Pium consilium super papae Sfondrati dicti Gregorii 14. monitorialibus vt vocant bullis, & excommunicationis, atque interdicti in Galliae regem, ecclesiam, & regnum minis, è Francorum maiorum nostrorum exemplis in rebus iisdem repetitum; à Tussano Be

발행: 1591년

분량: 279페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

8 DE INTERDICTO Parisiensium comitiorum exitus fisit equorum quidem ea fuit vis & cssica Citas,ut monachus ille Fardinalis e regno mox profugeret. Papae autem munistri aliquot, qui Trecas usque perve nerant,ia comprehensi S ignominio Nicolain se accepti fuerunt. AsseruntqueChr Gillius nographi nostri eum, qui Legatus nominabatur pro eo honore quo Gallia Dominum ejus prosequebatur ita honorifice habitum fuisse, ut inde phreneticus evaserit. His aliud praeterea dematis . longe gravius accessit. Nam rex Pomtifiei probare volens,se illius Bullas nihili prorsus facere , eaque potentia,quq longius latiusqὸ&efficacius,quam illius, pateret, instructum esse: ducem

tOS egregie armatos equites Sarrae Columnesis Itali, & Vasconis nobilis Gulielmi Nogareti Samfelicii ductitatq, . auspiciis, in Italiam usque misit. Illi

vero duces una cum suis tam praeclare feliciterque rem gesserunt, ut Papam Agnaniae deprehensum Roma captivum deporta int, ubi prae stomacho S aegritudine supremum diem obiit At- que

52쪽

REGNI FRANCI L. 49, que haec histori hujus summa est.Ve- .rum in ea fuere insignia quaedam observatuque dignissima, quae ab histori-

Cis etiam commemorantur. In hac enim regis & Papae contentione ultro citroque literae missae sunt, quarum auterae tam insolentem ac protervam in isto Papa audaciam, impudentiam S arrogantiam arguunt, prae seqt, ferunt, ut id ulli vix homini credibile videretur, nisi literarum ipsarum exemplum in nostris Chronicis tum Gallice tum Latine eo consilio consignatum eXtaret, ut id omni posteritati testatu ce to esset. Alterae vero satis docet, quam exiguam Papae ratione prisci Galli haberent, si quando eo furoris veniret, ut aliquam in hoc regnum auctoritatem sibi assiimere, & minas etiam adshibere auderet. Hae igitur sunt Pontificis literae. BONIFACIus Episcopus servus servorum Dei, Philippo Francorum Regi, Deum time,&mandata ejus ob- serva. Scire te volumus,quod in spiri-

tualibus& temporalibus nobis subes;

53쪽

so DE INTERDIero

ρ beneficiorum& pr bendaru ad te cor latio nulla spectat:&,si aliquoru Vacan v tem custodiam habeas, usu fructu eo- rum successoribus reserves: &, si quae V contulisti, collationem haberi irritam V decernimus, & quatinus processerit, ' revocamus : Aliud credentes fatuos V reputamus. Datum Laterani quarto V nonas Decembris, Pontificatus nostri anno sexto. Regis autem responsio

haec fuit. ' PHILI p pus, Dei gratia Francoru ' rex, Bonifacio se gerenti pro summo

' Pontifice,salutem modicam, sive nu1V lam. Sciat tua maxima fatuitas in tem-V poralibus nos alicui non subesse: ali- ' quarum Ecclesiarum raebendarum V vacantem collatione ad nos j ure regio V pertinere, & percipere fructus earum,

' contra omnes possessores utiliter nos V tueri: secus autem credentes, fatuos V reputamus atque dementes. Datum e. c. Atque literarum ultro citroque

missarum exemplum ejuscemodi fuit. Narratur item aliud superbiae & furoris, acerrimique in Galliae regem

dii in

54쪽

REC NI FRANCIAE. SI dii in hoc Pontifice argumentum. Inter istas tam acerbas & pertinaces ini- ossis micitias atque concertationes, secu- nin in vi laris lustralisque jam anni celebritas ta berari Iubile una vocant) Romae indicta fuit, quo infinitae hominum multitudinis ex locis omnibus concursus factus est: Primo Jubilari die , BONI AC Ius cultu Pontificio decoratus se universo illi populo spectandum dedit. Secundo autem die, habitu& splendore Imperatorio in medium processit, nudo en se, qui ante illum gestabatur,

insignis & conspicuus: summaque Vo- Cc, utrumque Imperium, nempe Coe- teste & terrenum seu temporale,suum

csse pronunciavit. Illud scilicet Evangelium hominibus ad Jubilarum profectis praedicavit. Alberti Austriaci Rodolphi filii, quam postulabat, electionem antea in Germania factam , ratam habere noluit, utpote nul la sua voluntate factam : quum praesertim utriusque gladii potestatem sibi jam vendicaret. Atq; illii Principem supplicem ad se venientem, & multa curri

55쪽

11 DE INTERDICTO iindignitate se prensantem,diu suspe sum& incertum tenuit: Tandem tamen electionem illius sua assensione atq; approbatione confirmavit, sed ex lege, ut ille se Romanorum pariter ω Gallorum Imperatorem profiteretur. Quantum ad haeresim , cujus fuit in

trium ordinum c5ventu insimulatus,

Docti quidam & Catholici viri dicunt

illum in hoc crimen & invidiam Vocatum fuisse, quod contra Evangelii doctrinam & Apostolorum exemplum, summam istam regibus & principibus imperandi potestatem sibi arrogaret. In illius morte quaedam valde insignia& notanda extiterunt: quo sit, ut ea Chronici nostri scriptores minime sibi praetermittenda esse censuerint. Cum enim perversis suis moribus civiu Romanorum malevolentiam sibi conflaς set, omnesq; prae odio sibi infensos Minfestos esse animadverteret, Anagnia Hernicorum in Latio urbe) patriam suam se recepit, tutissimum sibi apud propinquos & cives suos asylum fore

αrbitratus: sed spe sua falsus,ab iisqupsis

56쪽

REGNI FRANCI A. di proditus,& regiis equitibus traditus fuit. Hoc ille nimiru ob prava sua,qui- 'bus cives adversus regem suum concitare tentaverat,consilia,pretium tulit. 'Inde Romam captivus cum summo probro atque dedecore pertractus est . qui cum in sua illa Santangeli arcent Hainclusus esset, alvi profluvio corre- Florent .ptus, in phrenesin, ut fertur, tam dira

vehementemq; incidit,ut manus proprias Corroserit& devoraverit : atque

in ipse mortis illius articulo, fulgura ivicolais tonitruaq; plane horribilia in eadea ce exaudita etiam fuisse dicantur. En

miserabilis quide, sed justissimus profecto illius exitus, qui totum orbem fastu suo S tyrannide indigne calcaret, qui se arrogantissime supra reges&Imperatores ipsos efferret,atque insolentius iactitaret manus sibi satis esse longas & amplas, quibus summam ubiq; gentium dominatione apprehenderet: qui denique, pro animi libidine dextram diris fulminibus contra reges armatam se habere dictitaret. Platina Pontificum historicus, narrata illius

57쪽

14 DE INTERDICTO

D morte haec addit. Moritur autem hoαο modo Bonifacius ille,qui Imperatoribus, regibus, principibus, nationibus, ' populis terrorem potius quam religio-i nemimicere conabatur, quique darem regna & auferre, pellere homines actu reducere pro arbitrio animi conabatur : aurum undique conquisitum,

plus quam dici potest, sitiens. haec ille instoria Atque hic nonnulli alii historici pio

romitis sane & valde apposite & Papas & alios Vonori L sacrorum antistites admonent, ut fampientius vitae suae cursum instituant aCmoderentur , & se intra muneris sui fines modeste contineant. Quas qui dem admonitiones si boni illi viri audissent, non tot tantisque malis Jam res humanae concuterentur & afflict rentur. Papa iste omnibus scelerum 8c flagitiorum notis ita insignis fuit, & ad omnem posteritatem nobilitatus, ut in sempiternam illius memoriam Epitaphium hoc scriptum fuerit. Intravit ut vulpes: regnavit ut leo: mortuus est ut canis. Rex, ut quidam histori

cus Anglus scriptis prodidit , a succes soro

58쪽

REGNI FRANCIAE. FIsore ossa illius petiit,quae tanquam haeretici combureret. Talis fuit Paparum, qui se contra reges nostros commoverunt, & cos suis fulminibus petiverunt , status & conditio. Regis constantiati virtus, Gallorum quoquC . studium & fidelitas in hac tota re, quae . ad Bonifacium attinet, tam magna:

illustresque fuerunt, ut caeteri, qui sequuti sunt, Pontifices omnem quidquam mplius e Gallia extorquendi spem abjicerent : quin potius Operae se pretium facturos existimarent, si ad

Gallorum caussam, S rationes sese accommodarent, & iis quam maxime gratificarentur. Porro sueces rillius, ex sua Cardinaliumque suorum sententia, eXcommunicationis a Bonifacio decretae absolutionem ad regem ultro misit, qui non modo non Cam . rogaverat, sed a Papa excomm unicarine pili quide fecerat. Historici enim Nicolam publicis monimcntis cosignarum reli- Aquerul, in absolutionis B ulla id nomi-yatim additum fuisse, rege de ea impetranda nevectu quide fecisse .Papetetis

. D iiij λ

59쪽

14 DE INTERDICTO in se is decretis agnoverunt, & consessi sua sponte sunt Gallicum regnuPo tificiae sedi nullo modo subjectum obnoxiumq; esse: professiq; aperte sunt, minime se obstarevelle,quo minus pC- cuniς &tributa deEcclesiasticis exigerentur, per quae regno magnitudine acidissicultate rerum affecto afflictoque succurreretur. Atque haec Philippo

Pulchro regnante contigerunt.Jam ad Caroli V I regnum Veniamus.

Quirius temporis historias legerui, miserum S calamitosum, in que Christianus orbis efframataPaparum ambiatione redactus erat, statum noverunt. Etenim toto 4o annorum spatio, & eo

amplius,duo, tres &aliquado quatuor Antipapae eode tempore fuerunt , qui crudeli & exitioso bello sese peterent, sua quisque factione instructus. inter multa, quae inde acciderunt mala, hoc maXime unum erat, quod cum plures essent, unusquisq; rei parandae inhiabat, tantum commodi sibi comparare studens, quantum si unus duntaxat Pontificatum quiete obtinuisset. Ad

de quod

60쪽

REGNI FRANCIAE. Lyde quod ad fovendum retinendumq;

suum tam numerosum comitatum, simul & eos qui a suis partibus starent, ingentes sumptus faciebant. Quibus cum haud pares essent, coobatur singuli, ubi auctoritate valerent, maXima pecuniae vim exigere, & sacerdotia in eos qui se ad suam dignitatem tuenda aggregassent, non sine maxima vitae perturbatione, rerumque confusione Conferre. Itaq; regnante primum Carolo sexto,gravissimq ea de re apud regem querelae habitae sunt, qui edictis eo nomine a se editis, Papae & Cardinalium quaestores e suo regno ejiciebat: item, ne sacerdotia ab extraneis amplius tenerentur,sanciebat: omnes sacerdotiorum, quae a dictis extraneis

possidebantur,fructus sibi sudiciebat, ac de iis pro suo arbitrio & auctoritate constitutdil ut breviter dicam,se a Pa- par obsequio pro rsum segregavit, atq; suo decreto, illius, delegatoruq, ipsius ambitione & avaritiam repressit. Benedictus X r II Pontificatum iniens,se ad hunc modum fraenari, ac potentia:

SEARCH

MENU NAVIGATION