장음표시 사용
11쪽
Scientiam consecuti erant, vel monitoribus vel sociis uterque usus est. Litteras humaniores uterque in patriam indoctam atque agrestem intulit: parfuit utrique vis ingenii-idem Studiorum tenor idem apud illustrissimos principes favor-eadem erga rem medicam benevolentia. Quod Linacria solim bonis avibus fundaverat collegium, idem illud multis emolumentis Caius amplificavit. Praesidis ossicium, quo magna cum laude Linacrus antea functus erat, Caius pari sapientia, et pari in
suos Studio et amore, gerere non dedignatus est.
At ne illud quidem silentio praetereundum CSt, quod collegii a Gon villio fundati annales, lucido
Ordine et purissimo sermone digessit, quod reditus ejusdem liberalissim h auXit, quod nomen Suum posteris laudandum ita reliquit, ut Gon villii famam ab oblivione vindicaret. Hippocratem ferunt pestem quae Athenis saeviebat opera sua
profligasse. At aequo jure Caius de se gloriari
potuit, quod ἰοραγ-πυρετον iStum epide micum, lathlongeque gra88antem, animo ad pericula prospicienda et propulsanda sagaci refraenavit. Vivente adhuc Cato, Cal alius faustis sub penetralibus, OXonii innutritus, societati nostrae sodalem se adjunXit. Lumleium, ut in ea ornanda sibi adjutor esset, Studiose et eniXh persuasit. Praelectionem Chirurgicam in Collegio nostro instituit, e qua tan Uam eX fonte quodam abscondito leniter fluente, primum scientiae rivulos con- Sectatus est Harvaeus. Quoties autem de Cald wallo
12쪽
loquimur, dignum memoratu est, medicum huncce
egregium, Baconi scriptis jam incognitis, principium illud inductionis, ut aiunt, in re Anato
Jure ni fallor, eo nomine Merionenses mei laetantur, quod e Collegii sui gremio profectuS, acu men et industriam suam Anatomiae eXplicandae adhibuit Guistonus. Graece is quidem et Latine eruditus fuit. In scriptis Galeni atque Aristotelis interpretandis, diligentissim h operam navavit. Aliis autem ut ad pleniorem Anatomise scientiam via minus inculta, et frondibus atque virgultis minus interclusa pateret, ad Praelectionem Pathologicam constituendam, plurimum et laboris et pecuniae insumpsit. Ad Haromum se tandem aliquando oratio mea convertit. Saeculo suo ut moris erat, Paduam is adivit, qua in urbe scientiae tum temporis florebant. Quicquid a Medicis, quorum fama maXime eminebat, edisci potuit, penitus perspectum et conditum habuit. Rem autem Anatomi Cam, quae in cunabulis antea delituerat, ipse sensibus et eX- perientia petendam Sibi arbitratus est. Μagnam Certe admirationem id habet, quod usus
cordis, et vehemens per totum corpus sanguinis motus, divinum Platonis ingenium haud omnino fugerat, ut Vero haeserat ipso in limine, nec legum
quaS naturae Sequitur, nec volam nec vestigium invenit. Galenum porro, Ciam arteriarum VenariamqUeαναστ0μωσεις, et CurSum quo sanguis ab arteriis in
13쪽
11 venas transmittitur, quod in Se fuit, describeret, sunt qui putent depin Xi8Se CirCUitum τοὐ περι ε-
ab Harvaei doctrina, Galeni Sententiam distare, nemo est qui negaverit. De Circuitu quodam sanguinis per pulmoneS, Mi Chael Servetus quiadem signa quaedam Veritatis imperfecta adumbravit. Avidh haec arripuit Realdus Columbus, et a se primum reperta jactitavit. Falsis horum aut certe Obscuris opinionibUS paUCula S qUaSdam appendiculas jejund et exiliter Andreas Caesalpinus addiderat. Res tamen diu fluctuabat, nec, qui
arte et via eam tractaret, UnUS et alter repertus est. Nullum igitur Harvaeus cum haberet nec προδροθιον ne C συνεργον, ad naturam investigandam se accinxit. Hac autem duce, Cauth et pedetentim in penetralia veri abditissima viam sibi aperuit. Cultro armatus anatomico, et Sua Cum industriatum sollertia fretus, Sanguinem Comperit per arteriarum ductus, vel minimas Corporis partes irrigare. Quod cum factum Sit, per alios Canales ad
Cor, E quo primum effluXerit, referri. Harupeihoc invento, nihil ad medendum utilius esse potuit, nihil ad laudandum uberius. Prose Cto eX- perimentis suis et praeceptis, medicus ille egregius, posteris tanquam silum quoddam dedit, quo per caeca et fleXuosa itinera ad morbos qui se
maxime occultant, et human Um Corpus senSim atterunt, detegendos atque levandos ducerentur. Facem praeterea humano generi ad hanc gravissi-
14쪽
mam Sententiam praetulit, vitam ipsam qua fruimur non nisi sanguinis quendam fluxum esse in Orbem acti, cujus utique motum quicquid deturbaverit, morbum afferre,-quicquid pland impedierit, ad eXitium aegrotantem perducere. Locum huncce cum aspicimus, suavissimam habemus recordationem, intra parietes hosce, Harvaeum PraeSidis functum esse ossicio: scientiae eum suae hic amplissimos thesauros Saepe et saepius inter docendum deprompsisse uvenum qui aderant frequentiam ad Studium medicinae praeceptis et monitis excitasse ; laudibus et praemiis allexisse ipsos etiam senes, ut doctiores discederent effecisse, et
quid Solon de se ipso praedicavit, quotidie addiscentes Con SeneSCerent.
Inter alias Harvaei virtutes, minime praetereundum est, misericordia illum et humanitate imprimis fuisse praeditum. A Celso is quidem acceperat, ' placuisse illis qui rationalem medicinam profiterentur optime ab Herophilo et Erasistrato factum
esse, Cum nocentes homines a regibus in carcere acceptos, vii OS inciderent.'' At vero melius a Celsi partibus stetisset, qui etsi mortuorum cadavera dis secare discentibus necessarium esse agnoUerat, Vi-Vorum Corpora incidere, et supervacuum quiddam et crudele esse statuit. In animalibus etiam dissecandis Harvaeo lenitas sua haudquaquam defuit, nec dubitandum est quin ei res tetra, misera, deteStabilis videretur mos iste pervulgatus quorundam homuncionum, qui ut sollertiam Suam Ostentent,
15쪽
18 Canes, feles, m UreS, Tana S, Cliniculos, atquct etiam pisciculos, diutinis et acerrimis doloribus discruciant. Enimvero haud Scio, an in istos Lanios merito cadat, perpetuum illud notumque de morituris Caligulae praeceptum, ita feri, ut se mori
Νeminem ego vestrum ignorare arbitror Sylvium Anatomiae Professorem hominem Sermone olim celebratum fuisse, et in sepulchro ejus hosce versiculos esse inscriptos:
Quem cerili methodo medicis de rebus agentem, Assiduli in ludo, totius principe terrae, Μille acri assiduli spectabant lumina visu. '
Clim ventitantibus ad eum eX omni Europa discipulis multam argenti vim in loculos depos-SUiSSet, magnas inter opes, eum qui inopem deceret victum, eas vestes, id domicilium elegit, ita ut famam ejus vivi mortuique foedissima inquinarit avaritia. Vesalium porro discipulum suum eXimium, Ut benevolentia ampleXaretur tantum abfuit, ut eum maledice contumelioshque Vesanum appellaret. At Harupei nostri longe alia mens fuit, aliique mores. Siquos auditores ad discendum minus habiles videret, candido eos et blande admonebat, ne diligentia multum proficiendi spem abjicerent. In quibus autem splendidior quaedam significatio ingenii eluxisset,
ae Suetonius in villi Caligulae, k 3O. et Renatus Moreau in vitii Sylvii. Bayle Dict.
16쪽
l eos praeceptis atque iteratis laudibus incitabat, ut in studio semper cognoscendi aliquid quod utile
et honestum esset, animum Sulam defigerent, et
tia is quidem sua e Xploratum habuit, quam Vera sit veterum philosophorum opinio, fructum ingenii, virtutis, et omnis praestantiae tum maXimo capi, Cum in proXimos conferatur. Harvaeus autem nonne InediCOS in propinquorum loco duxit 3 Nonne Collegio huic nostro pecuniam satis amplam testamento reliquit Θ Nonne Bibliothecam, suis impensis Comparatam, in aequalium Suorum et posterorum usum dono dedit λ Solennem hunc diem idem ille, eadem in medicos benevolentia, instituit. Quoniam parva in pecunia homines saepe inspiciuntur quam sint sordidi, ne
oratorem quidem Suum paSSUS OSt praemio Carere.
Suo etiam sumptu fieri jussit accubitionem illam
amicorum, quae, Ut Ciceroni visum est, a Romanis nominabatur convivium, melius quam a Graecis, qui hoc idem tum compotationem, tum Concinnationem
vocassent.' Non Siculas ille dapes, quae Regibus Conveniunt, nec CCenam quae Asotis Cordi est dubiam, medicis suis apponi jussit. Id enim ei consilium fuit, ut colloquio fruerentur libero, jucundo, honesto-ut quicqtiid in pectore singulis de arte sua clausum esset, id in lingua promptum haberent-ut vineta Caederent sua- ut alios si qua in re, ut in morbis sit, paululum lapsi essent, peramanter Perque officiose corrigerent, et in dignitate artis Supe
17쪽
15 tuenda idem omnes vellent, atque idem nollent. Absit igitur verbis meis invidia, Si, salvo pietatis
jure, dicere ausim Harvaeum, quodammodo Redemptoris sui memorem, Volui8Se hanc Suorum discipulorum quasi teSSeram fore, το ψι is αλγ. λους. Magna necesse est Voluptate animi nostri perfundantur, olim ad gradus quibus ars Anatomica sere ad summum evecta sit, intelligenter et attente respicimus. Cultrum illum medicum, ut primus tractaret, Cato Contigit - manibus deinde Cald-walli et Gulsioni creditus est - Harvaeo tandem CommiSSuS, Viam, quae ad Naturae consilia investiganda recto ducit, tutissimam latissimamque aperuit. Enimvero illi medici, ut cum Lucretio νloquar, Lampada Veritatis Suo quisque successori tradidere. Theoriam de sanguinis Circuitu generalem, Omnibus fere numeris absolutam, et perfectam, meditando extudit Harvaeus. At non dissimulandum est, magnum Scientiae cumulum ad celeberrimum ejus inventum postea accessiSSe. Jecoris quae potissimum sint ossicia, et quo modo bilis splendida Separanda sit, accurath nos edocuit Glisso
Nunquam a nobis, nisi amich et honorifice, nominandi sunt Lowerus et u illisius; hic, qui interiorem cerebri structuram dilucidd eX posuerit, nervorum fila penitus ab intimo ortu repetiverit, et
η Et, quasi cursores, vitai lampada tradunt. Lib. ii. v. 78.
18쪽
diverticula eorum fleXionesque per totum CorpUS Sedulo eXploraverit; ille, qui admirabilem cordis fabricam, et vim illam e qua Vita pendet muSCU- larem sollertissimh descripserit. Dictu dissicile est, quantum Hamini et doctrinae et munificentiae debeamus; sede8 quippe I OStras, sub hasta infelici positas, lubentissim h redemit. Νosocomia amplissimis stipendiis ditavit. Coena
Culum, ea quae Omnem ejus vitam ornaVerat munificentia, instruXit; praedia deinque amoena et fruC- tuosa, Collegio, quod vivus pene ab interitu vindi-Caverat, moriens legavit.
Ne in laudibus Sydenhami persequendis multus
e SSem, Oratorum qui me antecesserunt plurima et praeclara esseCerunt praeconia. Quis autem mente
tam inhumana unquam fuit, ut cum viri illius celeberrimi scripta lectitaret, ipsum Scriptorem non assari, atque etiam appetere videretur 3 Quid
de aegrotantibus ipse aut Sentiret, aut prorsus ignoraret, non angu8te aut eXiliter, sed oratione in qua inest sine fuco veritatis color, enarrat. Etsi res vel maXimas Summa animi ratione Comprehenderet, ne minimas quidem praetermittendas esse existimabat. Pari Candore animi, parique modestia, quae male, quae bene Sibi cesserint, in conspectu nostro ponit. Nihil erat, cur diligentiae, fidei, sagacitatis, ulli aut veterum aut recentiorum medicorum, palmam deferret. At fama ejus, diuturnitate ideo non evanescet, quod nemo esset illo neque integrior, neque sanctior ; nemo dignior,
19쪽
quem et amore simul et reverentia prosequamur; nemo quem medici omnium gentium atque omni-Um saeculorum, non modo ad laudandum ornath,
sed diligentissime imitandum, cum fructu majore sibi proponere potuerint. De I hartono, Mortono, et aliis bene multis, qui olim audiebant' viri Anatomis et Medicinae periti,
Saepe Oratores vestri, hoc solenni die, justos honores persolverunt. Ne autem Vocis meae bona pars omnino desideretur, faciem illis dico fuisse non Omnibus Unam, nec tamen ita diversam, Sed qualem decuisset esse hominum, qui esse eX eodem genere nati, ad Harvaeum respeXi8Sent, tanquam sanguinis sui ultimum auctorem. Multum diuque in optimorum civium flore Radclivius versabatur. Rerum quas natura in profundo abdiderat, ignorantiam suam minime dissimulavit. In praejudicatas hominum opiniones, et magistrorum verba clariSSimorum, sine ullo discrimine jurare, indignum se statuit. Medicorum quorundam inter se disputantium, perversam et praeposteram sapientiam aspernatu S e St.
Scientias is quidem, ut perhibent, fere omneS qui apud medicos in honore esse solent et debent, ne ad limen quidem salutaverat; quod autem alii plurimis doctrinae instrumentis adjuti ViX asSecuti sunt, id Radclivius vi acuminis sui propria esticere potuit. Hinc ad naturam observandam
20쪽
totum se contulit. Siqua ex parte eam languescentem videret, caute et leniter reficiebat-si nimia eam cibi copia laborare, aut in prCecipiti stare a febrium aestu, omnis in eo erat, ut, nulla mora interposita, morbi violentiam reprimeret. Pusilli autem et illiberalis animi esse statuebat, literas humaniores, quas ipse haud excoluisset, Contemnere, et pro nihilo ducere. Hac de causa Bibliothecam extruendam curavit splendore et magnificentia plano regiam, nec nisi Cum sedibus musarum sacris interituram. At aliam, ni fallor, Radclivit nomen commendationem ad gloriam habet, siquidem molem illam in Coelum assurgentem, quam uberius rei literariae subsidium, et perpetuum artis Suae ornamentum, medicus eSSevoluit, orator Lewisius ' qui medicinam faciebat
Summa Verborum elegantia commemoravit.
Proximum a Radclivio locum, ne Radclivio quidem ipso repugnante, suffragia nostra Meadio jamdiu concesserunt. Quot ille cum morbis, et praecipud iis qui ex venenis et peripneumoni Coet hydropico genere sunt, conflictatus est, et victoriam sibi gloriosam consecutus Θ Quali diligentia ad artes fere omnes ingenuas incubuit i Quanto pretio quicquid in nummis antiquis, quicquid in imaginibus, olim liquidis coloribus, tum e SaXΟfactis, quicquid in libris manuscriptum eXquisitum
fuit, per Omnem sere Europam perscrutandum esse ju8sit, et in κειμυία sua reposuit 3 Quot viris