos non puduisset, Graeciam per proditionem sallere, neque nobis apud

273쪽

pud Perearum Regem honorificentissimus locus defuisset, nec es hi quod for-aianae vestrae aliqua ex parte invideremus. At illud nobis inprimis statutum est, omnia extrema potius, quam proditionis notam subir aut patriae communi deesse. Proinde desinit , vel nobis inter minari, vel de fide nostra quicquam du--bitare. Valete.

e bardomui, Persa, Atheniensibus.

HAE mihi Arses meus perscripsit; O

mnes injurias, quibus resp. Athe-miensis me affecit, illi condono. Tu vero Mardoni, ita etiam facies Atheniensibus urbem agrosque reddasu aliumque locum, quem maluerint, sibi deliganti liberi immunesque sint Templa Deorum immortalium dejecta stombusta, quam

primum mecum federa percusserint , instaurentur. Nunc partes meae sunt, regis jussu obtemperare, modo haec vos prombetis. Dicite, quaeso, Athenienses , qua dementia adversus Persarum Regem bellum geritas, quem nunquam Incere, nec

semper aequare poteritis Arbitror, vos scire , quas Wquantas copias adhuc in acie habeam quae tametsi a vobis sugentur ac frangantur, nec propterea ocium

acacEe o

274쪽

rci PRINCIPuM ET a quietem sperare debebitis nam major exercitus ac firmior facile cogeretur. Ne patiamini patriam vestram interire, neve illa vosmet vestro scelere privetis, jam longis laboribus finem imponentes: oblatamque pacem sine ullo proditionis metu cum maxima vestra dignitate tandem complectamini; , quod reipublicae utile est, statuatis. Valete.

Lacedaemonii Atheniensibus.

HUc nos Lacedaemonii vos oratum miseres, ne quid novi adversus res

Graeciae statuatis, neve barbarorum verbis pro factis fidem aliquam adhibeatis.

Haec vero nullam Graecorum gentem decent, inprimis autem Atlaenienses. Vos

enim primi absque consilio nostro bellum, excitastic quod deinde universam Graeciam invasit, nosque pro tuenda libertate vestra in haec belli incommoda incidimus. Nec unquam adduci possumus, ut pro tantis erga vos ossiciis Graeciam barbaris gentibus prodere ac serviet tuti objectare velitis Majores vestri aliis tempestatibus non modo urbis suae libertatem, sed incommunem omnium, tutati sunt. Quod si primis rerum periculis regio vestra ea posita est, periniquo

animo

275쪽

ILLus TR VIROR EPIST. etsi

animo patimur ; eoque magis, quod duarum messium fruges vobis ab li ostibus interceptae, domusque vestrae maxima hostium clade direptticaptaeque fuerint. Quod prospicientes Lacedaemonii, sociique omnes, vobis filiisq; urbes do- usque suas tota donant pollicenturqueri imbellem turbam publice alere,qupusquae Persas, Medosque, communes hostes, domuerimus. Cavete ne vos

Mardonii literae, Alexandrique Macedonis verba , fallant, qui Persarum rebus tantum tribuit nihil enim est mirusia Tyrannu alterum alteri rationibus quibuscumque favere. Nullum penes vos pondus ea verba habere debentu cum sciatis , barbaros dei nullam utiquam rationem habuisse Valete.

Athenienses, Alexandro II lcedonta Nos amplitudinem Persarum Regis,

viresque maximas plane cognovimus inquantum nobis Rex praestet, facile quivis hominum sciat: at propterea nihil est, quod res nostras tueri desistamus. Est enim virtutis Atheniensium, pro tuenda libertate tandiu pugnare,

quandiu pritus ipse nos non deficiat. De fine igitur nobis suadere, ut cum bar-M baro

276쪽

PRINCIPuM ET baro rege p*cem ineamus. Nec illud sibi Mardonius polliceatur. Cui verbis nostris illud dices , quandiu Sol proprio cursu circumagetur, nos libertatem nostram deorum immortalium p rq sidio de- sensu rosa eorum inquam Deorum, quorum simulachra, templa flammis comissumpserunt ac impie demoliti sunt. Postremum hoc a nobis, Alexander, ne petas. Haec enim non sine maximo dignitatis nostrae dedecore agere ac pacisci possumus. Nobis amicus ac perfamiliaris, pro mutua necessitudine inter nos, iiihil tentari nisi honorificum honestumque debueras. Vale.

S. P. sc Roat Claudio Marcello,

Proconsuli. MIlitibus, qui ad Cannas c qmmilitones suos pugnantes deseruis ient, nobis prorsus videtur , non recte rem p.

committi. Si tibi aliter videbitur, facias quod e republica fideque tua duxeristi

dum ne quis eorum munere vacet, neu

dono militari virtutis ergo donetur, neu in Italiam reportetur, donec hostis intra Italiam erit. Vale.

277쪽

. Astares tanto Carthaginenses, Hannibali S.CApuam abs te proditam, etsi minus

dignum gloria tua videatur; at longe indignius, nos Poenos, de te bene merentes praesidium universum , omnibus hostium cruciatibus expositos.Nunciatum nobis est, te in Brutio abiisse, veluti avertentem teri ne Capua in oculis tuis caperetur. At hercule, Romani ne oppugnatione quidem urbis Romae ab trahi a Capua obsidenda potuere, tanto constantiores inimici, quam amicus Annibal Si redeas Capuam bellumque omne eo vertas, Vnos Nam Panos paratos eruptioni futuros scias. Tu jam meminisse deberes, non cum Rheginis raequeTarentinis bellum gesturum transisse Alpes ubi Romanae legiones sunt, ibit Carthaginensium exercitus debet esse. Sic ad Cannas, sic ad Thrasymenum res bene gesta coeundo conferendoque cum hoste castra, fortunamque tentando. Vale Capuae.

Marcellis Consul, S. P. Q . S. D.

ET si scio,vobis, irites, non gratum

nuncium allaturum, caeso ad Herdomi iam

278쪽

168 PRINCIPuM ET mam Fulvio proconsule collega ctim tredecim millibus la ominum verumtamen

nihil est, quod terreamini. Ego enim idem qui post Cannensem pugnam ferocem victorem Annibalem contudi , adversus eum cum instructis legionibus iter arripuia brevem illi laetitiam , qua exultat, facturus. Quare omnes vos praesenti animo si magnopere volo Valete. Ex

Samnio.

Syphax Numidarum Rex, Scipicni, Consuli , S. D. Cum ad me in Africam venisse , id

inter nos actum est, ut paribus auspiciis bellum adversus Carthaginenses gereretur, tuque quana primum cum legionibus in Africam traiiceres nunc vero rerum mutatio facta est, ut filiam As drubalis Carthaginensis uxorem duxerim ; quem , Dre hospitii affinitate conjunctum, deserere , scelus maximum censeri possit. Adde etiam, quod publico sedere omni actim populo Carthaginensi mihi vincta sunt. Quare te hortor primum , ut procul ab Africa, sicut adhuc secerunt Romani bellum geras ne mihi interesse certaminibus eorum , armaque aut haec aut illa abnuenti, alteram socie

tatem

279쪽

tatem sequi necesse sit. Scias enim velina, nisi Africa abstineas,&, si Cartham ni exercitum admoveas , mihi necesse fore &pro terra Africa , in qua sim genitus, pro patria coniugis meae , proque parente ac penatibus, dimicare. Erit igitur tuae prudentiae, quod optimum consilium videbitur, capessere dignitatisque meae rationem aliquam habere. Vale.

Scipio, Syphaci Legi S D.

N Ullus est omnium hominum, quem

magis fides deceat, quam Regem. tu literis, quas proxime accepi, adeo dignitatis tuae oblitus mihi videris , ut

etiam pro tuendis Carthaginensium rebus adversus Populum Rom. in acie staturum dicas. Quare te etiam atque etiam moneo, ne jura hospitii mecum, neu cum Pop. Rom. initae societatis sed usu neu fas, fidem , dextras meos testes , atque arbitros conventorum , fallas. Si eniim harum omnium rationem habueris, polliceor tibi, in meque recipio, ut urtim, ut&rebus ins amplissimis accessiones maximae fiant, de dignitati nominique tuo optime prospicias Vale.

280쪽

et o PRINCIPuM ET

Ioachimus Serratius, Caponio, dictatori Florentino, S. D. Q Ioniam non sena per tuta mihi se

fertur occasio scribendi, praesentem nactus nuncium nolui differre , quin te facerem de instituto negocio certiorem, de quo probe scis ex arcano nae agere cum gravi illo, quem nosti, homine, mrimeque familiari Pontificis Is mihi re..tulit, Clementem, satis prospere& firmiter convalescentem, eo esse animi decreto, ut se honesta conditione cum civitate conciliet , t belli consilia penitus abiiciat neque aegerrime sit laturus , quod populus perpetuo rempublicam administret, sarta libertatis jura tueatur; modo per aequas conditiones civili more propinquorum suorum ratio apud magistratus habeatur. Sed quoniam plura

scribere non licet, a te vehementer petimus, ut ad condiruim locum extra urbem colloquendi caussaPetrum filium ad me mittas ab eo enim , cuncta fideliter exprimente praeclare cognosces, quae in conficiendo negocio opus sint. Vale.

Dirus au sus Cato, nepoti, S. D.

Ave mi Cai incundissime quem semper mediusfidius desidero , quum a

SEARCH

MENU NAVIGATION