Marci Aurelij Severini Synopseos chirurgiæ libri sex

발행: 1664년

분량: 164페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

8 De Ulceribis. anni partis, aeris constitutionis, & .

similium . . .

Si igitur ulcus fuerit parom, auti mediocre, non rotundum , in parte quiescere possit, curatu facile ei rit, contra Vero si vel magnum vclrotundum fuerit ulcus, Vel pars ipsa ulcerata, intemperata, aut cacochyma , vel insecta , maligna quadam qualitate, qua humores alioqui lau'dabiles ad se fluentes corrumpat: Vel

eam acria eXcrementa continuo transneant, vel in perpetuo motu posita sit: ' vel humor ipse qui influit quantitate deficiat aut superet, vel, qualitate. manifesta , idque variis modis Ut occulte peccet: vel si ipsi ulceri mo ibi curatu difficiles, aut gravia symptomata conjungantur.

122쪽

De Ulceribus.

Accidit

itaque ut dissi- cilius

Curentur. Ulcera Magna Rotunda Hydropi

Propter ip- ὼΕsientiam frus Ulceris Figuram.

Malignam qualitatem,

ista I motum.

pulmonis Senum ob sanguinis defectum. Dysepulota propter. Multorum 'confluxum humoru Acrium. Renum,& vesic propter eXCreme continuo transeuntis acrimoniam.

Ob symptomata quae consequuntur, vel subjectete partis intemperiem, vel humoris ad eam fluentis vitiosam qualitatem, aut quantitatem. Ob has enim tres causas Ulcera omnia aegre sanari ait vel in profundum viam assectant, fiuntque exmota, de fistulosa, vel in altum, superexcrescente in iis

carne , vel in latitudinem serpunt, Sunt

Sordida,

fica

Circum glabra

dura'

rara,cum . febre co- ι

j uncta. I

123쪽

Dὸ Ulceribus. Sunt praeterea, & alia signa, ex quibus quantum curatio efficiat, quantumque aut sperari aut timeri debeat intelligi potest.Nam bona signa sunt somnum capere, facile spirare,.siti non confici, cibum non fastidire, , si febricula fuit ea vacare, item habere pus album, leve, non saedi odoris. Μala sunt, vigilia, spiritus gravitas, sitis, cibi fastidium, febris, pus nigrum aut faeculentum, & Dedi odoris. Item procedente curatibne eruptio sanguitiis: aut si antequam sinus carne impleatur orae carnosq fiant:malum etiam est si soluto morbo suppuratio exoriatur, si rodentium sensus in ulcere non est , omnium pessimum animam deficere vel ipsa curatione vel postea. - l

Ulcus proprie unitatis solutionem in parte carnosa ab erosione excitatam esse antea dictum est ; in eo autem du-

124쪽

De Ulceribus. ΙΟΙ plex vitium necessario esse nunc dicimus , Videlicet unitatis divortium, &cavitatem : quum erosio sine cavitate esse non possit authore Galeno & e perientia rationi suffragante. Unde medico qui ligitime ulceriS α amo. curationem aggreditur , duo statim proponuntur scopi; prior est cavitatis repletio, alter vero solutae unitatis coniunctio atque coalitus. Vtriusque opifex, si ectorum corporum comparata substantia est: materia vero sanguis, quantitate, & qualitate la dabilis. Di δ . Substantia igitur tum totius co poris, tum partis ulceratae, si tempe-

xata est , sui conservationem postulat aere temperato, cibo, & potu, som-

η' vigilia mediocribus, & temper

iis , eXcrementorum Vacuatione , &partis affectae quiete, cavendo a gra

vioribus animi pathematis. Ad quae omnia attentus sit neces.sario medicus in salubri partis statu similibus conservando, & in perdito

125쪽

Io: De Ulceribus. contrariis cum diaeta, tum medicamentis restituendo. Sanguis vero lau-

. dabilis si adest, iisdem rationibus conservatur si defuerit, alimentis bonisiicci, & copiosis augetur, si abundaverit venae sectione minuetur: si qualitate peccaverit , contraria qualitate emendabitur; exuperantes etiam suc

ci si qui in sanguinis massa fuerint,

convenienti purgatione Vacuabuntur. Verum dum natura ex sanguine ipsum spargendo, apponendo, agglutinando, adsimilando, cavitatem producta carne implet, . dupleX n cessario excrementum nascitur, alterum humidius sappellatur aIterum vero crassius & φώ α dicitur humidius humidum reddit ulcus , crassius vero sordidum , utrumque quum praeter naturam sit, &ejus actionem impediat, suo contrario tollendum est. Humiditas igitur exiccanda erit,& sorditudo detergenda utraque autem commode fiet medicamento

126쪽

P e Ulceribus. I o Isareotico , quod modice detergit Ela siccat primo gradu, vel ita ut ne nimis calefaciat. Sed hujus magna est latitudo in humiditate, & siccitate, caliditate, & frigiditate. Thus enim, di hordei farina, & fabacea, minus, &exsiccant, & detergunt: resina vero terebinthina abietina , mel despumatum, mel ros. pompholix, paulo potentius agunt; multo adhuc vehementius ervi farina, aristolochia, iris, myrrha, oppoponax, & similia, quorum omnium conVenientem, &legitimum usum deprehendet prudens medicus, sumpto consilio ex totius corporis, & partis ulceratae natura, ejusdemque partis situ , formatione , & virtute, item ex humiditatis, & sorditiei copia. Corporis

enim temperamentum quanto est humidius, tanto quoque minus siccum medicamentum postulat: & partes internae vel acute sentientia non tam vehementia ferunt medicamenta, quam externae, aut obtusiares. I

127쪽

io De Ulceribus. , Ulcus Vero quod est humidius,' medicamento quod magis siccet eget, nam ut natura partis similia, ita ulcus i contraria postulat. Ad haec in ulceria ibus internis, ad medicamenti proprietatem respiciet etiam medicus, i in quibus ea eligenda sunt medica- menta, quae animalis naturae famili ria sunt, & nullam visceribus noxam inferunt: contra Vero fugienda, ut copiose demonstrat Galensu lib. q. lmeth. lRepletum vero ulcus tegendum est Cicatrice,quae nihil aliud est quam

callosa caro pro cute inductae quaeque, non aliter quam caro, Opus naturae est, a medico adjutae, dum pleno ulceri medicamenta carnem citra

morsum , & erosionem siccantia, &reprimentia admovet: hujusmodi sunt aloe, plumbum ustum, galla imma- iltura,malicorium, carta papiracea usta, lanethum ustum , cucurbita sicca & justa, sanguis draconis molybdena, ly- lthargyros, pompholyx, aes ustum,

128쪽

De Ulceribus. Isquama aeris, cadmia vino elota, &similia, de quibus copiose Galenus lib.

In horum etiam usu indicatio sumitur a natura partis, quae quo siccior fuerit, eo sicciora medicamenta postulat.

De Ulcerum , quae graviori im

commoditati coniuncta fuerit, t

De Ulceris curatione dixti mus, superest ut de eorum ulcerum curatione quae cum aliis praeter naturam affectionibus conjuncta sunt. br viter aliquid dicamus. Junguntur autem ulcera aut suis causis eiu cic nti- 'us, aut aliis morbis , aut symptomatis, quae tria, ulceris ipsius cur tionem nisi tollantur, impediunt, habent enim curationem aut illius sine quo non, aut urgentis. Causia igitur

effectrix ulceris si adest, ab ea inci-

pienda

129쪽

pienda curatio est, hanc aut internam, aut externam esse supra diximus. Externa nulla arte ut tollatur e et interna vero dissicilius tollitur , est

enim soboles vitiosi succi qui aut in toto corpore, aut . in Parte affecta propter ejus vitium ) aut aliis partitibus , ut in cerebro, hepate, liene vel alio quovis membro, gignituit, aut propter mani stam ' qualitatem , ut intemperiem calidam frigidam humidam , siccam , aut propter malignam , ut in iis ulceribus quae proprie cacoethe, dicuntur,i si igitur in parte intemperies fuerit, ea quam prirmum suo contrario amovenda P cali-

da quidem frigidis, humida vero si

i tr. Quod si Vitio aliquo mesigno pam

tis hum es ad eam Miei tes Corrum pantur, ibi quo ut ili4 ca et liqS er ei--. Verint, humorum quXum primo modis omnibus impedire, deinde partem ipsam asteolam, citra exasperationem mordicationemque eXlic are OPOL

130쪽

De Ulceribus. Io tebit: quod accurate fieri non potest ignorante medico, quem affectum admotum medicamentum ostenderit:

commode igitur ab erodentibus , de astringentibus incipiemu&, quorum vehementiam ulceris sordes & humi-

ditas obtundent. Et quoniam horum medicamentorum magna latitudo est, attendendum erit, quantum primus eorum usus humiditatis in ulcere desiccaverit ; vel si sordes in eo sint, quantum harum quoque absterserit,etitque ita secundum tertiumque uti illo debebimus , donec parvum, & siccum ulcus apparuerit, tum enim alio medicamento ejusdem quidem species, sed priore imbecilliore, erit utendum,' quoad nativa parrix siccitas restituta sit. Quod si hoc, meeicamentis fieri non possit, totam partem affectam scalpere& incidere, vel adurere igne,aut medicamentis crustam inducentibus, cogimur, juxta Vetus decretum: Quae non sanant medicamenta, sanant serrum, quae ferro non curantur, ignis curat.

SEARCH

MENU NAVIGATION