장음표시 사용
3쪽
UNIVERSI ΤΕ Ι ΙΤΤΕRARIA FRIDERICA GUILELMA AUCTORITATE GRATIOSI MEDICORUM ORDINIS
D. XII. M. IULII A. MDCCCXXXII.
5쪽
Λnte biennium sere matrona quaedam, cui consulere soleo, in colloquio mihi fortuito tradidit, sororem suam, tunc adhuc innuptam, a prima inde aetate, imo, nisi se falleret, a natu, apertura qVadam exigua, pariam conspicua, in collo
et quidem in regione glandulae thyreoi deae sita, suidum limpidum quoddam
hinc inde essundente, et quae medelis nonnullis hucusque adhibitis pertinaciter restiterit, assectam esse. Cui respondebam, me periculosiorem ducere sistulae illius sanationem, ac quam pro lexibus illa essectis molestiis tentare auderem. Quum vero similem casum ullum e libris vel aliunde comperisse non recorda ror et e fistulae situ suspicarer, eam fortasse cum glandula thyreo idea con
nocii et functioni hujus organi obscurae lucem aliquantulam afferre posse, instantius matronam, ut abnormitatis illius adspectum mihi pararet, rogavi. Cujus voli non sine difficultatibus compos factus sum, cum puella de objecto investigationis meae ita diligenter omnes celet, Ut, quantum 'IUidem sciam, Vir adeo, cui postea nupsit, hodie adhuc rem ignoret. Quae tandem inveni, primo insta
loco tradenda, opinionem meam confirmabant, fistulam non fortuita tantum ra tione cum glandula thyreoidea jungi, imo fortasse duclum eius excretorium esse, quales VATER, SANTORINI, COSCHWITZ, SCHMIDΤMUELLER, LABREY aliique statuerunt, et qui prima conformalione viliosa loco arteriae B sperae cutem Petierit. Postquam frustra similem apud autores Casilm quaesiVer3m, spectatissimUm fautorem ol praeceptorem Ill. Virum RUDOLPIII ddit, rogans, Ut ex amplo eXperientiae et eruditionis suae fonte uberiorem de hac re noli
6쪽
tiam mecum communicaret; qui vero, similem casiam nondum sibi Occurrisse, mihi, necopinanti pro longinquis et saustissimis Ill. Viri in anatomiae pathologicae ambitu studiis immensaque litterariam Cognitione, aperuit, simul Vero programma recens editum Cel. Viri D ZONDΙΤ), de cuius argumento agendi copia infra dabitur, communicavit. Postea Undecim adhuc casus indagare mihi evenit, qui illam quidem sententiam, glandulam thyre Oideam in abnormitate ista partes agere, evertebant, qUOS Vero t3nta Cum primo casu et inter se similitudo intercedebat, ut mihi persuaderetur, non sortem hic obtinere, sed seri contra non posse, quin rara ista aberratio, ita desinito semper loco occurrens, adnata et hereditaria, cum momento quodam in embryonis evolutione necessaria ratione iungatur. Quodnam sit hoc momentum, infra exponere conabor, exhibila antea singulorum casuum descriptione, quam fieri potest accuratissima, ut factis ab explicatione seiunctis propriam de re sententiam es formandi copia lectori non desit.
CASUS I. J o h a n n a F., e gente B. puella, de qua in introductione egi), 22 annos nata, habitus subscrosulosi et leucophlegmatices, pallida, suscis oculis capilloque praedita
In dextro partis colli anterioris latere, ad internum musculi sici nocteid Ο- mastoidei, in seriorem glandulae thyreo ideae volumine ali triantum BUCtδe mar ginem, J poli. a superiore manubrii sterni margine, apertura parva in Clate cernitur, multo minor globulo acus punctoriae ordinariae, margine aDgUsto, e caerialeo I Ubro, praedita, plerum qiae secreto exsiccato conglutinata et pariam si boculos cadens. Aliquoties per diem culis in hoc loco in tumorem sub rotundum magnitudine et sigura pisi tollitur, quo sacto, adhibita extrinsecus lexi pressione, interdum etiam sponte, ex apertura gullula fluidi limpidi, crassiusculi, tenacis, albumini haud absimilis, cum collapsu tumoris profluit, et opertura mox itertim
De fistulis tracheae congenitis. Halae. 1829.
7쪽
conglutinata marginis tantum colore a reliqua cute distincta manet. Si pha r nx simulque larynx et glandula thyreoidea asperae arteriae affixa elevantur, ut in deglutiendo sit, una cum apertura cutis proxime eam circumdans insigniter retrahitur, itaque plica vel sulcus transversus es forma Ur, interdum semi- pollicem latus et satis prosundus, cujus in stando aperiura absconditur Cujus
retractionis causam sistulae cum glandula thyreoidea nexum olim arguebam, nunc autem ex analogia casus tertii aliisque argumentis infra memorandis
pharyngem primas hac in re agere puto. Specillum tenUe argenteum non sine negotio introducere et, sursum introrsumque directum, dimidiam sere lineam producere potui; in quo vero annoto, in disquisitionibus hujus generis nulliscopo therapeulico inservientibus, non in hoc tantum casu, sed et in 240 et 4 ', magno impedimento mihi suisse, quod plurimi homines, praesertim seminae sensibiles, specilli applicationem perhorrescant; ita fieri potuit, ut canalis sistulosus longior, fortasse incurvatus vel ob angustiam specillum non eXcipiens, investiganti mihi sese subtraheret. Injectione ope siphunculi Aneliani facta vix
guttula in aperturam intravit, reliqua refluxerunt. Si ore nasoqiae clausis eX- spiratur, nUllus ex apertusa aer prodit. Quantum is investigans nullam inveni rationem, quae maioris in frequentiorem rarioremve sistulae impletionem momenti sit, excepto cibortim sumtu, qui, ut ipse obserVavi, BCCUmlatationem contenti, sine dubio crebre repetita motione quam fistula inter deglutiendum pa
Quae omnia jam ante duos et quod excurrit annos ObserVata nunc quoque, postquam semina Viro nupsit puerumque peperit, haUd mutata invenio, Prcleterea Vero sinum, quem antea non indagare evenit, 2 circiter latum,4 longum, oblique introrsum deorsumque ab apertiara eXtensum, cujus ultra sinem specillum adhuc sere in eadem directione per laxam telam collulosam, Uli tactui apparet, promoVeri potest. Filiolus feminae nullum talis conformationis vestigium offert, neque magis parentes, sorores, fratres eius. - De ortu sistulae sciscitanti mihi, eam adnatam esse, mater JOh anna e F. pro certo affirmavit; se nimirum, 'ludi a primum P0 t partum vires permiserint, insanies examinare Solitam esse, an vitium Corporis Ad natum sortasse exhiberent, quocirca occUPalam Se secUndo Post
8쪽
partum die in Iohanna nostra aperturam sistulae, pUncturae acu essectae specie detexisse; effluvium vero multo serius tandem, quum insans meare inceperit, app3I UiSSe. Medicus quidam ante aliquot annos sistulam sanandi periculum fecit, introducendo in aperturam bacillum ligneum acuminatum liquori cuidam corro-sivo probabiliter liquori stibii muriatici antea immersum. Quod conamendolor vehemens, intumescentia colli, suppressio suXUs, sensiasque corporis alieni in pharynge sequebantur; per triduum omnino fere non deglutire poterat aegra; totusque hic symptomatum minantium compleXUs restituto demum cata-
plasmatibus fluxu paulatim recessit.
Sophia V., mactatori nupta, 27 annos nata, capillo subfusco, oculis coe-ruleis, figura gracili, tenerB. In dextro colli latero, ad externum capitis interni musculi sternocteidomastoidei marginem, poli. supra extremitatem claviculae sternalem, papilla pallide rubra, ovalis, planissima cernitur, cujus diameter maxima, long3, IDUS-culi margini parallela, oblique deorsum introrsumque tendit, et quae pellicula tenui e muco exsiccato composita inducitur. Quodsi hanc pelliculam spongia humida terendo removes, papilla iam intonse rubra depressionem oblongam exhibet. Specillo tenui in sinum penetrare licet, qui 1 V, aeque ac papilla, latus et E longus ab apertura deorsum introrsumque extenditur, proxime sub cute hic tenuissima et sere pellucida positus; ut sursum specillum pro dia Cerem, NON SUC'cessit. In sinistro Colli latere, ad internum musculi sternocteidomasto id ei marginem, et sere supra manubrium sterni, exacto igitur in eadem altitudine et tantum a plano corporis mediano silinea mediana' ut vulgo dicitur) paululo magis remota, papilla admodum similis, sed rotunda, Γ diametro, cernitur adeoque angia stam aperturam exhibet, ut nec tenuissimum specillum introducere possem. Quae opertura prius, semel sere quovis die, elata antea cute circumdante vesiculae transparentis instar, guttulam liquoris limpidi, crassiusculi sun dere solebat. Eodem plane modo, sed multo rarius, major quoque ista in dextro latere apertura liquorem pellucidum excrevit. Inter exspirationem Ore
9쪽
naso quo clausis institillam e neutra apertiararum aer prodit. Aperturae pharyngis inter deglutiendum motUR non se IUUntUΓ.Femina, postquam primum ipsam Videram, paucis diebus post febre puerperali capta, interque hanc cum lochiorum et lactis excretione etiam fluxus se sistulis plane suppressus est. Valetudine restituta apertura dextra nondum omnino, sinistra tertio tantum vel secundo quovis die aliquid sudit. De aperturarum ortu semina hoc tantum tradere potest, se ipsas, quantum recordari possit, semper novisse. De liberis eius maior natu puella eandem abnormitatem ostendit V. casum sequentem), minore piaero integro. Praeterea in matre seminae neque minus in sorore lauiusque 4 liberis eandem affectionem adesse vel in iis fato iam ereptis affuisse, certior factus sUm, alter3 sorore et fratre integris.
Augusta V., 54 annos nata, Sophiae V. silia vid. cas. antecedentem),
In dextro colli latere, ad internum M. sternocteidomastoidei marginem, poli. a superiore manubrii sterni margine, parva cutis depressio cernitur, inde oriens quod vera sistulae apertura paululum introrsum sUrsiamque semper trRhitur et a cute supra posita pliculam transversam formante tegitur. Quae
plicula lineam longa inter deglutiendum ad trientis pollicis longitudinem extenditur. Si culis collis deorsum sortiter trahitur, plica distrahitur, et cernitur
apertura globulum acus punctoriae minoris magnitudine aequans, Ciaius ambitus nihil alieni exhibet. Excernit apertura liquoris puri similis quantitatem variabilem, interdum 4 - 5 guttulas se cxcipientcs. Excretione per aliquod tempus cessante, liquore igitur collecto, sistula tactui su niculi ad instar pennam
cor inam Crassilie aequantis et sub cute in directione statim describenda de currentis se exhibet, e quo modica vi suidum exprimere licet. Tumor iste, qui in nonnullis aliis casibus anto evacuationem in regione BPerturae Sese CX- tollit, hic desideratur, probabiliter quia sistula contento spatiiam sussiCiens pr3ebet, fortasse etiam quia secretum copiosius sirmiorem BPerturae conglutinali O-
10쪽
nem impedit. Specillum facile introducitur et in directione versus magnum ossis hyoidei cornu, sursum igitur et paulo extrorsum, per It pollices promovetur, ita quidem ut initio proxime sub cute, supra vero longius ab ipsa remotum procedat. Ubi ore naribusque clausis exspiratur, nullus ex aperiura aer prodit.
Ut fistulam accuratius adhuc, quam specillo fieri poterat, indagarem, si-phunculum Anelianum liquore quodam miti impletum admovi. Quem complete evacuare evenit, quin tantillum liquoris effluxerit vel locus aliquis intumuerit. Inter injectionem puella continuo deglutiebat et postea saporem quoqUeliquoris injecti recte indicavit. Quod experimentum sistulae cum pharynge nexum aperte probans saepius coram testibus repetii, de quibus hic Illustrissimum Virum I UDOLPHI tantum nomino, cujus testimonium ob severiam, 'IUOdstatuendis sactis adhibere solet, iudicium longe summae absque dubio auctori talis est. Semel, ubi in injectione instituenda vehementiam quandam positeram, puella, se ipsam in aure sin iuba Eustachiana p) sensisse, tradidit. Fistulam adnatam esse, ex illis, quae mater tradit, concludere licet, quae pro certo meminit, se, quum inflantem paucis a natu hebdomadibus ipsa primum mundaret, statim aperturam deprehendisse, excretionem vero post tertium tandem annum apparuisse. Cuius qualitas ex illo inde tempore semper eadem
suit, copia Vero admodum variabilis; antehac interdum per aliquot dies nihil effluxisse traditur, nunc vero saepius de die aliquid profluit, ita ut pannus
collaris puellulae semper inde contaminetur. Quavis excitatione, imprimis vero molibus violentis, excretio manifesto augetur. His jam scriptis, nuntius inibi venit, etiam in altero colli latere secretionem incipientem sese manifestare. Denuo investigans in sinistro latere in eodem loco, quo in dextro, lineis tantum nonnullis profundius, maculam exiguam, observatu difficilem, subsuscam inveni, instructam aperiura, quae Secreto tantum prodeunte quodammodo sub oculos cadebat, ceterum vero vel armato oculo vix conspicua erat. SecretUm spissiusculum ejusdem quam jam descripsi indolis erat. Postquam puellam per hebdomadem saepius visitaveram, macula magis conspicua evadere videbatiar, secretum aperto copiosius existebat atque ubi collectum orat, meatum pales aciebat ob apertura sursum deorsiamque eX-