장음표시 사용
61쪽
Oenida convertit proles Saturnia Consus et Ambiguoque fuit corpore Tiresas. res Vidit semivirum fons Salmacis Rermaphroditum: Vidit nubentem Plinius Androgynum. Nec satis antiquum, quod Campana in Benevento Unus epheborum virgo repente fuit. Nolo tamen veteris documenta arcessere samae. x sEcce ego sum sectus semina de puero.
LXX. Ad P thagoram de Mare Puri AGORA Euphorbi, reparas qui semina rerum. Corporibusque novis das reduces animas, Dic, quid erit Marcus jam fata novissima sunctus. Si redeat vitam rursus in aeriam. Quis Marcus Feles nuper pullaria dictus, e Corrupit totum qui puerile secus. Perversae Veneris postico vulnere lassor, Lucili vatis subulo pulli prema.
Non taurus, non mulus erit, non hippocamelus Non caper, aut aries, sed scarabaeus erit. Eo
LXXI. Subscriptum picturae Crispa mulieris
Pnarga legit mi genitalia foedera coetus, Repperit obscoenas Veneres vitiosa libido Ilerculis heredi quam Lemnia suasit egestas, Quam toga facundi scenis agitavit Asiani,
62쪽
Et quam Nolanis capitalis luxus inussit.
Crispa tamen cunctas exercet corpore in uno. Deglubit, sellat, molitur per utramque cavernam . Ne quid inexpertum frustra moritura relinquat.
XII. De Achilla , qui di secuit caluariam. AEIECTA in triviis inhumati glabra jacebat
Testa hominis, nudum jam cute calvitium. Fleverunt alii: fletu non motus Achillas, Insuper & silicis verbere dissecuit. Eminus ergo icto rediit lapis ultor ab osse; sAuctorisque sui frontem oculosque petit. Sie utinam certos manus impia dirigat ictus, Auctorem ut seriant tela retorta suum.
LXXIIL De Aleone medico , O Diodoro haruspice.LANcurrumeti Marco dixit Diodorus haruspex, Ad vitam non plus sex superesse dies. Sed medicus Divis fatisque potentior Alcon, Falsum convicit illico haruspicium: Tractavitque manum victuri, ni tetigisset. sIllico nam Marco sex periere dies.
63쪽
ESLXXIV. De signo Apis S Alcone medico. ALON hesterno signnm Iovis attigit. ille,
quamvis marmoreus, vim patitur medici. Ecce hodie jussus transferri ex aede vetusta, Effertur: quamvis sat Deus, atque lapis. LXXV. In Eunomum medicum. LANODENTrM Caium moriturum dixerat olim Eunomus. evasit sati ope, non medici.
Paulo post ipsum videt, aut vidisse putavit Pallentem, & multa mortis in effgie. Quis tu Cajus . ait. Vivisne dic abnuit. At quid sNunc agis hic Jussu Ditis, ait, venio;Ut . quia notitiam rerumque hominumque tenerem, Accirem medicos. Eunomus obriguit
Tum Caius: Metuas nihil . Eunome. dixi egci & omnes . Nullum , qui saperet , dicere te medicum. Eti
LXXVI. In hominem vocis absinae. Larasimus catulorum, hinnitus fingis equorum, Caprigenumque pecus, lanigerosque greges palatu asinitas, asinos quoque rudere dicas. Cum vis Arcadium fingere. Marce, pecus. Gallorum cantus, & ovantes gutture corvos,
Et quidquid vocum bellua & ales habet.
64쪽
omnia cum simules ita vere, ut ficta negentilr ;Non potes humanae vocis habere sonum.
LXXVII. Ad Crissam. DisonMEM quidam te dicunt, Crispar at ego istud
Nescio. mi pulchra es; judice me satis est. Quin etiam cupio, junctus quia Zelus amori est, Ut videare aliis laeda, decora mihi. LXXVIII. uualem Mecet habere amIcam. Sim mihi talis amica, velim, Jurgia quae temere incipiat; Nec studeat quasi casta loqui. Pulchra. procax, petulante manu:Verbera quae serat, & regerat; sCaesaque ad oscula confugiat. Nam nisi moribus his fuerit: Casta , modesta, pudenter agens,( Dicere abominor uxor erit. LXXIX. Ad Cupidinem, ex Graeco. HOC, quod amare vocant, misce, aut dissolve, Cupido Aut neutrum flammis ure, vel ure duos.
65쪽
LXXX. Ad Dionem de amore suo. Aur restingue ignem, quo torreor, alma Dione: Aut transire jube: vel face utrinque parem. LXXXI. Ex Graeco , ev si et o I εχισυ παm . Incingi dimidium secti est, coepisse. Supersit Dimidium: rursum hoc incipe ; & efficies. LXXXII. Ex Graeco, 'A vix te pexPυπου; αχαpu
GRATiA , quae tarda est, ingrata est. gratia namque Cum fieri properat, gratia grata magis.
LXXXIII. Idem. Si bene quid sacias, licias cito. nam cito fastum Gratum erit. ingratum gratia tarda facit. LXXXIV. In saltatorem in tum. Drcinae, selix casus se miscuit arti. Ilistrio, saltavit qui Capanea, ruit. Idem, qui Nioben saltavit, saxeus, ut tum Spectator veram crediderit Nioben.
66쪽
Ligneus ut Daphne, saxeus ut Niobe.LXXXVI. Dodralis potio, DODRA ex dodrante est. sic collige: jus, aqua, vinum . sal, oleum, panis, mel, piper, herba, novem. LXXXVII. De eadem. DODRA vocor. Quae causat Novem species gero. Quae sunt Ius, aqua, mel, vinum, panis, piper, herba, oleum, sal LXXXVIII. De eadem dodra potiorae.
LXXXIX. De Aristonsulto, qui uxorem habebat
JuniscoNsorio . cui vivit adultera conjux iPapia lex placuit, Julia displicuiti
67쪽
Quaeritis, unde hare sit distantia Semivir ipse
Scatiniam metuens, non metuit Titiam. XC. Ad Zoilum, qui uxorem moecham duxerat.
S1Mivin uxorem duxisti, Zoile, moecham. o quantus siet quaestus utrinque domitCum dabit uxori molitor tuus, & tibi adulter, quantum deprensi damna pudoris ementi Sed modo quae vobis lucros libido videtur,
Jacturam, senio mox subeunte, feret. Incipient operas conducti vendere moechi, Quos modo munificos lena juventa tenet. XCI. Ad Venerem Plia apta . HANC amo, quae me odit: contra, hanc, quoniam me amat, Compone inter nos, si potes, alma Venus. (odi. Perfacile id faciam: mores mutabo, & amores. Oderit haec, amet haec. Rursus idem patiar. Vis ambas ut ames Si diligat utraque , vellem. 3Ηoc tibi tu praesta, Marce; ut ameris, ama. XCII. Item. SOAsisTi . Venus, ecce , duas dyseros ut amarem. Odit utraque: aliud da modo consilium. Vince datis ambas. Cupio: verum arita domi res.
Pellice promissis. Nulla fides inopi.
68쪽
itestare Deos. Nec fas mihi fallere Divos. spervigila ante fores. Nocte capi metuo. Scribe elegos. Nequeo, Musarum & Apollinis expers. Frange fores. poenas judicii metuo. Stulte ab amore mori pateris: non vis ob amorem. Malo miser dici, quam miser atque reus. Io Suasi, quod potui: tu alios modo consule. Dic quos
quod sibi suaserunt, phaedra & Elissa dabunt, Quod Canace, phyllisque. & fastidita Phaoni.Ηoc das consilium t Tale datur miseris. XCIII. Pulchrum Dei responsum. Docrus Erlas caestu, Phegeus eatus arte palaestrae, Clarus Olympiacis & Lycus in stadiis,
An possent omnes venturo vincere agone, Ηammonem Libyae consuluere Deum.
Sed Deus, ut sapiens, Dabitur victoria vilis sIndubitata quidem, si caveatis, ait, Ne quis Bylam caestu, ne quis certamine luctae Phegea, ne cursu te, Lyce, praetereat. XCIV. De Hermiones cona. PuNicA turgentes redimibat tona papillas
Ilermiones: Eonae textum elegeion erat:
Qui legis hunc titulu*, Paphie tibi mandat, ames me.
Exemploque tuo neminem amare vetes.
69쪽
XCv. De mla , qum N ades rapuerunt..A sPICE , quam blandae necis ambitione fruatur, Letifera experiens gaudia, pulcher Bylas lostula & infestos inter moriturus amores, Ancipites patitur Najadas, Eumenidas. XCVI. Ad N mphas Narcissum persequentes. Funietis, procaces Najades, Amore saevo & irrito.Ephebus iste flos erit.
XCVII. De Narcisso, qui sui irarus amore
Si cuperes alium, posses, Narcisse, potiri. Nunc tibi amoris adest copia: frustus abest.
XCVIII. De eodem. dolo non ex hujus forma pateretur amator,
Ipse suam qui sic deperit effgiem t
70쪽
XCIX. In Eeho dolentem propter mortem Narcissi.COMMostiron , Narcisse, tibi resonabilis Echo,
vocis ad extremos exanimata modos et Et pereuntis adhue gemitum resecuta querelis, Ultima nunc etiam verba loquentis amati C. De Hermaphrodito.Altuconio genitore satus. genitrice Cythere,
Nominis ut mixti, sic corporis Rermaphroditus, Concretus sexu, sed non persectus, utroque: Ambiguae veneris, neutro potiundus amori. Cl. De conjunctione Salmacis eum Hermaphrodito.SALMACis optato concreta est nympha marito .
Felix virgo, sibi si scit inesse virum. Et tu sormosae, juvenis . permixte puellae, Bis selix, unum si licet esse duos. CII. Ad Apollinem, de Daphne puella fugiente. PONE arcum, paean, celeresque reconde sagittas: Non te virgo fugit, sed tua tela timet.