장음표시 사용
21쪽
orificium ductus communis in duodeno vel inter ejus cursum per id intestinum obliquum, cujus fibrae musculosae comprimere queant, accidit. Quinetiam assirmant, nullos stimulos mechanicos vel chemicos, nisi ii qui vi corrodente pollent, ullum in eos effectum edere, bilemque in duodenum perVehi, preSSura musculorum abdominis, partiumque vicinarum; et ut hoc comprobent, nos admonent, quod, cum Ventriculus et duodenum cibo repleti sunt, major fellis in hoc influat, nonne hoc Vero a quodam consensu, cibi praesentia
excitato oriri valeat 3 Illi qui ductus indolem
musculosam possidere dicunt, eos, ubi calculus repertus est, in eum utrinque contractos eSSe asseverant ; hic autem in errorem sorte inciderint, nam propter ductus distentionem magnam per concretionem, tantum apparuisset utrinque contractus fuisse. AEquum, tamen, minime puto,aSSumere, teXturam in qua nullae fibrae musculo-Sae conspiciantur, nullum motum omnino habere :nullae enim in Polypis variisque Zoophytibus videantur, alimenta nihilominus assumunt, OmneS-que motus ad Vitam suam neceSSarios peragunt,
itaque vesicam sellis ductusque biliarios vim, quam PARRY Tonicitatem vocavit, possidere verisimile videtur.
22쪽
Icterum, bilis in massam humorum circueuntem absorpta essicit. De modo quo hoc essicitur, duae opiniones extant. HALLER aliique dicunt, bilem in venas hepaticas sub Ictero per regumutationem invehi in massam sanguinis universam ;dum contra HUNTER. CRU1Κ8HANK et ΜΟΝRosecundus, id solum per absorptionem lymphaticorum emei contendunt. Opinio HALLER nuper a MAGENDIE revocata fuit, qui venis absorptionem omnium corporis suidorum nisi chyli, attribuit:
mihi vero experimentum cui maXime innititur, Venas vim absorbentem propriam et vitalem habere, non comprobare Videtur. In experimento ad quod jam animadverti, postquam canem Opio Sopi Verat, semur a trunco dissecuit, arteria et vena tantum quae eos in neXu tenerent relictis : deinde tubum pennae arteriae immisit, duabus ligaturis circumligavit, arteriamque inter eas circulo divisit: idem in vena pari modo fecit, ita ut solus commeatus quem artus cum trunco habebat, per sanguinem fieret: inde in vulnus pede patefactum Venenum intromisit, quod, ut ab indiciis constabat, celeriter absorptum est. Hoc eXperimentum ad rem certe pertineret, si modo, venis in vulnere pedis
n0n patefactis institui potuisset; hic vero in
23쪽
aperto est, plurimas venas minores Vulneratas esse, et ubi fluidum in tale vulnus ingeritur, imo quasi in venas protruditur, nullam conspicio rationem cur hae materiam alienam accipere nollent, potiusquam vena Subelaviana, quae reS alias, prae ter chylum, a ductu thoracico saepe arripit. Ab-SOrptionem autem neque venis neque lymphatieis solis et separatis, sed utrisque attribuendam censeo ; nam ΜECΚEL, I IEDEΜAN, et VROLYΚEper injectionem ea commeatum inter se invicem habere pro certo posuere, et hie, lymphatica cum ramulis Venae portarum communicare probaVit. Hinc quoque in aprico erit, bilem in massam humorum circumactam, et per lymphatica et Venas hepati eas intrare posse. Ut vero hanc quaestionem omni dubio procul proponam, duo eXperimenta a Doctore SAUNDEBS, in suo opere aestimabili memorata, citabo An incision v as made into
24쪽
circulation. VDim H D.--Icterus aliquando in febre flavae
25쪽
Indiae occidentalis occurrit, etsi hoc fortasse dubitari posset, propter tractus in collo flavos, qui potius acti0nem capillarium propriam, quam bilis
praesentiam, indicare viderentur; attamen pyrexia, simul delirio et virium prostratione cita, &c. in hac, facile inter morbos discrimen faciet. In plurimis eXhaustis et chloroticis, cutis fere colore citrico est, ad quem bilis nihil conseri, at oculi non flavi sunt, neque urina prosunde colorata, neque alvi dejectiones colore cineritio. Fulsus tardus inter doloris par0Xysmum Icterum ab insammation distinguet, dejectionesque cineritiae ab it in quo ViX ullae omnino habentur. Pro nosis.-Siquando hic morbus a jecore
morboso vel tumore partium vicinarum OritUr,
praesertim si febris, viresque gradatim imminutae et emaciatio comitantur, raro ad sanitatem perducitur, et plerumque in ascitem desinit. Haec saepissime in ebriosis, et iis qui diu sub coelo trο-pico degerunt, SuperVenit. Contra, prorSUS Si Subito in junioribus et robustis, etiam cum dolore
multo, sine febre, Me. Ortus est, raro diu perstat. At si dolor vehemens adest, cum pulSU Reeelerato,
macie, perVigilio aut singultu, prognosis valde
26쪽
20 DELICTERO infausta fiet. Icterus gravidarum cum partu desinit; insantium cito purgantibus tollitur. Antequam ad curationem Icteri considerandam progrediar, paucas obserVationes praeponam De Munere Fellis. Effectus bilis in chymum editi, adhuc valde obscuri sunt; verisimile tamen Videtur, quod ex sua amaritudine resinosa ullas mutationes quas aliter materia animalis vel vegetabilis sponte subiret, impedire possit; et quoniam proclivitas alimenti de frugibus conflati ad acο- rem manifesta est, materia bilis aikalina ad eam corrigendam conducat: hoc porro magis probabile apparet, ex infusis bynes, quae aliter cito acescerent, lupulis additis, athalinisque remediis saepe nimium acorem corrigentibus, ab acetosa fermentatione diu defensis ; de posteriore tamen non adeo certi Sumus, acor enim a glandulis ventriculi haud raro secernitur. Desectus bilis pro tempore, per amara diversa, cum rheo, &c. compensari queat. Fel potest quoque ob indolem SapOnaceam, natUram faecum adhaesivam minuere, et earum Superficie laevigata dejectiones promovere. Obstipationem in Ictero a desectu bilis stimuli in intestinis, oriri perspicuum est. At ΗΕΒΕRDEN diar-
27쪽
rhoeam in Ictero saepe adesse dicit, et Dr PoWELLotiam sel stimulum esse omnino negaVit, namque, ait ille, serupulus sellis bovini inspissati mea intestina ad dejectiones plures Vel pleniores non stimulavit; haec copia vero, ut opinor, minor fuit, quam quae ad ullum effectum praestandum sum-ceret ; porro inspissatum non adeo facile, ac si sui- dum fuisset, ut superficies latior assiceretur, Suam vim ederet. fel bovinum enim, ut enema USUrsatum, quando alia hujusmodi deficiunt, intestina validissime stimulare cognOScimUS. Natio Medendi. Curatio Ieteri, in causis e citantibus removendis et symptomatis urgentibus sublevandis, ponitur. Calculi sunt causae eXcitantes frequentissimae. Μulta remedia, ut hi solverentur, praescripta fuere ; nulla Vero laude majore quam aikalina, praesertim soda, efferuntur. AbeXperimentis ΜAGENDIE, cunctas S Stantias, quae sanguine solvi queant, prius in Ventriculum
receptas a Venis absorberi, Verum eSSe appareret.
Porro, haud absimile est, at alia ad jecur per Venam portarum perVenire posse, et, sanguine insecto praebere copiam subsidiariam ejus principii, a cujus desectu generatio talium calculorum pen-
28쪽
det; ea calculos jam formatos dissolvere magis dubium est, etsi DURANDE se nunquam in iis dissolvendis defecisse dicit, et eos ab alvo dejici sorma flavae materiae pisa reserentis, a mistura partium AEtheris Sulphurici trium, Spiritus Terebinthinae duarum, dosis assumenda Siij vel si qu0que maΠe, aliquo potu emolliente, veluti sero lactis, vel jusculo vitulino, &c. praeterea hausto. DrHEBERDEN nullam fidem in solventibus adversus calculos biliarios reponit; attamen citri succum copia adeo magna, et, ut Videbatur, cum tanto beneficio, ab Ictericis nonnullis deVoratum cognovit, ut sibi curationis laudem vindicaret. Sub aggressione Icteri dolor primo notitiam medici invocat. Si ventriculus valde irritabilis sit, optigrana duo praecipere oportet; sin minus haustum ex Dij tincturae ejus, cum AEtheris Sulphurici Sss. Si aliqua pyrexi se indicia adsint, sanguinis detractio necessaria set. Balneum calidum quoque utilissimum est. Postquam dolor sedaturi Tartras Antimonii et Potassae adhiberi debet; ea copia
tantum quae nauseam aliquamdiu ante vomitum plenum sustineat; purgantia quoque e calomelane eum jalapa vel scammonio consecta, praecipiantur,
quae haustus infusi Colombae cum Tinctura Rhei
29쪽
vel alius amari medicamenti purgantis, recte sequetur. Siquando Icterusia morbo organico suum ortum trahit, remedia Hydrargyrus, Cicuta, Acidumque Nitrosum laudantur. Aquae Chalybese cum commodo, ut Vis tonuSque Valetudini universae impertiantur, usurpari possunt; neque eXercitatio c0rporis modica praetermitti de- bet, nihil enim magis quam vita sedentaria ad calculos biliarios formandos proelivitatem inducit