D. Magni Ausonii Burdigalensis Opera

발행: 1785년

분량: 397페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

91쪽

s6 AUSONII

Stirpis adoptivae meliore propage colendus et Cernere quem licuit proavis: quo numine viso. et Et patrem vidisse datum: contagia nostra

Qui tulit, & diti passus ludibria leti,

Esse iter aeternae docuit remeabile vitae r Nec solam remeare animam, sed corpore toto

Coelestes intrare plagas, & inane sepulcri a sarcanum vacuis adopertum linquere terris.

Nate patris summi, nostroque saluti ser aevo, Virtutes patrias genitor cui tradidit omnes, Nil ex invidia retinens, plenusque datorum; Pande viam precibus, patriasque haec perser ad aures. 3 Da, pater, invictam contra omnia crimina mentem, Vipereumque nefas nocituri averte veneni. Sit satis, antiquam serpens quod perdidit Evam, Deceptumque adjunxit Adam: nos sera nepotum Semina, veridicis artas praedicta prophetis, 33Vitemus laqueos, quos letifer implicat anguis. Pande viam, quae me post vincula corporis aegri In sublime serat: puri qua lactea coeli Semita ventosae superat vaga lumina Lunae. Qua proceres abiere pii, quaque integet olim o Raptus quadriiugo penetrat super aethera curru Belias. & solido cum corpore praevius Enoch. Da . pater, aeterni speratam luminis auram: Si lapides non juro Deos, unumque verendi Suspiciens altare sacri, libamina vitae a 3 Intemerata fero: s te Dominique, Deique Unigenae cognosco Patrem, missumque duobus, Qui super aequoreas volitabat Spiritus undas.

92쪽

STE PAE MERIS.

Da, genitor, veniam, cruciataque pectora purga: Si te non pecudum fibris, non sanguine fuso s o Quaero: nec arcanis Numen conjecto sub extis: Si scelere abstineo, errori obnoxius, & si Opto magis, quam fido, bonus purusque probari. Consessam dignare animam: si membra caduca Exsecror, & tacitum si poenitet: altaque sensus 3 sFormido excruciat, tormentaque sera gehennae Anticipat, patiturque suos mens saucia manes. Da. pater, haec nostro fieri rata vota precatu. Nil metuam, cupiamque nihil: satis hoc rear esse, Quod satis est. nil turpe velim: nec causa pudoris do Sim mihi. non faciam cuiquam, quae tempore eodem Nolim facta mihi. nec vero crimine laedar, Nec maculer dubio: paulum distare videtur Suspectus vereque reus. male posse facultas

Nulla st: at bene posse adsit tranquilla potestas. 6 sSim tenui victu, atque habitu. sm carus amicis: Et semper genitor, sine vulnere nominis hujus. Non animo doleam, non corpore: cuncta quietis Fungantur membra ossiciis: nec saucius ullis partibus amissum quidquam desideret usus. yopace fruar. securus agam. miracula terrae Nulla putem. suprema mihi cum venerit hora, Nec timeat mortem bene conscia vita, nec optet. purus ab occultis cum, te indulgente, videbor,

Omnia despiciam: fuerit cum sola voluptas TSJudicium sperare tuum; quod dum sua differt Tempora, cunctaturque dies, procul exige saevum Insidiatorem blandis erroribus anguem.

93쪽

Ηaee pia, sed moesto trepidantia vota reatu . Christe, apud aeternum placabilis agere patrem

Salvator, Deus, ac Dominus, mens, gloria, verbum Filius, ex vero verus, de lumine lumen, Sterno cum patre manens, in secula regnans. Consona quem celebrant modulati earmina David: Et responsuris ferit aera vocibus Amea.

SAris precum datum Deo quamvis satis nunquam rei Fiat precatu Numini. Rabitum sorensem da, puer. Dicendum amicis est Ave, Valeque; quod fit mutuum. Quod cum per horas quatuor Inclinet ad meridiem; Monendus est jam Sosas. Loetis invitationis. TEMyos vocandis namque amicis appetit; Ne nos, vel illi, demoremur prandium:

Propere per aedes curre vicinas, puer.

Scis ipse, qui sint: jamque dum loquor, redi.

Quinque advocavi. sex enim convivium

cum rege justumi si super, convicium est. abiit; relicti nos sumus cum Sosa.

94쪽

E PREMERIS.

Loetis Ordinandi coqui. SosiA , prandendum est. quartam jam totus in horam Sol caleti ad quintam flectitur umbra notam. An vegeto ma eant condita obsonia gustu, Fallere namque solent experiundo proba. Concute serventes palmis volventibus ollas, sTinge celer digitos iure calente tuos: vibranti lambat quos humida lingua recursu.

Desunt multa.

QUADRUPEDUM , li volucrum , vel eum terrena marinis Monstra admiscentur: donec purgantibus Euris Disaiae liquidum tenuentur in aera nubes. Nunc sora, nunc lites . lati modo pompa theatri visitur: & turmas equitum, caedesque latronum sperpetior: lacerat nostros sera bellua vultus; Aut in sanguinea gladio grassamur arena. Per mare navifragum gradior pedes: & heta cursu Transilio . & subitis volito super aera pennis. Infandas etiam veneres, incestaque noctis et Dedecora, & tragicos patimur per somnia coetus. Perfugium tamen est, quotiens portenta soporum

solvit rupta pudore quies, & imagine foeda Liberi mens vigilati totum bene conscia lethim Pertristat secura manus: probrosa recedit x s

95쪽

go AUSONII EPE EMERIS:

Culpa tori, & profugi minuiscunt crimina somni.

rno, triumphantes inter, me plaudere: rursum Inter captivos trahor exarmatus Alanos.

Templa Deum, sanctasque fores, palatiaque aurea Specto, & Sarrano videor discumbere in ostro: Et mox fumosis conviva accumbo popinis. Divinum perhibent vatem, sub hondibus ulmi Vana ignavorum simulacra locasse soporum, Et geminas numero portas: quae fornice eburno Semper sallaces glomerat super aera sormas: Altera, quae veros emittit cornea visus. Quod si de dubiis conceditur optio nobis; Deesse fidem laetis melius, quam vana timeri r Ecce ego jam malim salti . nam, dum modo semper Tristia vanescant, potius caruisse fruendis, Quam trepidare malis. satis est bene, si metus absit Sunt & qui fletus, & gaudia controversa Conjectent; varioque trahant eventa relatu.Ite per obliquos coeli. mala somnia, mundos,

Irrequieta vagi qua di sant nubila nimbi; Lunares habitate polos: quid nostra subitis Limina, & angusti tenebrosa cubilia testi

Ne sinite ignavas placidum traducere nostes . Dum redeat roseo mihi Lucifer aureus ortu. Quod si me nullis vexatum nocte figuris, Mollis tranquillo permulserit aere somnus; Ilunc lucum, nostro viridis qui frondet in agro Ulmeus, excubiis habitandum dedico vestris.

96쪽

AUSONII

BUR DIGALENSIS

PARENT AT I A.

gantur et quippe sic meritum est eorum. Sed quos.dam solet commendare materia et & aliquotiens fortasse lectorem solum lemma sollicitat tituli , ut festivitate persuasus, & ineptiam ferre conte ius sit. ' Hoc opusculum nec materia amoenum est, nec appellatione jucundum. Habet moestam religionem, qua carorum meorum obitus tristi assectione commemoro. Titulus libelli est , PARENTALIA. ' Antiquae appellationis hic dies, & jam . inde ab Numa cognatorum inferiis institutus: nec quidquam sanctius habet reverentia superstitum, quam ut amissos venerabiliter recordetur.

97쪽

AUSONII

Item Amratio Mersibus annotata. OMINA carorum jam condita senere justo. Fleta prius lac imis, nune memorabo modis, Nuda, sine ornatu, fandique carentia cultu.Sufficit inferiis exiequialis honos. Laenia su nereis satis officiosa querelis, s

annua ne tacitus munera praetereas:

Quae Numa cognatis sollemnia dedicat umbris: Ut gradus aut mortis postulat, aut generis. Boe satis & tumulis, satis & telluris egenis; voce ciere animas funeris instar habet. io Gaudent compositi cineres sua nomina dicit Frontibus hoc scriptis & monumenta jubent. Ille etiam, moesti cui defuit urna sepulcri, Nomine ter dicto paene sepultus erit. At tu, quicunque es, lector, qui sata meorum I sDignaris moestis commemorare elegis, Inconcussa tuae percurras tempora vitae:

Et praeter justum stinera nulla fleas. I. Alius Ausonius, Pater. PniMus in his pater Ausonius; quem ponere primum , Eis cunctetur filius, ordo jubet. Cura Dei. placidae functus quod honore senest e, Undecies binas vixit Olympiadas.

98쪽

PARENTALIA. 63

omnia quae voluit, qui prospera vidit: & idem soptavit quidquid, contigit, ut voluit. Non quia fatorum nimia indulgentia: sed quod

Tam moderata illi vota suere viro. Quem sua contendit septem Sapientibus aetas, Quorum doctrinam moribus excoluit et roViveret ut potius, quam diceret arte sophorum, quanquam & facundo non rudis ingenio. Praeditus & vitas hominum ratione medendi porrigere, & fatis amplificare moras. Inde & perfunctae manet haec reverentia vitae; I s.ssitas nostra illi quod dedit hunc titulum i Ut nullum Ausonius, quem sectaretur, habebat; Sie nullum, qui se nunc imitetur, habet. II. Agmilia Aonia, miatemPRoxi MA tu , genitrix ssionia, sanguine mixto Tarbellae matris, patris & Eduici.

Morigerae uxoris virtus cui contigit omnis, Fama pudicitiae, laniscaeque manus,

Conjugiique fides, & natos cura regendi , y

Et gravitas comis, laetaque serietas. Sternum placidos Manes complexa mariti, Viva thorum quondam, iuncta lave tumulum.

99쪽

AUSONII

III. similitis Magnus Arboritis, aνunculus. COLYA mihi est pietas, patre primum & matre vocatis Dicere sed rea sit, tertius Arborius. quem primum memorare nefas milii, patre secundo rRursum non primum ponere, paene nefas. Temperies adhibenda Ante alios: quanquam patre secundus erit.

Tu frater genitricis, & unanimis genitoris: Et mihi qui sueris, quod pater, & genitrix: Qui me lactentem, puerum. juvenemque, virumque Artibus ornasti, quas didicisse juvat: Te sibi Palladiae antetulit toga docta Toloste: Te Narbonensis Gallia praeposuit, ornasti cujus Latio sermone tribunal, Et sora Eiberorum, quaeque Novempopulis.

Ilinc, tenus Europam fama crescente, perito Constantinopolis rhetore te viguit. Tu per mille modos, per mille oracula fandi Doctus, secundus, tum celer, atque memor.

Tu, postquam primis placui tibi traditus annis, Dixisti. nato me, satis esse tibi. Me tibi, me patribus clarum decus esse professus, Dictasti salis verba notanda mei S. Ergo vale, Elysam sortitus, avuncule, sedem. Ilaec tibi de Musis carmina libo tuis.

Ma d b, Coos e

100쪽

IU. Caecilius Argicius Arborius, avus. OsriciosA pium ne desere, pagina, munus.

Maternum post hos commemoremus avum

Arborium, Ad uico ductum de stemmate nomen, Complexum multas nobilitate domus: Qua Lugdunensis provincia, quaque potentes

fidues, Alpino quaque Vienna jugo. Invida sed nimium. generique opibusque superbis

Erumna incubuit. namque avus & genitor Proscripti. regnum cum Victorinus haberet Victor; li in Tetricos recidit imperium. Tum pro gum in terris, per quas erumpit Aturrus, Tarbellique furor perstrepit Oceani, . Grassantis dudum fortunae tela paventem pauperis Emiliae conditio implicuit. Mox tenuis multo quaesita pecunia nisu, Solamen sesso, non li opes tribuit. Tu coeli numeros, & conscia sidera saticallebas, studium dissimulanter agens. . Non ignota tibi nostrae quoque formula vitae, Signatis quam tu condideras tabulis;

Prodita non unquam: sed matris cura retexit, Sedula quam timidi cura tegebat avi. Tu novies denos vitam cum duxeris annos, Expertus sortis tela cavenda Deae,

amissum stelli post trina decennia natum.

Saucius, atque uno lumine cassus eras.

Ausonius. E

SEARCH

MENU NAVIGATION