Principum et illustrium virorum epistolae, ex praecipuis scriptoribus, tam antiquis, quam recentioribus, collectae

발행: 1644년

분량: 462페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

261쪽

ILLus R. VIROR EPIST. SI lion orem adamare , eumne , quem cives

ipsi ultro deferunt, an qui ab iisdem invitis extorquetur. His jam definitis, decretis , ingulae actiones , quae in dies incidunt, considerandae sunt, lassiciendum, ut ad eum finem, qui initio propositus fuit, referantur. Quod si hoc modo quaeretis, sapienterque cogitabitis, vestra consilia ad rationem utilitatis , tanquam metam propositam , accommodabitis , eamque magis assequemini si nullum tale fundamentum iacietis, sed id, quod

fortuito incidet, agetis, necesse est, ut animis vestris erret multis rebus frustremini Fortassis autem eorum aliquis, qui temere vitam instituerunt, has rationes perstringere conabitur, mut certi aliquid de quaestione supra agitata dicam, postulabit. Non igitur, quid tota de re sentiam , dissimulandum est. Mihi

securior esse videtur melior privatorum hominum quam Tyrannorum vita:&jucundiores eos honores esse puto, quos principibus viri magnanimi habere solent, quam quos a servitute oppressis

extorquet metus Quamquam autem

scio dore multos qui mihi adversentur familiares vestros Linprimis hac de redisserendum est. Hos enim vos magnopere ad retinendam firmandamque Ty

262쪽

rs P, IN CI CUM E Trannidem incitare opinor. Non enim rei naturam universae, nec ab omni parte, intuentur, sed hjllucinantur, Lin errores

ipsi se conjiciunt Authoritatem illi quidem temolumenta, voluptates , vident, iisque se fruituros sperantu sed turbas , interrores , inclades , principibus objici solitas , illorumque amicis , non conspiciunt. Idemque illis evenit, quod iis, qui turpissima, maxime nefaria facinora moliuntur : qui tametsi rerum pravitatem non ignorant, tamen id commodi, quod illis inest, excerpere se posse

sperant pericula vero tam ala omnia rebus annexa effugituros; eamque de se rationem inituros , ut a discrimine omni sint remotissimi, utilitatibus vero proximi. Si qui igitur ita sentiunt, illos ego sua socordia beatos esse facile patior me vero puderet in dandis consiliis meum duntaxat compendium spectare, illos autem, quibus consulerem , prorsus negligere, nec repudiatis commodis in caeteris rebus omnibus, ut a me alienis utilissima suadere. Mihi igitur sic auscultetis, velim ut me hoc esse animo , non dubitetis. Valete. .

263쪽

Isocrates, Timotheo S.

in necessitudine inter nos conjun- .cti simus , ex multis te audivisse arbitror Gratulor autem tibi primum, quod ista potestate melius uteris , quam pater, ac prudentius deinde, quod honestam famam parandi, quam magnas divitias coacervandi, es studiosior Non enim parvum signum virtutis ostendis , sed , quam fieri potest, maximum, qui, tali animo sis praeditus. Quare, si, ut coepisti, passimque de te dicitur, perrexeri S, non defuturi sunt, qui, sapientiam tuam, institutum istud audibus illustrent Arbitror autem, etiam eas, quae de patre tuo dicuntur , momenti pl*rimum ad hoc csse allatura, ut sapere, aliisque praestare , videaris. Solent enim plerique non ita commendare, venerari laudatis patribus natos, ut eos qui patrum saevitiam, immanitatem nulla ex parte imitantur. Quicquid enim boni mortalibus praeter expectationem offertur , id omnibus in rebus longe gratius est, quam ea, quae usitata Iegitima ratione contingunt. His igitur consideratis , quaerendum tibi dolicite cogitandum , quibus modis .in quorum opera

264쪽

rs PRINCIPu METquortimque consiliis , tum urbis calami tates emendes, tum cives ad beneficentia mi modestiam cohorteris, atque e ficias ut suavius iecurius aevum exigant, quam superiori tempore. Nam haec officia sunt bonorum Nordatorum Principum. Quibus nonnulli contemptis in id unum intenti sunt, ut cum summa

licentia voluptates atque libidines suas expleant, eiectis aut spoliatis optimis prudentissimis civibus. Ignorant illi nimirum decere viros prudentes in hoc honorum Uignitatis fastigio collocatos . non ex aliorum miseriis suas parere

voluptates , sed sua solicitudine daboribus civium felicitatem augereri neque

acerbitatem, saevit tam in onane e Xer-cerrum, suamque salutem negligere sed imperium ea clementia, equitate administrare, ut nemo eis audeat insidiari; non minore vitam suam diligentia munire, quam si omnes in eorum exitium conspirassent. Hac ratione fiet, ut ripsi extra periculum sint .apud Graecos caeteros gloria floreant quibus majora bona invenire dissicile est. Inter scribendum autem in mentem .mihi venit, se .cundissima tibi omnia accidisse opum

enim abundantiam , quae sine tyrannide parari nequit, pater multa violentia Stmagnis

265쪽

magnis odiis partam tibi reliquit. His vero bene silaumaniter uti iti tua manu est , in eo te summo studio elaborare decet. Qua milii igitur consulta videantur, haec sunt. Sic autem sese res habet. Si pecunia S, magnamque potentiam Sc pericula, sine quibus haec parari nequeunt, adamasu alii tibi in consilium adhibendi erunt. Sin tibi harum rerum abunde est, virtutis vero, honestae famae ac popularis benevolentiae desiderio teneris in orationi meae obtemperandum erit, cum illis certandum , qui praeclare suas urbes administrant, non modo ut par illis evadas, sed etiam ut eos supere S.Nam Cleomium audio, qui Methymnae dominatur, cum in aliis actionibus boni viri inprudentis fungi ossicio tum tantum abesse ut quemquam occidat, aut in exilium agat, aut proscribat, aut simili clade assiciatu ut cives ejus in summa securitate degantu ut patria pulsos ab exilio revocet; ut restitutis possessiones, unde ejecti fuerant, reddaturiis vero , qui eas tenuerint, tantum pro eis numeret, quanti emerunt; neque iis contentus, cives omnes armis instruat, exornet nihil metuens ne qui novarum rerum studiosi insidias ipsi struantu quod si qui audeant, mortena oppetere, satius esse ducit, in

tanta

266쪽

M P, I rima Pu M. A Ttanta humanitate lenignitate erga cives, quam crudeliter in eosdem grassando vitam ultra usitatum mortalium terminum producere. Plura fortasse de iis accuratius tecum disseruissem , nisi mihiliae litera cum magna festinatione scribendae fuissent. Sed alias iterum tibi nisi me senium prohibuerit consilium dabimus. In praesentia vero de privatis rebusta mus Auto crator, qui literas has tibi

reddit, est mihi familiaris nam kiisdem studiis delectatur intius arte usus sumusaepe denique illi author fui, ut ad te proficisceretur. His omnibus de caussis eum honorifice ita que tractes velim , ut nostrum utrique expeditu ac prae te feras quicquid ossiciorum in eum contuleris , aliqua ex parte, mea quoque gratia fieri. Neque mireris , me tam expedite ad te scribere , qui a Clearcho nihil unquam petierim Nam fere omnes, qui isthinc ad nos navigant, te similem esse dicunt raestantissimis eorum qui nobiscum una

versati sunt Clearchum vero, quo tempore apud nos fuit, fatebantur omne , qui rei aliquid cum eo habuerant, liberalissimum esse, de mansuetissimum , de huinanissimam in te discipulosti postquam autem principatum est adeptus, ita mutasse animum visus est, ut omnes, qui

267쪽

ILLus TR VIROR EPI T. 2IT eum prius noverunt, dena irentur. Ob eas igitur caussas factus sum ab eo alienior. Te vero ham, probo; ac vehementer velim, te nos complecti familiariter. Sed&tu ipse quam primum ostendes , an dem tuus sit erga nos animusti , eum Auto cratorem commendatum habebis tum epistolam ad nos mittes , qua vetus amicitia nostra, hospitium renovetur.

Valere V si quid aliud a nobis tibi praestari volueris, scribito.

Isocrates, Diqnysia.

SAtellites ollictores , caduceatores in altissimi solii adeptio, sapientiae studio

tenebras offundunt nec ulla res est, qua virtus facilius, celerius exterminetur. Non una cum fortuna mutasti etiam na- turam adhuc pelliceo sacco amictus es. Nam nativitatis tuae primordium mortale fuit. Cur igitur inanis ista gloriola sectilem utrem ita inflavit tangenti amentia repletus es , o infelix, innaturae fragilis agnitione spoliatus. Itane vero te sublimes isti fortunae motus a vetege contemplatione desciscere coegerunt, eoque redegerunt, ut sobrium illum furorem desereres Fuit olim illustris tua moderatio nunc vero humi depressa est;

fortuna

268쪽

as PRINCIPuM ET fortuna tua pervenit ad summum A salsa igitur felicitatis umbra recede, fugitivam sortunana effuge Cujus levitatem perfidiam si anteverteris, mutatione subito ingruente minus percelleris. Vale.

Isocrates, ad alit lena ortini Principes.

A Phanei liberi, mei nepotes, ab Agenore in musicis eruditi, me orarunt, ut vos per literas rogarem, ut, postquam etiam alios nonnullos ab exilio revocastis,in hunc cum patres fratribus restituatis. Quibus ego cum dicerem , vererim , ne nimis absurde impudenter facere viderer, qui rem tantam a virl S, cum clitibus nunquam prius vel collocutus vel familiaritate conjunctus essem, impetrare studerem, hac excusatione audita, rogando multo magis instare coeperunt. Ubi vero spe sua prorsus frustabantur, omnibus apparebat, eos astici molestiari graviter ferre repulsam. Cum autem eos vehementius dolere viderem , quam decebat tandem pollicitus sum , me hane epistolam scripturum , ad vos missurum. Atque haec habeo, quae recte dicam ad deprecandum stultitiae, importuni

tatis crimen Arbitror autem , vos prudenter secisse, qui reum civibus vestris

269쪽

in gratiam redieritis in operam dederi.tis, ut exulum numerus minuatur, sociorum in republica major fiat, inin ista seditione urbis nostra exemplum imitemi ni. Illud autem inprimis laude dignum

est, quod exulibus ereptas opes una cum patria restituistis. Ostenditis enim, homnibus declaratis, vos , non alienarum opum cupiditate impulsos , sed rei publicae

metuentes, urbe eos eiecisse Verum,

etiamsi nihil horum decrevisi et is, nec ullum exulem reciperetis, e re nostra tamen esse putarem, ut iis , de quibus ego scribo, patriam redderetis Quum enim inter omnes constet, urbem vestram peritia musica omnibus antecellere, xviros in ea arte celeberrimos apud vos esse natos turpe fuerit , eum , qui cognitione hujus disciplinae aetatis nos rae artifices superat, tali civitate exulare &, quum caeteri Graeci eos , qui aliquo honesto studio enainent, tametsi prorsus alienos, civitate donare soleant vos , quorum apud alios hac de caussa celebre nomen est, ita esse negligentes, ut civem vestrum apud exteros inquilinum agere patiamini. Miror equidem eas civitates, Caemajora praemia victoribus in ludis gymnicis decernunt, quam his qui ingratis olertiare industria sua vitae aliquid utile

270쪽

16 PRINCIPuM ET repererunt: neque considerant, peduni celeritatem , robur , morte una cum corpore interire artium autem eam naturam esse, ut perpetuo durent, suique studiosi semper vivant. Haec prudentibus consideranda sunt, ut maximi faciant bonos, justos rerum publicarum gubernatores Proximum honoris gradum

iis tribuant qui civitatibus ornamento gloria esse possim t. Plerique enim , in haec ceu specimen quoddam intuentes, reliquos cives universos talibus viris sinities est e judicant Fortastis autem dixerit aliquis , si qui beneficium petant,

non rem ipsam tantum esse laudandam, sed ostendendum etiam, ipsos non esse indignos ea re, de quae verba faciant. Sic autem res se habet. Ego reipublicae administratione, concionibus audiendis, abstinui; propterea quod invoc audaciam deficiebat. non tamen omnino nullus nae usus , aut nulla fuit authoritasti sed me his, qui vestrae caeterorumque sociorum dignitati ac commodis patrocinati sunt, consiliarium inadjutorem fuisse comperietis. Praeterea , plura verba fecido libertate kjure suo Graecis restituendo, quam omnes isti qui suggestum crebris concionibus contriverunt. Pro quibus rebus vos mihi merito maximam

SEARCH

MENU NAVIGATION