De fistulis colli congenitis adjecta fissurarum branchialium in mammalibus avibusque historia succincta ...

발행: 1832년

분량: 26페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Transimus jam ad observationes de branchiis in humano embryone factas. Primam earum notitiam, uti iam dictum, ΒΑΤΗΚio λ) debemus. Qui in em -

Aet. Acad. Caesar. Leop. Carol. Vol. XIV. p. 174.

22쪽

bryone 6 vel T hebdom. arcte pone maxillam inseriorem angustissimam in utroque latere sissuram satis longam et latam invenit, quae margini maxillae illius superiori parallela decurrebat et paulo longius ac maxilla versus cervicem extendebatur. Accuratior indagatio, persecto collo in plano mediano, ostendit, non totam sissiaram usque in pharyngem penetrare, sed posterius modo ejus dimidium cervici propinquius. Pone hanc fissuram, sed intervallo satis magno sejuncta, altera erat, paulo brevior, cum illa antrorsum modice convergens ot per totam suam longitudinem Usque in pharyngem penetrans. Arcte pone se cundam eique parallela tertia fissura aderat; quae quidem paulo breVior secunda per totam tamen aeque longitudinem patebat. Modico pone tertiam sissuram intervallo sinis colli erat, quod in anteriore et lateralibus partibus . in quibus omnibus ut in embryone gallinaceo et porcino subtumidiam erat, cor

in cavitate abdominali adhuc aperta suspensum tangebat. Pars corporis inter duos anteriores utriusque lateris fissuras salis lata et crassa erat, et pyramidem sere regularem, quadrilateram, ratione baseos in cervicem transeuntis sat altarii

exhibebat, quae forma inde aperte efficiebatur, quod collum brevissimum valde

pntrorsum in UrVatiam erat. Subsequens secundum rudimentum branchiale angustissimum modo et tenUissimum erat, Vix sextam massae prioris partem

continen S.

V. BAER') sissuras branchiales embryonum humanorum in uno clarissimo vidit, quem quinque hebdomadum esse censebat. In hoc 3 fissurae aderant, externe parum conspicuae nisi partes colli laterales remo eres; pars nimirum colli ante primam sissuram sila brevis operculi branchialis forma arcus brati chiales tegebat. Postrema fissura multo brevior erat duobus anterioribus. Dis secto cavo pharyngis sissUrae admodum perspicuae erant.

BUBDΑ Η Τ) branchias in embryone 4 - 5 hebdomadum hoc modo describit: , , Supra i Uber cervicale ob medullae oblongatae latitudinem vertebra se non conspiciUntUr, taeniae parietates medullae oblongatae marginibus proximo, , adjacentes in utroque colli latere quatuor plicas formant, Seu tubera trans- ersa, turgida exhibent, sulcis prosundis interposita.

) De foetu humano adnotationes. Lipsiae I828. p. 4.; cons etiam tabulae fig. I

23쪽

Col. Vir JOII. MUEI LERA) embryonem 4 hebdomadum descripsit, qui similem formationem monstrabat. Prominebant nimirum infra basin capitis 4 processus breVes costi sormes, quorum secundum modo par in plano mediano cinguli instar iunctum erat; inter quos sissurae Vero non 3 derBnt. Cel. Vir ALLEN THOMSΟΝ ' in embryono humano si ferse hebdomadum duas in utroque latere eminentias duasque fissuras invenit. Etiam in embryone quodam si hebdomadum, qui in museo anatomico nostro servatur, et in quo Cel. Vir BECΚER branchias adumbratas primus vidit in utroque colli latere quatuor processus adsunt a columna vertebrali deorsum et paulo obli liae retrorsum decurrentes h. e. in embryono lateri ab dominali incumbente), sulcis prosundis disjuncti. - In embryone 2 lineariam, quem jam per plures annos in spiritu vini servatum Vir amicissimus et doctissimus ΡΗΟΕ-BUS mecum communicavit, duos sejusmodi in utroque latere processus pone sis suram oris, tuberculorum Oblongorum forma, simul arcuatos, ita quidem ut CODC3Va latera Caput spectent, invenio, quorum anterior posteriore duplo major est; in dextro latere facilius conspiciuntur ac in sinistro; non ausim entantiare,

utrum sissurae adsint nec ne.

Jam Vero disquiramus, utrum proprietates sistularum colli p. II. expositae conlectura illa, sistulas fissurarum branchialium residua esse, facile eXpliebri possint. Ac l) quidem locus earum cum illis, quae ΗΑΤΗΚΕ tradit, opercutiam bran chiale, atque ita etiam fissuras branchiales pone ipsum' sitas, retrorsum deor Num) Usque ad pectus trahi, cf. p. 17. , optime congruit. Quod sistulae in utroqUe latere Symmetricae exstant, conjecturae nostrae neque favet, ac intelligi potest, illud nisus fori nativi vitium, cui ortum debeant, interdum in Uno tantum latere obtinere posse; quod si hoc hucusque nonnisi in dextro latere obserVaium est, sortem BrgUere, Verumtamen etiam supponere potes, id latus in homine 'di emanendum hac ratione in priore evolutionis gradu magis propendere, Lui

24쪽

cerie hypothesi arteriae anonymae formatio favet, quae sola sere priorem typum servat, dum distributio vasorum sinistri lateris multo magis mulatur. Quaenam trium illarum hucusque observatarum in utroque latere fissurarum, ceteris PVB- Descentibus, persistat, nondum certo indicari potest; sortasse anterior, quae, Uti omnes Observationes probant, ultima evanescit. Vidimus supra, posterioressissuras expleri, dum anterior Concretione potius cum operculo branchiali claudatur. Sufficit igitur, ad explicandam aperturam persistentem, Stipponere, Operculum, quod etiam BATHKE in embr)one humano desideravist, aut non effor- malum, alat evolutionem ejus retentam esse, ita ut fissura in prolongato collo denuo libera appareat. Vides, etiam casum XI., ubi tres aperturae in uno latere adsunt, eo facile explicari posse, quod omnes sissurae branchiales ejusdem

lateris remanserint.

2) Forma aperturae non quidem vel parum fissurae similis est; retulimus Vero pag. 16., duas posteriores certe fissuras branchiales foraminutorum rotundorum forma visas esse. Non igitur obstat certo forma opinioni nostrae. 3b Continuitas cum pharynge, in uno casuum nostrorUm eXtra dubitationis aleam posita, in duobus vel tribus aliis probabilis certe, hypothesi

nostra facile explicatur gravissimoque ipsam argumento fulcit. Nihil vero contra hypothesin probaret, si in posterum, fortasse sectionibus cadavertim, probaretur, fistulas interdum cum pharynge non connecti; facile enim intelligis, fieri posse ut vel interna vel externa fissurae branchialis apertura sola claudatur, altera persistente ). Qui posterior casus interna modo persistens)crebrius fortasse ac crederes, quin detegatur, adest, quum interna apertiara Se rius claudi soleat; potestque diverticulorum quorundam oesophagi adnatorum,

infirme modo clausam esse, secretio in canali fistuloso aucta facito ipsam denuo aperire poterit, itaque sistula, ut in casu ΙΙ. et XI., in homine nato demum orta esse videbitur. Sinuositates, quas in nonnullis casibus infra aperturam inveni, secreto retento desidente sortasse sormatae sunt.

Simile quid in canali vaginali obtinet.' Grundriss deν Phγsiologie. B d. II. Abib. 2. S. 89.

25쪽

4 Secretum mucus esse videtur, qualis majori minori ve copia in quavis superficie corporis interna secernitur. Ubi puri simile et majori copia excretum observatur, processus sortasse pathologicus, qualis in nasi pulmonumve

membrana mucosa secretionem anomalam saepe movet, sistulam assecit.

5 Quod fistulae in seminis frequentiores esse videntur, in Observationum numero nondum satis magno sorte essectum esse potest; ceterum ciam maiore in feminis frequentia aliarum nisus formativi aberrationiam conveniret. Antequam finem huic commentatiunculae imponam, de nomine, quod sistialis descriptis imposui, pauca addam. Consulto denominationem ita indesinitam elegi, ne serioribus disquisitionibus antevertam. Quod si ulteriores observationes opinionem meam vel tantum continuitatem cum pharynge confirmarent, fistulae pharyngis congenitae nominari et cum illis, quae fistulae tracheae D ZONDIO audiunt, communi fistularum colli congenitarum nomine iungi possent.

Tandem medicos anatomicosque adtentos reddere velim circa rem quandam, quam Certam enuntiare non ausim, antequam a pluribus confirmata sit;

facile enim Opinio antea concepta oculum corrumpere potuerit. Nimiriam, sistulas investigans, in plurimis hominibus in eadem, qua fistulae obserVantur, regione maculam unam vel interdum plures reperisse mihi videor. Quae maculae vel rotundae eaedemque pallide rubrae aut subfuscae sunt, Vel etiam striae capillorum instar subtiles, e - longae, reliquam cutem albedine superantes, ita ut cicatriculas simulent, ceterum acrioribus tantum oculis conspicuae. Postquam finem huic commentatiunculae iam imposueram, Ill. RUDOLPIII benigne mecum communicavit, se a filio suo, e magno per EUropae regiones itinere reduce, comperiisse, talem fistulam, quales hic descriptae sunt, Stratfundi in puero quodam observatam esse, quam citius Clausam aphonia, convulsiones epi lepticae, summumque vitae discrimen secuta sint, qUae omnia excretione modo Testituta eVanuerint. Oblata hac occasione non possum quin etiam reseram, in illo casu quarto Cel. DZONDI, de quo iam p. 12. locutus sum, Sanationem figitalae lethali eventu tentatam eSSe.

26쪽

ERRATA.

Pam. 2. lin. 5. loco undecim t. decem. - 8. - 6. ab in f - margine - capite. - 14. - T. - - Pone vidit addo b).

c. l

SEARCH

MENU NAVIGATION