장음표시 사용
71쪽
auditum ALLICIT, quae FRUCTUS PULCHERRIMOS prod cit, tranquillitatem, amorem, et dilectionem. Vti enim in pretio habetur, suique in cultum et admirationem omnes rapit, quis quis INGENIO EXCELLAT; ita in I v RE CONSULTUM ELEGANTIOREM praesertim hic fructus redundat, ut neminem non, principes etiam uiros, Ob ipsam ELEGANTIAM, in stuporem, in admirationem amoremque, trahat. Si quis poscat rerum argumemta, dabo. PAPINIANus, ICtus, fuit in amore Caracallae et Getae , Imperatorum, gratus uiris Palatinis, adamatus iudicibus.
At, quae causa Z INGENII ELEGANTIA.' HVGONEM DONEL-LvM, ICtum, amabat Galliae Cancellarius, MICHAEL HOSPITALIUS. At, cur tandem Z ob ELEGANTIAM. ' Hos igitur
fructus cum ferat ELEGANTIA, an ELEGANTIOREM IVRIS-PRvDENTIAM conuenientiUS appellarem, quam τεθαλυῖαν, FLO
72쪽
No NnvM DIMITTO fabulam. Id enim uidem p memoratu dignum, quod THEMIs gaudeat QVATVOR SYMBOLIS, Origan O, pectine, ense, et lucerna, hisque symbolis Deae uirtutes denotari credantur. ORIGANO, herba, quae montibus et alto gaudet, significari uolunt TFIEM IDIs MENTEM ELEVATA Μ, quae non, nisi REs Div INAS, tractet, Deorumque praesertim consertio delectetur. ENfEM Themidi dederunt, quod iustitiam amet et mea. tur. PECTINEM, fortasse, quod amet munditiem. LvCERNAM, quod INGENII v I illustret obscura, et tenebras dispellat. ELE
GANTIOR Uero IURE CONSUL TVS uirtutem O RIGANI imitatur,
altoque gaudet. Magis enim REBUS DIVINIS, hoc est, interioribus illis et reconditis literis, quam REBUS HvMANIS, hoc est, uulgaribus, delectatur, eoque nititur, ut aliquem DIVINITATIs gradum attingat INGENIO. INGENI o scilicet DIIs AE FARI
m. III. pag. XXXII. 29 Diserte io. νς TR. DE LvDΕ hanc apud Principes foriunam tribuit E LEGANT AE EAri N ANEAE, in Vita Iustiniana cap. VIII. pag. ao . in texta et in nora aών. a) Testis est pa AN CisCvs DuAEENus in rat de laudibus Doneri, quae adiecta est Do-
audiat Irene . ait: παντα γαρ ἐν
73쪽
posse hominem, communis erat ueterum sententia. Hinc Heroas suos, in quacunque tandem re eXcellerent, modo INGENIO essent conspicui, Θιοεικιλους, appellabant,' et, quod maxime hue pertinet, Tu LLI v si Iuris antistitem, INGENII PRAEsIDIO instrinctum, DEUM PUTARI, disertis pronunciat uerbis. Quid alterum Themidis symbolum, EN sis, huc faciat, uix attinet dicere. I stitiae enim cultum denotat. Hunc uero tum MASCULA , tum ELEGANTIOR, Iurisiprudentia intendit. Tertium uero *mbolum, PECTEN, elegantiori maxime conuenit. Tota enim in eo est, ut C VLTΑ et ORNATIOR incedat, suaque munditie et nitore PLACEAT. Denique cum ELEGANTIOR IvRECON svLTus id inprimis agitet, ut arti, per se se uerae et paululum tristi, undecumque fieri possit, lucem affundat, eandemque GRATIOREM AMOENIOREM Qv E essiciat, non absonum uidebitur, si, quartum etiam 8mbolum, L v CERNAM, IURIS PRUDENTIAE ELEGANTIORI respondere, dixero. Nec alienum esse ab hoc argumento uidetur, quod ueteres ΥHEMIDEM finxerint propinasse Apollini, manibus suis, Nectar et Ambrosam. ι In eo enim occupatur ELEGANTIOR IvRIS PRvDENTIA, ut sui cultoribus fundat DELICIAS I
74쪽
cIAs, Nectare et Ambrosia tantrum non dulciores. Deinde huc spectat, quod THEMIS audiat FATIDICA, - quod ORA-CvLA et mysteria fundere credatur quod per Themidis sinus lumen, e tripode Delphico, quod prae splendore eonspici haud possit, in Parnasium eniti , antiquitas fabuletur. Nempe ELE.
GANTIOR IURE CONSULTUS, uti INGENIO Themidem aequat, ita, quicquid pronunciet, eo effert rerum pondere, ea uerborum maiestate, ut non steriles uerbo m sonos, scd ORACvLA, an dicam MYsΥERI Λ, fundere, adeoque credatur. Aecommodatissimum huic rei est, quod TvLLIus domum ICti, qui, ob INGENII praestantiam, DEVS putetur, qui INGENII PRAE-sID Io, quemcunque in hominum animis motum res et causa postulet, eum dicendo uel excitare possit, uel sedare, o RACVLvMCIvITAT Is esse, contendat. Imo quoque apposite GRAvi NA in Iureconsiliis Romanis, quos florentissima illa aetas tulit, praeter maiestatem, splendorem et elegantiam, laudat ORACVLOR v MsANCTIMONIAM. Tandem LONGAEvAM Uocant THEMi-DEM, et recte. Mortalitatis enim labe caret, quae DEA est. At INGENIO DE vs est Iu RECON svLTUS ELEGANTIOR. Quidni
iunci. cap. m IAN. v NCENT . GRAU NA Orat. a.
75쪽
io itur audiat LONGAEvus, Ob laudem ELEGANTIAE, euntem in secula. Denique, ubi nominis, quo DEA gaudet, uim et ui tutem expendo, id etiam in rem meam facere intelligo. Scilicet
uocem: Θ EMIT, origine Phoeniciam esse, et INTEGRITATEM sonare, CLER ICUS 'autor est. Ipsum uero ELEGANTIOR Is Iu RECON svLTI nomen hominem sonat, uitae animique IN TE. GRiΥATE commendabilem, quandoquidem, ex TVLLIIt mente, sororiant INTEGRITAS et ELEGANTIA.
RE LIQUAM FABULAE partem tanto lubentius praetermitto, quanto luculentius iam ex his, quae edisserui, perspicitur, quarum inprimis uirtutum commendatione ad ELEGANTISSIMAE DEAE similitudinem accedat ELEGANTIOR IURIS PRUDENTIA. Dum uero uirtutes istas exposui, dici uix potest, qua mentis agitationerem egerim, imo etiam nune agam. Vtique enim uereor, ne Vos ab homine, qui de elegantia, de ingenii amoenitate, de doctrinae uarietate et nouitate, de uario delectandi argumento, audacter
disserit, iure quodam Vestro desidereus, ut ipse quidpiam elegans
vi N A a locutu supra adscripsi in s. IX. pri. a .
76쪽
promat, quod uel nouitate sua, uel amoenitate, animos Vestros delectet. Hoc uereor, inquam, nee tamen uideo, me quicquam hactenus dixisse, quod ulla sui parte amoenitatem quandam, uel elegantiam, spiret. Haec cura animum solichat. Sed nunc tandeminuenio, quo Vobis placere, quo delectare, possim. Audio ni
mirum inter ELEGANTIAE criteria haberi a multis BREvITATEM IN DICENDO. Hanc certe in elegantissimo sCAEVOLA commendat TVLLIus,s in reliquis ueterum, et elegantioribus
quidem, ICtis, laudat GRAvINA in elegantissimo CVIACIO IANUARIVS , Ut alios transeam, mira BREvITATE , in dicendo scribendoque, memorabiles. BREvITATE igitur, cum nec ingenio, nec alia re, possim, Vos delectabo. Hac sola scilicet uidi tute ad quandam elegantiae laudem grassabor, eademque a nemine, elegantissimo alioquin, me uinci patiar. Vt intelligatis, me seriorem agere, ne uerbulum quidem, in ELEGANTIORIS IURIS PRUDENTIAE FINIBus dimetiendis, amplius consumam. Alius iam mihi aperitur, at multo dissicilioris mensurae, campus. Obversatur enim animo nuperum, quo DEI IMMORTALIS, et CLEMENTIssIMI REGIs, GRATIA fruor, beneficium. Huius
Ecouid uero, inquiet Lector, ille sibi eumma Dreuitate 3 Λn breuis est oratio , quae tot oecupat plagulas At meminisse debes,
me in recitando breuem omnino suisse, nunc uero maxima sui parte auctam prodire tractationem.
77쪽
nimirum magnitudinem, si uel omnibus neruis contenderem, digne non eXprimerem. Interim tamen, ne, dum in ista magnitu dine plane defixus haeream, uotiuis et Ominosis uerbis careat Ora tionis epilogus, id ipsum adliue exsequor, quod huius diei celebritas sibi uidetur exposcere. Primum quidem SUMMO RERUM ARBITRO solemnia uota reddo , DIUINAM EVE PROVIDENTIAM, quam, hunc usque in diem, uere singesarem expertus sum, publice praedico, mente deuotissima. Tum ad Solium RE GisAVGUSTISSIMI, cuius IMPERIO seudalem prouinciam capessis, uenerabunduS prouoluor, ut et gratias, quas animus concipit, et uota, expediam. Non primum hoc cst beneficium, quod a MuNIFICA PRlNCIPIS INCOMPARABILIS MAN v in me proficiscimta
Iam tenero mihi, cum in classibus agerem, nihil non liberalissime prospexit, quod ad liberaliorem, tum corporis, tum ingenii, cubium pertinere uideretur. Nec in stadio academico uersanti desuit
GRATIA REGIA. Vt enim expeditior esset studiorum cursus, cu renti LARGIORI Bus BENEFICII s stabuenit. Igitur non nouam OΡTIMI REGIS MvNIFICENTIAM, sed MUNIFICENTIAE RE-GiAE, quae dudum indulgentissime me fouit, NovuM saltem EXEMPLUM experior, cum Proselibris Publici munus, et in Senatu academico locum, mihi tribuunt A vGvSTALES CODICILLI. Nunc ergo et Obsequium, et cuicum, et quicquid gratissimus ani
78쪽
mus potest concipere, INDvLGENTISSIMO REGI desero, an dentissimis uotis stiperos solicitaturus, ut T AN TvM HEROEM, in orbis totius admirationem splendoremque, natum, ut SERENIs-SIMAM REGINAM, Patriae et Regionum Gloriam et Delicium, ut
CELSISSIMUM PRINCIPEM HEREDITARIUM, et reliquatri CELSISSIMAM IvvENΥvTEM REGIAM, Spem Patriae, ut uni.
uersam denique R EGis ΑvLAM, seruent ac Protegant.
IAM v ERO, cum ex REGIs s Llo ad vos respicio, PA' TRES CONSCRIPTI, non eXiguam maximi huius beneficii partem vos Is deberi, recordor. Etenim, ex quo AUGUSTISSIMO PRINCIPI qualiacunque mea studia commendastis, dici uix po est, quam facilem inuenerim et REGIAM, et PVRPvRATORUM, GRATIAM, adeo, ut v EsΥRo suggestui unice tribuam, quod REGIO EPISTALMATE probatus, et hunc in locum suffectus, sim, quem iam, solemni ritu et formula, cape . Animo igitur complector, quantum v OBis debeam, at, qua tandem re debitum eXsoluere possim, non inuenis. Interim tamen, ut TANTO BENEFICIO aliquid rependam, AMOR Is in me VESTRI meminriam, dum spiritus hos artus reget, nunquam ex animo stim dimissurus. Vos n. Odo, quos ab m:Muia PATREs ueneror, Pergit ,
79쪽
me FAvo RE UESTRO complecti; Ego contra in id sedulo nitar, ne vos ullius beneficii, quo me ornauistis, unquam Poeniteat. Tandem et vos compello, IuvENES, et ingenio, et moribus, et
doctrina, PRAESTANTISSIMI ORNATISSIMIQUE ,.quorum ad
spectu blando iucundoque mirifice me recreari uideo. V EsTRI inprimis commodi causa haec solennia aguntur. Inauguror enim, ut ex hoc ipse die VOBIs militem, v ESTRAMQUE, COMMILI ΥONEs LECTISSIMI, utilitatem, omni alia re posthabita, pudiice docendo, Promouere contendam. Hanc necessitatem cum mihi
impositam esse sentiam, uidete, quid in hac ipsa panegyri egerim.
Credite, non sine consilio factum esse, quod noui muneris primodidia ab ELEGANTIORIS I vRIs PRUDENTIAE descriptione ceperim. Fidem enim facere uolui, gloriosum quidem voBIs sere, si MAsCvLAE, multo tamen gloriosius, si ELEGANTIORIS, IvRIsPR UDENTIAE Iaudem assecuti fueritis. Certe ad hanc sectandam ingenia VEsTRA excitare, quoad uires permiserint, nunquam intermittam, nec ullum laborem, qui commoda V EsTRA, uel ulla ex parte, respiciat, defugiam. Vos modo uicem reddite, OPTIMI COΜMILITONES, et me, in hoc stadio desudantem, diligentia vEsTRA, et, quod uehementius flagito, amore et beneuolentia vEsTRA, quod adhuc quidem fecistis, excitate. Denique ad vos, Λ VD IT ORES, quotquot adestis, oratio redit. Grata mente agnosco
80쪽
agnosco humanitatem , EsTRAM, qua me, ore rudi disserentem, audivistis. Nunc uideo, me nouam prouinciam, felicissimo omine augurioque, iniisse, cum honorifica UESTRA praesentia, quam, ossiciosissima prece , flagitaui, hanc panegyrin celebriorem esse- cistis. Quanto igitur luculentius hoc vEsTRvM est beneficium, tanto maiori solicitudine allaborabo, ut, vos non apud ingratum illud collocasse, tandem aliquando intelligatur.