Pium consilium super papae Sfondrati dicti Gregorii 14. monitorialibus vt vocant bullis, & excommunicationis, atque interdicti in Galliae regem, ecclesiam, & regnum minis, è Francorum maiorum nostrorum exemplis in rebus iisdem repetitum; à Tussano Be

발행: 1591년

분량: 279페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

DE INTERDIC ΤΟ bus nobis hactenus illud conservaru

retineamus. Verum, no omnibus hi

storias, ex quibus perspicere hoc licet, videre contigit.Permulti interim pro- cul dubio, squidquid hostes sermoni bu suis eructent) ῖummo & sui in rege obsequij, &, cum suae libertatis, tum Regiae dignitatis ac splendoris propugnandi desiderio tenenturiqui tamen idipsum multo alacrius proculdubio

prcs arent, si scrupuli quidam, qui, quude Roma,de Papa &Religione agitur, eos adhuc male habent, illis ex animo evellerentur. Alij, qui Urbes ab hostibus occupatas incolunt,ad sese coniuratorum perfidia distractos, rursus in pristinam concordiam, consensionei reducendos diligetius multo incumberent, si praetextus iste, quo fascinatitandiu obtorpescunt, & quo eoru aures ab istis seditionum facibus,& regni proditoribus assidue complentur, ex illorum animis eximeretur. In hoc ergo potissimum elaborare, & ad publicam hanc caussam, ad quam defende-dam optimi quique, patriaeq; amantes viri,

32쪽

R GNI FRANC ..

viri, summo studio conspirarunt, pro viriliparte aliquid etiam conferre volui. Res equidem tanti refert, ut nulla alia unquam antea magis. Agitur enim hoc ab aduersariis, ut summa & a regis auctoritate plane diversa,in hoc regno constituatur dominatio. Agitur hoc

etiam, ut status mutatio fiat,quae certe omnes regni partes secum trahat ne- ceae est. Mortalis hominis mandatu, Dei mandato plane opponitur: unde 'nobis magnopere metuendu, nequid hic offendamus, quod extremam TC-gno perniciem adferat,nisimature nobis praecaveamus. Id sane ad nostros omnium animos excitandos, & ad curam de libertate salutoq; nostra serio habendam plurimum valere debet. Quam quidem ad rem ut alumenti aliquid hominibus nostris adfera, ego .eorum, quae in hoc aliquando regno in ejusmodi casibus coligerunt, historias lectoribus ante oculos fidelites costituam, atq; edisseram quo se modo majores nostri gesserint, quum Papae sua fulmina hoc consilio immiserunt,

33쪽

3o DE IN TE R Drcaeo ut nostris regibus, eorumq; potestati subjectis sacroram communione in terdicerent. Quonia vero nobis hinc constabit, priscos illos gerinanosque Gallos ejusmodi consiliis nefariisque molitionibus fortissime semper restitisse, atq; Papam ipsum, ipsiusq; Bullas Romam amandasse, cum tanta illius, quam in se usurpare conabatur, tyran- mdcmferre n5 possent: Secundo hu-'jus libelli capite rationes, quae COS ad

id impulerunt, & quid nobis quoq, in

iis observandum sit,pertractabo. Dc-niq; omnia ad eam rem, quae hodie in controversia & contentione versatur,acommodabo&referam,doceboque, ad id, quod Deus iubet, praestandum, atq; ad regni decus & dignitatem una cum libertate nostra conservandam,

nullu usquam praesentius praestantiusque remedium dari posse, quam si eodem plane, quo illi, & ani mo &fide simus.

34쪽

REGNI FRANCIAE. a

PRIMA PARS,

Moriarum quarundam, in quibus de Pa- parum Busiis se excommunicationibus agitur Epitome. BREVITAT is, quam mihi in hoe scripto proposui, ratio non seri, ut quidquid in veterum monimentis de

Paparum adversus reges nostros regnumque nostrum contentionibus

extat, id colligam: hoc mihi jam satis esse videtur, si ea de re tria, aut ad summum quatuor maXime insignia e multis exempla proponam. Quotiescunque enim haec quaestio in controve sam vocari coepit, toties & eode pro sus modo disceptata fuit. Cum igitur Papae principem ubique locum & auctoritatem tenere,atque principum & principatuum , imperiorumq; univer se & cum silmmo jure in rebus humanis aeque ac divinis dominos esse in animum silum induxissent: tardius aliquanto in Gallicis regibus, quam in Germanis Imperatoribus & aliis Monarchis conatus vires', suas expropse-

35쪽

'i DE INTERDICTOrunt. Nam ab initio regum nostroruope atq; opera in rem suam usi sunt,a que Pipinum deinde Carolum magnum,eorumq; successores ad Princi patum suum costit nitus initaliam arcessiverunt. Tunc vero summum in principes nostros honorem, summis sione&obsequium tum Oratione, tu vultu gestuq; toto pratae ferebant. At enim postquam illis ita usii vel potius abusi fuissent, & omnibus aliis principibus atque ipsis adeo Germaniae Imperatoribus formidolosos sese reddita dissent, tunc eos,quibus suam omnem illam amplitudinem debebant, non

modo non curarunt, sed ne meminerunt quidem : quin potius militis, quia rustico benigne acceptus lauteque tractatus, in illius aedibus & fortunis dominari tentat, more & exemplo sese omnino gesserunt. Primus autem, quem hic comemorabo , illoru con

tus adversus Philippum Augustum e titit: talis'; prorsus fuit,qualis in Chronicis extat, SI ex Innocentii III, qui in hac tragoedia Papa erat, decretalibus colli-

36쪽

se REGNI FRANCIAE. 33eolligitur. Richardo Angliae rege defuncto Joanes, Santerrus dictus, regnuoccupavit,quodArcturusBritani dux jure fi reditario suu este contendebat, quod ex majore natu ortus esset . Et quide contetioeb progressa est,ut ipse Arcturus eoru,quae Angliae reges seudi nomine ab imperioGallico citra mare tenebant, possessionem vicissim occupare aggresIus sit. Quod quide Samterrus ille animadvertens,iurique suo dissidens, eum crudeliter interficiendum curavit. Arcturi aute propinqui Britanniaeq; proceres caedis auctorem

ad supplicium a Philippo Augusto de

poposcerunt, cuius Moannes Sante rus & Arcturus beneficiarij, cmusque)urisdictioni,eorum seudorum,quae in Regno Francico possidebant,nomine obnoxii erant; praesertim cum ea cae des in ipsius regis imperio patrata eL set. Rex causae cognitionem iudicitiqiis recusare nec potuit, nec debuit: itaque ure agi coeptum in patricioruFranciae cu ria adversusJoannem, dieLique illi dicta est, ad quam se ipse in ju-

37쪽

34 DE INTERDICTO

dicio sisteret. Quod cum recusasset,

auditis testibus,caussa tandem direm pia & ad extremu perducta, regio pro curatore palam postulate, reus ob desertos vadimonii dies damnatus,&suis praediis ac ditione omni, cujus patronum & vindicem regc habebat , mutitatus est,iis omnibus fisco adiudicatis. Hoc decretum factu anno I 2 o L. Rex ex eo decreto ducatus Aquitaniae Norimanni aliaq; ipsius Santerri clientelaria praedia in suam ditionem ac potestatem redegit: qua in re Deum sibi adversus multos, qui contra niterentur,valde propitium habuit. Hic, Joannes suis rebus ita se exutum, ac mni &j ure &viribus, quibus talePatri- Ciprum decretum convelleret, destitutum videns, ad Papam, cujus sul

tissimis quibusque Monarchis terrori tunc erant, confugiendum sibi putavit. papa Innocentius ΙΙΙ accurate, ut debuit, quam iusta illa caussa esset, necne,quantamq; nomini suo infami

notam inureret, si & parricidam illum

38쪽

heceptaret, & legibus eripere expendere nihil quidquam pensi habuit:sed

occasionem oblatam arripere, & in rosum convertere maluit. Joannes sise quidem eum venerabatur, illius se cli- entem profitebatur, ex foedere tum

suum illi regnum mancipabat , sibditosque suos tributarios facturum, tum Angliam illi beneficiariam & seudat riam habiturum se pollicebatur. Ma- gna Vero haec erat potestatis Pontificiet amplificatio, qua ad Angliam &Hyberniam usque, Romani olim Imperii

fines, ea protenderetur. Papa etiam vehementer laetabatur, datam hinc sibi occasionem esse,per quam®em ει regnum illius adoriretur: Sic enim, Cum primum regi ediceret, ut quod in suam ditionem transtulerat; id Joanni redderet: atq; ad id sanciendum, CXCommunicationis , quae tantam Vini adversus Imperatores ipsosjam habu- Crant, minas adderet, illum prae meture sua in illam sedem observantia, imperio suo pariturum, indeque praeclarum scilicet regum Galliae & regni to.

39쪽

DE INTERDIC ΤΟ

tius sub Paparum potestate & auctonitate costituti,argumentum fore sperabat. Ergo Pontificia illa sanctitasJoannis caussam tuendam suscipit , suosquoad regem legatos cum his mandatis mittit , ut arma quamprimum ponat,& quidquid ex decreti auctoritate usurpaverat Joanni restituat: eXcom nicationem , totiusque regni interdi- ctionem comminatus,nisi morem imperanti sibi gereret. At prudens &co datus rex ejusmodi comminationibus nihil territus, magnam sapientissimorum virorum, quos consuleret, multi- . tudinem c5vocavit. Res ab iis tota excutienda ac definieda in medium adducixur,atq, hinc quidem,quid,quam tum , ossiciiPapae deberetur,illinc vero quanti momenti decretum illud eo set, quanta causae aequitas, quae dentique regis auctoritas,mature dispicitur. Ea re diligenter cosiderata & perpensa, conj unctis animis & sententiis, d tur tandem hoc regi cosilium, ut spre- iis omnibus Papae mandatis & minis, illi minime obtemperet, atque ad fu

turum

40쪽

REGNI FRANCIAE. 37turum concilium provocet. dictu, stagum. Papa vero aegerrime omniu ferens se adeo sperni , principemq; Antae audaciae usquam reperiri, qui jugusuum, & sacrae sedi obsequium rec

sare auderet, furore pro suo more abreptus , literas, quae etiam nunc e

tant, ad Galliae Clerum misit, speciosis quidem nominibus valde insignes, sed quae vere ad eum contra Regem Concitandum, populumq; seditionibus illius opera & artibus distrahendu, atque a sua in regem fide & ossicio avertendum spectarent. Quid plurae omnium finitimorum princitum, re

Othonis Imperatoris maxime factionem ad se trahit, quacunque ratione

sibi conciliat,& Galliae regnum a se proscriptum ad praedam iis proponit. 1llorum omnium copiis post: paulo in

unum coactis, rcgnum Galli cu in maximo sine discrimine versabatur. Nihilominus tamen rex magno semper

fortique animo fuit, omnesque SI Papae & factiosorum furores, causae suae bonitate fretus,contempsit. Similiter

SEARCH

MENU NAVIGATION