De crisibus : dissertatio inauguralis medica ...

발행: 1843년

분량: 34페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

3쪽

UT SUMMI

RITE SIBI CONCEDANTUR

DIE XXIX. M. APRILIS A. MDCCCXLVI.

H. L. Q. S.

PUBLICE DEFENDET

AUCTOR

OPPONENTIBUS :

7쪽

Οrganismo hominis, non omnes formationis atque conservationis conditiones in se habenii, ad utramque multis eXternis Semper OpUS est momentis, quae irritamenta aut conditiones vitae necessariae appellantur. Quamdiu hae convenienti et quantitate et qualitate ei sunt, tamdiu organismo vis vitalis insita organa ad vitam necessaria creare, animare et Servare potest, atque persecta fruitur sanitate. At si hae conditiones vitae non aptae Sunt quantitate et qualitate, aut si etiam inimice alienae vires conlisue influunt, morbo organismus afficitur. Simulac organismus morbo est affectus, eadem Vis, quae Omnes partea creat, animat et conservat, contra illum in arenam procedit. Summam certaminis inier morbum et vim vitalem, quae tum vis naturae medicatrix Vocatur, cris in appello. Hujus doctrina gravissima eSt, quoniam medicus in curandis morbis id unum spectat, ut faustam crisin quam celerrime persectissimam adducat:

8쪽

qua de causa hoc dissertationis argumentum sacere co

Ut autem summa dijudicationis non semper eadem, sed varia, sic etiam Summa crisis morborum. Tum Summa

est persecta, et crisis persecta; tum Summa imperfecta, et . crisis imperfecta nominatur. Persecta dijudicatio tam morbo, quam vi naturae medicatrici favere potest. Persecta quidem dijudicatio vi naturae medicatrici lavens, morbi mortem aut salutem affert, et crisis Vocatur perse-cie lausta; persecta uti ro dijudicatio morbo favens ad mortem totius aut unius corporis partis perducit, quo in casu crisis persecte infausta vel perniciosa dicitur. Imperfecta dijudicatio ea est, qua neque ViS natUrae medicatrix, neque morbus plane vincit; sed impersecta Valetudo aut morbi posthumi proseruntur, quo in casu criSiSimpersecta Seu incompleta nominatur. Ratione temporis habita, quod ab initio usque ad finem Uniusi aut alterius proserendae dijudicationis adhibetur, etiam in hoc varietates animadvertimus. Si dijudicatio unius alteriusve generis celeriter et continuo sit,

crisis celeris seu accelerata Vocatur. Si vero SenSim Sen-

Simque, neu tamen interrupte fit, crisis lenta sive protracta appellari potest, quod genus multi lysin nominant, Ut eam ab altera, quam Solam nuncupant crisin, diScer-

9쪽

nant. Si in dijudicatione intervalla observantur, quod quidem haud saepe sit, crisis dicitur interrupta.

Omnium temporum pathologi in natura crisium eX-plicanda multifarie versati sunt. Explicationes varias esse neceSSe erat, atque a natura, quae illis morbo esset, dependere. Hippocrates, ille medicinae pater, qui crudiet intemperati aliquid, materiam peccantem morborum ac-cUsavit, naturam crisium excretiones hujus in stadio coctionis maturatae morbi materiae putavit. Posteri pathο- logi humorales hanc secuti sunt opinionem ; pathologi autem solidares, qui irritamentum aliquod materiam peccantem incuSaverunt, per crisin hoc irritamentum morbi removeri existimarunt. Quam opinionem Veram esse non posse eX eo patet, quod illae excretiones non ipsae sunt crisis, Sed magis ejus caput mortuum, morbum dijudica-ium confirmans; quod morbi plures, quin ipsae hae fiant, dijudicantur, tum eae non semper, quum etiam adSint, criticae sunt significationis. Recentioris aevi pathologi, ut Hente, naturam crisis hoc modo definiunt: MCrisis est victoria vis naturae medicatricis, reaciiOnis organicae ex morbo reportata. κHaec definitio nimis angusta est, quia unum tantum crisis genus, primum persecte faustum sanitati favens, aliis necessarie in verbo crisis involutis omnino omissis, in-

10쪽

tuetur. Multas alias de natura crisis definitiones praetermittens, quae plus minusve insufficientes mihi videntur, statim ad tempus crisis considerandum transire malo. Crisis tum omnino temporibus inceriis tum certis apparet. Multi, pleriqtie etiam morbi in dijudicationucertum tdmpias non sequuntur, Sed haec quoque die, quaque hora intrare potest. Causa sacile intelligi potest, si respicitur, dijudicationem ex ratione vis naturae medicatricis ad morbum pendere. Si illa aut hic celeriter

praevalet, certamen brevi tempore decerni necesse est, et persecta Salus aut mors totius vel pariis corporis intrat.

Si vero multum temporis necessarium egi, antequam alterutrum praevalet, certaminis dijudicatio protrahitur. Certis temporibus crisis incedit, Si quaedam praeparatio

materiae excernendae excretioni antecedere debet, a Veteribus ingeniose coctio nominata, quae Verbi gratia in materiis contagiosis requiritur, quae, Ut excernantur, in corpore per morbum augeri debent, ad quam rem esiiciendam certum temporis spatium requiritur. Quum illa igitur coctio pluribus cerii temporis partibus efficitur, quarUm quaeque eam ad certum gradum maturat, hac re in morbi decursu plura stadia atque dies insignes, dies indices et dies critici nuncupati, existunt. Secundum Hippocratem quartus, undecimus, Septimus et decimus

SEARCH

MENU NAVIGATION