Joannis Johnstone ... Oratio Harvaeana, MDCCCXIX

발행: 1828년

분량: 39페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

3쪽

MDCCCXIX.

5쪽

CULTORIBUS, PATRONIS, VINDICIBUS,

HABITAM

EX HARVAEI INSTITUTO

In eorum Commemorationem qui sua in hoc Collegium Beneficientia claruerunt,

EA QUA PAR EST OBSERVANTIA L. MΜ. D. D.

Si Μedicina ipsa, hoc in loco, Suam agere CauSam potuisset, neutiquam ea nostram in dicendo diligentiam requireret. Sua enim Sponte, et Suo more ac modo, alumnos qui de ipsa optim dmeruissent, copios E atque ornate collaudaret. At vero, olim id fieri posse rerum humanarum conditio non patiatur, pio et Solenni more, eX Harudelinstituto, hodie convenimus. Id quippe officiis Poggii oratio in funere Nycholai Nicoli.

6쪽

1 nostri potissimum est consilium, ut quae majoribus

nostris aut sapientissime fuerint inventa, aut fausth aut prospero ad salutem hominum COn Ser- Vandam Comprobata, in memoriam reVOCem US. De antiquae medicinae historia, et medicorum praemiis antiquorum, non est cur in hoc ConseSSuaeclarath aut effvsh disseram. Legimus prosecto

apud AEgyptios, reges aliquot inter 2Esculapii

filios esse annumeratos. Ecquis autem VeStrum

ignorat, honores Hippocrati publich habitos apud

Graeco8, atque adeo quotidianum ei victum in Prytanaeo esse concessum Θ Una id quidem mente, Unaque Voce, nosmetipsi confitemur verissimum esse, quod de Hippocrate Scrip8it Galenus, οτι

Diu multumque apud Graecos floruit medicina. Romanorum autem in re militari occupatio, parum illis otii ad scientias excolendas, multoS per annOS relinquebat. Postea, Domini terrarum facti, ad artes humaniores operam Suam Conferebant, et medicinae Professores civitate identidem donabant. Nec vero inter nostrates defuit vir, cum ingenio et doctrina, tum dignitate insignis, qui Virgilium crederet Antonium Musam in oculis habuisse, cum Iopam in AEneide sua pulcherrimis praeconiis eX- ornaret. Testimonia autem hujuscemodi missa faciamus; neque enim falsa aut inanis esse potest ea fama, quam Omnes fere gentes, et OmneS

7쪽

hominum ordines medicis esse debitam consenserint.

Schola quae Alexandriae diu viguerat, tandem aliquando vi armorum deleta, medicina inter Arabas fere solos sedem habuit. Atqui ex epistola Renaudoti ad Dacerium conscripta, liquido patet illum nimium tribuisse litteris orientalibus, quisquis spopondisset illas conferre aliquid posse ad Hippocratis interpretationem : HOnainum fere Solum e SSe interpretem, e quo Arabes quicquid praeclari haberent, in re medica hausissent, et a Saeculo usque decimo quinto, cum Scriptores Graeci et Latini in sua quisque lingua evolvi coepiSSent, ViX unum et alterum inter doctoS repertum esse, qui Hippocratis, Galeni, Dioscoridis

versiones ineptas, ex Arabicis factas, adire voluisset.

Si conjecturam facere liceat de veteri nostratium medicina, verisimile est, hanc artem eandem quam caeterae, fortunam iniquam illam et calamitosam CSSe eXpertam. Gens utique Vandalorum impia atque horrida urbes invaserat, et quicquid esset vel Philosophiae, vel Litterarum humaniorum, Osfraenatae violentiae impetu oppresserat. Ferunt tamen,

hisce in tenebris, tenues hic illic medicae artis igniculos posse reperiri. Rosa nimirum Anglica Joannis de Gades den, Merionensis, Rosa Gallica et Margarita pretiosa Symphoriani Champerii,

summo honore dignabantur. Suam tamen laudem, his paullo vetustior, schola Salernitana merito Sibi vindicat.

8쪽

Quod ad Patriam nostram attinet, non disSimulandum est, per multa retro Saecula, artem hancce no8tram penitus eXulaSSe, aut in monaChΟ-rum claustris delituisse. Μagnam i Stam, quae ubique dominabatur, ecclesiae potentiam, nemo eStqui nesciati Inde factum est, ut ex arbitrio Episcopi Londinensis et Ecclesiae Divi Pauli Decani, Penderent privilegia, quibus omnes qui Londini medicinam facerent, tenerentur. Caeteri item Epis-COpi, Sua quisque in Dioecesi eandem habebant jurisdictionem ; ita ut, qui ad spinosa et exilia Theologiae et Dialectices studia sedulo incubuis-Sent, peneS eOS de Salute Vitaque Civium, obScura Spe, et Caeca eXpectatione, de Cernendi esset potestas. Alia, interea, et quidem graviora medicinae studiis fuerunt impedimento. Alii enim quibus Cordi nummos undecunque conradere, id unice agebant, Ut machinae, fallaciae, praestigiae Suae, rudiet indocto popello perplacerent: aliis farrago

multiplex hypothesium in deliciis fuit. His

igitur de causis fieri non potuit, quin manca et imperfecta esset rei medicae disciplina. Tam mirum in modum grassabatur empiricorum audacia, tam crassa fuit in qua versabantur morborum ignorantia, tanta fuit per urbes oppida et agros senum juvenum et puerorum aegrotantium Strages, ut stupore et metu Aula Regia Senatusque percellerentur. Eo demum res rediit, ut omnes qui inter Academicos vel OXonii vel Cantabrigiae nomen suum haud professi essent, leges interminarentur, ne aegros Sibi sanandos Susciperent.

9쪽

Hasce inter tenebras, lux fausto atque ex insperato majoribus nostris affulsit. Linacrias enim, medicorum facile princeps, dignus judicabatur qui regiae domus sanitati praee 8Set. Diu evanuerat, uti probo novit, ἱεροι βίβλος in qua regulae erant praescriptae, quibus AEgyptiorum medici in morbis curandis tenebantur. Regia illa bibliotheca, quae Alexandriae quondam inclaruerat, acerbissimo incendio conflagraVerat. Scientias tantum non ad internecionem deleverant Saracenorum amentia et furor. GraVe Servitutis jugum Graecos opprimebat, et una Cum libertate, quicquid utile aut pulchrum aut honestum doctrina Secum asserat, oblivione erat prorSus obrutum. Tenebricosum igitur Linacro instruendum erat iter. Sperans tamen relliquias medicinae in Latio perfugium quoddam invenisse, illuc se contulit. Romae et Florentiae doctissimorum virorum consuetudine familiariter usus est. Insigni apud Laurentium de Μedicis gratia valuit. Redux, et optimorum amicitiam et Principis favorem conciliabat. Illiberale autem et inhonestum cum eXistimaret, sibi soli vivere, nihil prius aut antiquius habuit, quam Ut gratiae, qua apud duos Reges pollebat, in artis suae Commodum atque ornamentum, fructus redundaret.

Duce igitur et auspice Linacro, Collegii nostri jacta sunt fundamenta. Probe is quidem intellexit, quid commune quoddam vinculum Studiorum, in excitanda hominum industria, et in ingeniis acuendis esticere soleat. Instituto huic suo ue

10쪽

dignitas deesset, privilegiis socitatem nostram Ornavit. Multos per annos Praesulis osscio functus eSt, CedeSque Suas testamento legavit. Praelectiones

item OXonii duas, Cantabrigiae unam, stipendiis locupletavit. Voluit nimirum, haec quasi praesidiae88e collegii, quod se vivo, et suam opem praebente, amplam posset segetem gloriae et utilitatis, medi- Cinae suppeditare. Voluit easdem certa quaedam esse testimonia, unicam se velle ad medicam artem eXercendam, per Academias muniri viam. Linacrum et ingenii viribus et literarum peritia magnam

sibi famam comparasse, neminem fallit, qui politiorem doctrinam primoribus tantum labris delibaverit. At medici necesse est pio gratoque animo Se eum reputent, primum inter Anglos suisse Linacrum, quia, multiplici eruditione eruditus, ad morbos Sanandos Se contulerit, primum qui familiae

nostrae stabilem sedem comparaverit, primum qui legibus, consiliis, et donis sapienter munificeque effecerit, ut inter artem nostram et doctrinae, atque humanitatis studia, arctissimum Consortium intercederet.

Nullus equidem dubito, quin omnes, qui in Fundatorum nostrorum alvo primas Linacro deferunt, Caium debere in secundis consistere, agnituri Sint. Mira quaedam suavitas et deleetatio, animoS DOSti OS, neces8e est, deliniat, quoties similitudinem, quae Caio fuit cum Linacro, contemplamur. PeregrinaSenim regiones uterque eorum invisit. Viris qui in Italia, Omnium magnarum rerum atque artium

SEARCH

MENU NAVIGATION