Exercitatorium spirituale cum directorio horarum canonicarum auctore R. P. Garcia Cisnerio et Formula orationis et meditationis auctore R. P. Ludovico Barbo

발행: 1858년

분량: 363페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

351쪽

proditionem vestri dulcissimi Iesu : de hinc vertito

mentem ad Dominum vestrum Iesum , et sequimini eum cum Apostolis, euntem ad montem Oliveti ut oraret; imaginam inique singuli, quod vocans vos propriis nominibus dicat singulis: Fili mi, anima mea tristis est usque ad mortem . Sed confortare , illi: etsi enim caro infirma est, spiritus tamen egi promptus, ut nihil formidet mori pro te et omni humano genere. Tunc autem prosterne te ad vestigia illius ot dicito: O misericordissime Domine, tu Agnus immaculatus non peccasti, cur igitur oligis mori 'Ego Sum , qui peccavi, possemne mori pro te' Et si tu mori elegisti, concede saltem, ut moriar tecum: Post haec audi eum dicentem tibi: Fili mi. nondum venit hora tua et mihi autem datum est a Patre meo, et nunc patiar et ad redemptionem totius humani generis moriar. Sed expecta hic parumper,

quoniam tempus est orandi. Corne postmodum Dominum tuum a te separatum orantem et factum in agonia Sanguineas gintas emittentem ; tumque Zelo compassionis ac ensus , ima

ginaro , ad faciem illius tergendam te currere praenimio ejus amore; poneque, quod ille plenuS lacrymis dicat tibi: Recede fili, hoc enim non est tuum ministerium , sed Angelorum , qui mihi assistunt: vado potiuS orare, ne intres in tentationem in mea proXima passione. otio audito plorans et ingemiscens revertere Et Ora.

352쪽

inde elevare paululum et respice Iudam et Iudaeos astantes cum fustibus et lanternis, comprehendentes Dominum tuum Iesum vinctum, et cum diversis conviciis et opprobriis ad domum Annae et Caiphae illum non iam ducentes , quam SeverisSimetrudentes. Intuere etiam discipulos fugientes, tu tamen cum Petro et Ioanne remane et meditare puta et alapas et flagella, quae agnus ille mitissimus su fert ab impiis, et ingemisce , plora atque Suspira , mente pertractans angustias tui dulcissimi Domini ab omnibus derelieti, atque prae nimia cordis angustia ab imo pectore trahens suspiria, dicito : O im. maeulato agne , o Rex aeterne, qui omnia condidisti, qui Coelum, terram ei maria pugillo contines , qui respicis terram et lacis eam tremere, tangig montes et fumigant. cujus imperio omnia obsequuntur cum tremore, quare permittis, te tam atrociter avii-gi' o summa charitas, non to capio; absorbeor enim quasi in abysso in amplitudine tui amoris, quando considero, quod me vilem et abjectum peccatorem tantum diligere dignatus sis, ut, ne peream , i Sta Patiaris: si tantum erat tuae majestatis placitum , ut patereris, cur elegisti tam ignominiose pati' tam dum amigi' tam atrociter laniari 2 Moriatur anima

mea tecum, ne mortuo Domino meo inveniar amplius super terram. Deducant oculi mei lacrymas lier diem et noctem , quia in tanta aMictione posito Domino meo jam nihil est, quod libeat, nisi stere ei miseram stendo disrumpere vitam.

353쪽

Tunc autem imaginare, quod ipse dulcissimus Ic-SuS Suppressa voco prae angustia suae assiictionis proprio iterum nomine to vocando tibi dicat: Fili mi N. noli stere . tuae enim ac Matris meae et Discipulorum lacrymae , suspiria ei gemitus me magistransfigunt, quam flagella Iudaeorum . et si videar in carne ita ex flagellis despectus , scias fili, quod

intro magis sum refrigeratus propter tuam et humani generis Salutem, qu2m credere posses. Nee Onim tu, nec aliqua alia creatura , immo nec Angeli, si assumpta carne paterentur mortem, et omnes homines

Simul cum eis satisfacerent ossenso Patri meo, assicerenturquo , ut homo posset frui coelesti Paradiso. ideo patienter tu sili et cum gratiarum actione sustine meam passionem , et gratias reser Patri meo de tanto beneficio. Vide et ora, ut in monte Olivetiti bi dixi, ut et tu, quando es ostenSus, aut quando pateris , aut quando per obedientiam labores sustines , sicut me sustinere vides, non commovearis ad impatientiam, sed ut gratiam habeaS, omnia alacriter sustinem; et Sic mecum, ut Petis, vere dolores et crucem portabis, et mecum morieris. Tunc cum lacrymis recede.POStea meditare, mane facto videre duci Dominum tuum Iesum coram Pilato, iterumque ibi objurgari , injuriis et diversis flagellis amigi, illudi ab Ilerode et aliis priocipibus, judicari ad mortem , et

exire cum spinea corona et Sanguine per ejus san-

354쪽

elissimum vultum decurrente Super vestes. Associato illi cum sanctis mulieribus ad Calvarium montem: finge audire illarum sanctarum mulierum clamores. et te cum illis fingo plorare, quia vere credo , quod hic in veritate plorabis. Vide tuum dulcissimum Iesum ante te crucem ferentem et in via debilitatum a duris flagellationibus in terra cadentem, crucem deponentem: et tunc te ibi currere et cum fletu clamare : O mi Domine Iesu , ut dixi tibi et dico, cur non parcis tibi 2 Cur tam incredibilia et incogitata sustines tormenta 8 Et tunc finge te audire illa pavenda verba: Fili, noli stere super me, sed Super te et homines mundi: quoniam si Dei justitia ita saevit in me, qui sum lignum viride sine macula, in vos aridos et Siccos, qui peccatis pleni estis, quid fiet Et tunc commenda te, ut tibi det gratiam illi salissaciendi pro peccatis tuis.

Postea associans eum ad montem Calvarium contempla audire sonitum malleorum configentium Dominum tuum. et vide eum se totum torquentem, et compatiaris: vide postea eum elevatum in cruce, et

quod te aspiciat, et tunc in mente tua clama: O mi Domine Iesu, cur tantam crudelitatem pateris ' et ipse tibi dicat oppressa voce: Fili N. libenter haec patior pro te et humano genere. Et tunc te projicias ad terram gratias ei referendo et ei compatiendo. Postea redi verbum primum a se prolatum in Cru-co : Pater ignosce eis, quia nesciunt quod faciunt;

355쪽

FORMELA ORATIONIS.

ot tu meditare , quantum debeas parcere et rogare pro tuis offensoribus, qui es cinis et pulvis et osseu-sor Dei, quando ipse immaculatus Deus tuus pro suis crucifixoribus tam dulciter orat. Postea audi secundum verbum ad Matrem, et cogita , te videre beatam Virginem plorantem et dolore transfixam, Christum vero cum lacrymis et prae dolore cum singultibus dicentem: Mulier, ecce filius tuus: et ad S. Ioannem plorantem : Ecce Mater tua. Audi postea tertium verbum, plenum gratia et infinita charitate ad latronem: IIodie mecum eris in Paradiso. Et hic lauda tuum dulcissimum Iesum de tauta misericordia, quam tribuit quantumcunque magno peccatοri , quoties ad ipsum Dominum Iesum

per cordis compunctionem et oris confessionem se converterit.

Postea audi quartum verbum: Ηeloti, heloii Lamasabacthani, hoc est: Deus meuS, DEUS MEUS, cur dereliquisti me Et hic stens compatiaris humanitati tui dilectissimi Christi Iesu , qui ab omnibus derelictus videbatur, etiam a Patre , nullum ostendens signum Divinitatis. Postea audi quintum verbum: Sitio, et illos crudeles offerentes Sibi acetum cum myrrha et felle mixtum ; et contemplaro, te videre eum renuentem , et tu pie curre ad crucem, et dic: O Domine mi, vado quaerere potum tibi ' Et ipso dicit tibi: Non fili, non quaero potum vini aut aquae, sed salutem tuam et

Gareiae Meditationes. id

356쪽

humani generis sitio, et in hac praestolor me inebriari : et tunc projice te ad terram et contemplare dulcedinem infinitam tui dulcissimi Iesu. Postea audi sextum verbum consolativum: Consummatum est: id est, quidquid scriptum est in Lege et Psalmis do eo, Filio Dei, impletum est. Ηic refer in consolatione gratias Deo tuo. Postea finge, te videre ejus caput aliquantulum prae nimiis doloribus inclinari, corpus totum torqueri et irrigari. Et audi septimum et ultimum ver-hum: Pater in manus tuas commendo Spiritum meum, et vide eum inclinato capite emittere spiritum: et tunc contemplare dolorem B. M. V. Audi etiam voces illarum sanctarum mulierum , magnis ululatibus sentes , sanctum Ioannem plorantem, terraemotum magnum petras Scindentem, Solem obScuratum , centurionem cum suis recedentem et confitentem

Deitatem tui jam mortui Iesu. Postea cum Magdalena curre ad pedem crucis, et flens super tuum dulcissimum Iesum defunctum pro tua et humana salute , iam lacrymabiliter in cruce pendentem, suspira, quasi in extrema anxietate positus , et clama in tumultu cordis, quia et Sine Voce ipsius cordis tumultus apud Dominum est vis magni

clamoris , et dicito: Ilou me miserum , ut quid mihi amplius vivere defuncto meo dulcissimo Iesu ' Quis mihi dare potuisset, ut mortuus fuissem pro eo' Ubi est decor illius serenisbimae froniis, ubi decenS Ve

357쪽

mastas illius speciosissimi vultus' ubi splendor omnium lineamentorum corporis mei clementissimi Regis Iesu, quem videntes poterant diligere et formidare ' Ecce intueor, et non est ei decor, considero, et non video nisi pallorem mortis in eo. Vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse pomtavit : propter Scelera noStra crucifixus est, et propter multitudinem iniquitatum nostrarum mortuus ligno nunc pendet ab alto. Sed tu Deus, Pater omnipotens , suscita Filium tuum, ut Prophetae tui fidoles inveniantur, et ne derelinquaS nos orphanos, Sed

benedictionem Aaron da populo tuo, et dirige nos in viam justitiae.

DE MEDITATIONE

die Sabbati.

Die sabbati autem meditare, te cum tuo gloriosissimo Iesu descendere ad infernum, et cogita, te videre magnum Splendorem procedentem ex Serenitate gloriosae faciei Domini Iesu, et vide Adam , Evam, Abraham, Isaac, Iacob, Moysem, David, et omnes pueros occisos in nativitate Domini, et ipsum Ioannem Baptistam, omnes cum exultatione flectere se coram illa gloriosa anima Iegu, et in ipSo splendore etiam et ipsi splendidi exire do baratro et venire cum eo ad Paradisum terreStre . et cogita, cum

quantis gaudiis illa beata quodammodum innumera-

358쪽

hilis multitudo justorum referebat gratias tuo Iesu dulcissimo pro tanto munere suae Passionis, qua et ipsi liberati fuerunt. Cogita postea ejus reditum ad corpus et resurrectionem : quomodo apparuit Mariae eunti ad sepulchrum , ut ungeret corpus ejus; quomodo et deinde multoties apparuit discipulis suis: quomodo in sui postremo eulogio testamenti pacem suam dedit eis, et pacem reliquit, ut per eam fierent sancta tabernacula, in quibus habitare dignaretur. Gltimo ascende cum discipulis suis ad montem Oliveti, ubi Dominus ascendit, et finge te videro

tuum Iesum totum splendentem, Angelos laetanteS, discipulos stupentes, tandem Iesum omnes benedicentes ascendentem in coelum, et tunc tu devolo clama post eum, petens, ut memor sit tui, dum venerit in regnum suum, et concedat tibi gratiam perseverandi usque in finem cum vera poenitentia. Et

sic sit finis de meditationibus pro diei Sabbati: et

haec sufficiant pro secundo gradu orandi, scilicet meditando.

359쪽

DE TERTIO GRADU

DE CONTEMPLATIONE,

ET FINIS EPISTOLAE.

De tertio gradu Contemplationis non est doctrina humana , quoniam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit lumen, quod parat Deus animae, quae digna essecta est Sua contemplatione : sed veritatem dico vobis, dilectissimi fratres, quod si praedictas meditationes in cordis puritate et humilitate servabitis, teste illo devotissimo meditatore vitae Domini Iesu, Ubertino de Ca- sali, qui punctualiter per similem meditandi modum, ut ipse testatur in prosemio sui libri de vita Iesu Christi, pervenit, et vos pervenietis tandem ad tantam dulcedinem , ad tantum amorem in Dominum Iesum, quod anima vestra tota liquefacta sentiet divinas et supertranscendentes dulcedines ac illustrationes , quibus intellectus succumbens dormiet prae Stupore, cum vires suae non erunt potentes indagare abyssum tam indicibilis illustrationis; sed assectus totus ascendet ad cor altum, et Dei pulchritudinem degustando , non cum intellectu masticando, fruetur cum tanto stupore et dulcedine, quod sensus omnes apparebunt abSorpti, et corpus totum propter montis excessum apparebit rigidum , et talis

360쪽

anima tuno fruetur illis beatis illustrationibus , sive in corpore, Sive Extra corpus, nescio, Deus scit. Et hic est tertius status orationis, immo fructus aliorum duorum statuum, quibus pervenitur ad beatum contemplationis statum, ad quem ipse pius Deus vos et me pervenire faciat, qui est benedictus cum Patro et Spiritu Sancto in saecula saeculorum. Amen.

SEARCH

MENU NAVIGATION