Publii Terentii Afri Comœdiæ sex, ad optimorum exemplarium fidem recensitæ. Accesserunt variæ lectiones e libris mss. & eruditorum commentariis depromptæ. Tomus 1.2. 2

발행: 1753년

분량: 383페이지

출처: archive.org

분류: 문학

81쪽

a PUBLII TERENTII

s YRUS.I sane. Ego te exercebo hodie, ut dignus es, silice

nium Aschiniis odiose cessat: prandium corrumpitur ;Ctesipho autem in amore est totus. Ego jam pro e

piciam mihi: Nam jam adibo, atque unum quodque, quod quiadem erit bellissimum, Carpam , & cyathos sorbillans, paulatim hunc pro-- ducam diem.

tantopere, Hegio. Meum ossicium facior quod peccatum a nobis oririm est, corrigo.

82쪽

Slbl fieri iniuriam, ultro si quam fecere , ipsi expostulant, Et ultio accusant. Id quia non est a me factum , agis gratias. H E G I O. Ah, minimer nunquam te aliter, atque es, in antismum induxi meum. Sed quaeso, ut una mecum ad matrem virginis eas. Micio, Atque istaec eadem, quae mihi dixti, tute dicas mulieri, Suspicionem hanc propter fratrem ejus esse, & illam psaltriam. MICIO. Si ita aequum censes, aut si ita opus est facto, eamus.'H E G I O. Bene facis Nam & illi animum jam relevabis, quae dolore , ac

miseria Tabescit; de tuo ossiclo fueris functus. Sed, si alit putassEgomet narrabo quae mihi dixti.M I C I O. Immo ego ibo.

Bene facis: Omnes, quibus res sunt mimis Iecunda, magis iunt nescio quo modo Tom. IL G

83쪽

PUBLII TERENTII

Suspiciosi: ad ccntumeliam omnia accipiunt magDe Propter suam impotentiam , se semper credunt calvi er. Quapropter te ipsum purgare ipsi coram, placabilius est.

Maxime

A s C H I N U S.I Isea uelox animi: Hoccine de improviso ma II mihi objici Tantum , ut neque quid de me faciam , neque quid

agam, certum siet EMembra metu debilia sunt: animus timore obstu opuit :

Pectore consistere nihil consilii quidquam potest.

84쪽

Quo modo me ex hac expediem turba si s Tanta nunc suspicio de me incidit, neque ea immerito.Sostrata credit, mihi me emisse hanc psaltriam: Anus indicium id fecit mihi. Nam ut hinc forte ea ad obstetricem missa erat, ubi eam vidi, illico Accedo , rogito, Pamphila quid agat, jam partus adsiet , ceto Eone obstetricem arcersat E illa exclamat, abi, abi jam , Aschine, Satis diu dedisti verba, sat adhuc tua nos frustrata est fides. Hem, quid istuc, obsecro , inquam , est valeis, habeas illam quae placet. Sensi illico id illas suspicari et sed me reprehendi ta

men ,

Ne quid de fratre garrulae illi dicerem , ac fieret pa

Nunc quid faciam 3 dicamne fratris esse hanc Z quod minime est opus Usquam efferri: age, mitto et fieri potis est, uti nequa exeat: Ipsum id metuo ut credante tot concurrunt verssl- milia. Egomet rapui: ipse egomet solvi argentum et ad me abducta est domum, '

85쪽

6 PUILII TERENTII

Haec adeo mea culpa fateor fieri s non me hanc rem patri, ut uLErat gesta, indicasse i exorassem ut eam ducerem do

mum a

Cessatum est usque adhuc : nunc porro, Aschine , expergiscere: Nunc hoc primum est : ad illas ibo , ut purgem me accedam ad fores: Perii. Horresco semper, ubi fores pultare hasce occipio miseris cs s Heus, heus: Aschinus ego sum, aperite aliquis actutum ostium. Prodit nescio quis et concedam huc.

MICIO. AESCHINUS. MICIO. IT, uti dixI, Sostrata,

Facite et ego Aschinum coriveniam, ut i quomovacta haec sunt, sciat.

sed quis ostium hoc pultavit e

86쪽

A DELPHI.

ASCHINUS. Pater hercle est: periit M I C I O. . Aschine. AESCHINUS. Quid huic hic negoti est M I C I O. Tune has pepulisti sores

taceto

Cur hunc aliquantisper non Iudo melius est, s SQuandoquidem hoc nunquam mihi ipse voluit cre

dere

Nihil mihi respondes AESCHINUS. Non equidem istas, quod sciam. M I C I O. Ita nam mirabar quid hic negoti esset tibi. Erubuit; Iasia res est. asCHINU s. Dic, sodes, pAter, Tibi veto quid istic est rei EM I C I O. Nihil mihi quidem.

Amicus quidam me a foro abduxit modo Huc advocatum sibi.

87쪽

S PUBLII TERENTII

M I C I o. Ego dicam tibi.

Habitant hac quaedam mulieres pauperculae: Opinor eas non nosse te, & certe scio et Cio Neque enim diu huc commigrarunt.

Virgo est cum matre.

. Perge.M I C I O. Haec virgo orba est patre t Hic meus amicus illi genere est proximus E, Huic leges cogunt nubere hanc.

Is venit ut secum avehat et

i Nam habitat Mileti. AESCHINUS. Hem l virginem ut secum avehat 3M I C I O.

sic est.

Disitir

88쪽

ADELPHI.

Animo male est.

Quid ipsael quid aiunt M I C I O. Quid illas censes nihil enim.

Commenta mater est, esse ex alio viro , Nescio quo, puerum natum : neque eum nominate Priorem esse illum, non oportere huic dari.

Non.

AE S C H I N U S. Obsecro , non an illam hinc abducet, pater EM I C I O. Quidni illam abducat EAE S C H I N U S.

Factum a vobis duriter, Immisericorditerque, atque etiam, si est, Pater, Dicendum magis aperte , illiberaliter.

89쪽

8o PUBLII TERENTII

Fore animi misero, qui illi consuevit prius, i Qui infelix , haud scio , an illam misere nunc

amat,

tum hanc sibi videbit praesens praesenti eripi, cro Abduci ab oculis 3 facinus indignum, pater l,s I C I O. Qua ratione istuc quis desponditi quis dedit Cui, quando nupsit Z auctor his rebus quis est Cur duxit alienam AESCHINUS.

An sedere oportuit

Domi virginem tam grandem, dum cognatus hine Illinc veniret, expectantem haec, mi pater, Te dicere aequum fuit, & id defendere M I C I O. Ridiculet adversumne illum causam dicerem , Cui veneram advocatus sed quid ista, . Eschine, Nostra aut quid nobis cum illis E abeamus. Quid est e

so Quid lacrimas AESCHINUS.

Pater, obsecro, ausculca.

M I C I O. 'Aschine, audivi omnia , Et scio et nam amo te: quo magis, quae agis, curae sunt mihi.' AESCHINUS. Ita velim me promerentem ames, dum vivas, mi pateri

90쪽

ADELPHI. SI

Ut me hoc delictum admisisse in me, id mihi vehementer dolet, Et me tui pudet.M I C I O. Credo liercle : nam ingenium novi

tuum

Liberale: sed vereor ne indiligens nimium sies. 68i In qua civitate tandem te arbitrare vivere Virginem vitiasti, quam te jus non fuerat tangere. am id peccatum primum magnum, at humanum tamen et Fecere alii saepe, item boni. At postquam evenir, cedo, Nunquid circumspexti aut nunquid tute prospexit

tibi, c=οQuid fieret qua fieret si te ipsum mihi puduit dicere sQua rescisceremi haec dum dubitas, menses abierunt decem

Prodidisti & te, & illam miseram, & gnatum , quod quidem in te fuit. Quid 3 credebas, dormienti liaee tibi confecturos Deos Et sine tua opera illam in cubiculum sti deductum domum Nolim ceterarum rerum te socordem eodem modo. Bono animo es, duces uxorem liauc.

SEARCH

MENU NAVIGATION