Sanctissimi Domini Nostri Pii Papae 7. Allocutio habita in consistorio secreto die 24. Maji 1802. Item Conventio, et litterae Apostolicae tam sub Plumbo, quam in forma Brevis super praesentibus Galliarum Negotiis Ecclesiasticis. Alia denique Monument

발행: 1802년

분량: 74페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

ruin, aut in eo Territorio Parochus, Rector, aut alIo quo libet titulo, et appellatione gaudens, censeri, et haberi, neque animarum in eo turritorio contentarum curam exercere ampliuS possit .

Singulis velo ParoclDalibus Ecclesiis sic erigendis

pro congrua Rectorum sustentatione eOS redditus, qui , ut in supradicta Conventione statutum eSt, assignandi

erunt, iidem Archiepiscopi et Episcopi dotationis locuniarabituros fore declarabunt. Haec omnia cuin singuli Antistites perfecerint, quod , quam citissimh ut preste tur ab ipsis vehementer cupimus, et hollamur, eorum quilibet Nobis reddendum curet exemplar Decreti authentica forma exaratum erectionis omnium Ecclesiarum Parochialium totius Dioecesis suae, adjuncto singularum Titulo, Invocatione, extensione, terminati ne, limitibus, Congrua, adnotatisque nominibus Civitatum , Pagorum , et Locorum , in quibus singulas Paradicias e reserint, ut exemplar ipsum , Nostro pariter huic Decreto inserere possimus ad supplendam enumerationem Paraeclarum et Locorum , ex quibus unaquaeque Dioecesis extare debebit , quae juxtae receptam consuetudinem a N

bis peragi debuisset ,

Seminarium quoque, ut in supra memorata Conventione similiter firmatum est, ad erudiendam in pietate, litteris, omnique Ecclesiastici Disciplina juventutem , quin clericatis militiae est viam ingressura, quibus poterunt modis, ac temporalibus adjumentis ad SS. Canonum et Conciliorum Sanctiones Archiepiscopi, et Episcopi omnes Ecclesiis novae circumscriptionis praeficiendi, quam citissime fieri poterit, curent instituendum; eique sic erecto, et instituto eas leges prcae scribant , tum quod ad scientiarum studia, tum quod ad omnem pietatis, et disciplinae rationem, quae magis accommodatae suarum Ecclesiarum utilitatibus , temporumque circumstantiis ipsis in Domino videbuntur .

In id praeterea Archiepiscopi et Episcopi ipsi sedulo

incumbant, ut Metropolitanae , et Cathedrales Ecclesiae , si quae vel reparatione aliqua indigeant, vel sacris suppellectilibus , caeterisque, pro decenti Pontificasium usu Divianique Cultus exercitio vel omnino carent, vel non satis ii βtIuctae Sunt, .u utramque rem ipsis necessaria comparentur Dissili os by Corale

52쪽

Metropol Itanis, et Cathedralibus Ecclesiis, ut supra,

erectis, finibus singularum Dioecesium novae circumscriptionis designatis, caeterisque statutis, quae Capitulorum, Paraeclarum , et Seminariorum erectiones, totamque Gallicanarum Ecclesiarum ordinationem respiciunt, Nos, de Speciali , et expressa Apostolia. ii auctoritate , Civitates in Archiepiscopales, et Episcopales, ut praesertur, erectas, ite inque memoratas, et singulis Ecclesiis pro Dioecesi ad- 'Scriptas atque attributas Provincias, seu Regiones. et in iis contentos utri usque sexus habitatores et incolas, tam

Laicos , quam Clericos et Presbyteros, novis praedictis Ecclesiis, illarumque suturis Praesulibus, pro suis Civitate, Territorio, Dioecesi, Clero, et Populo, perpetuo as Signamus et respective in spiritualibus , et in ordine ad Religionis ossicia supponimus atque subiicimus . Quoci ca Personis , Archiepiscopalibus et Episcopalibus Ecclesiis sic erectis et institutis, in Archiepiscopos, et Episcinpos , tam pro hac prima vice, quam aliis futuris vacationibus, Apostolica Auctoritate praeficiendis licebit quem admodum iisdem de simili Auctoritate praecipimus , et mandamus 3 per se ipsos, vel per alios eorum nomine,

veram, realem, actualem, et corporalem p OSSeSSionem ,

seu quasi, regiminis, administrationis , et omnimodi juris Dioeces ani in respectivis praedictis Civitatibus, et earum Ecclesiis , et Dioecesibus ac Mensis Archiepiscopalibus, et Episcopalibus assignatis, vel assignandis , vigore Litterarum Apostolicarum provὶsionis de eorum personis libere apprehendere, apprehensamque perpetuo Tetinere . Proptereaque statim ac novi Archiepiscopi et Episco. pi canonich , Mi supra , instituendi suarum Ecclesiarum regi mea actu consecuti erunt , omnis antiquorum Archiepiscoporum , Episcoporum , Capitulorum , Administratorum, ac sub alio quocumque titulo Ordinariorum jurisdictio cessare prorsus debebit, facultatesque omnes ipsorum ordinariorum nullius amplius erunt roboris vel momenti .

Demum , quoniam Primi Galliaruna Reipublicae Con. sulis vota et postulata in id etiam intenderi. t, ut in magnis illis Insulis , aniplisque Indiarum Occi entalium Regionibus, quae praesenti Gallicana: Reipublicae Dominationi subjacent, res Ecclesiasticae componantur, ei uz Diuili ou by Corale

53쪽

siones consulatur, climque a Sanctissimo Domino Nostro per suas Apostolicas suo plumbo Litteras suis datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem , Anno Incarnationis Dominicae I 8OI., g. cal. Decembris, quarum initium ;AposIGIcum tinisersae,hujusmodi negotio provisum sit; huic Propterea operi manum jam apposuimus, ut ipsae Apostolicae Litterae debitae executioni mandentur . Putamus tandem per Apostolicas hie praeinsertas Li, eras , Nostrumque Decretum ita provisum cuicumque rei, quae ad Gallicanarum Ecclesiarum statum in omne reliquum tempus componendum conducat, ut omnibus d hiis , quaestioniblisque a itus sit occlusus . Quod si forthacciderit, ut aliquae excitentur controversiae , aut super intelligentia , Sensu , executione tum praedictarum Litterarum , tum Decreti Nostri dubium aliquod exoriatur, quoniam Sanctissimo Domino Nostro visum est in iisdem Litteris ad controversias hujusmodi dijudicandas , et ad ea generatim perficienda omnia , quae per se ipsam S. S. essi cere posset, amplissimis Nos facultatibus instruere, declaramus ea dubia, quaestionesque , nullis excitatis contentionibus , quae Ecclesiae non minus , quam Reipublieae tranquillitatem perturbare possent, confestim ad Nos deferri debere, ut eas explicare, dissolvere , componeres et respective interpretari , de praefata ApostoIica Auctori- te possimus. Haec autem omnia tam in praefatis Apogtolicis Liti ris , quam in praesenti decreto contenta , ab iis, ad quos spectat, inviolabiliter observari volumus: non obstantibus quibuscumque in contrarium facientibus etiam Spe. ciali et individua mentione dignis , caeterisque quae San clitas Sua in dictis Litteris voluit non obstare. In quorum fidem praesentes manu Nostra signatas, Secretarii Nostrae Legationis Apostolicae subscriptione , Nostroque Sigillo muniri maudavimus .

Datum Parisiis, ex Edibus Noptrae Residentiae, die s. Aprilis Ibo 2,

I. B. Cardinalis CAPRARA, Legatus. Loco-Sigilli. Iosephus Antonius SALA , Legationis Apostolicu

54쪽

SANCTISSIMI DOMINI NO RIPII PAPAE SEPTIMI

LITTERAE APOSTOLICAE

Quibus Eminentissimus et Reverendissimus Dominus Cardinalis CAPRARA Legatus

a Latere constituitur Pius , Episcopus , servus servorum Dei, Di Iecto pἱ-IIo Nostro Joanni Baptistae, Tituli Sancti Homolirii , Sauctae Romanae Ecclesiae Presbytero Cardinas Caprara nuncupato, Archiepiscopo , Episcopo Ksino . ad carissimum in Christo Filium Nostrum Naupoleonem Bona arte , Primum Galliarum Reipublicae Consulem Gallicanamque Nationem , Nostro et Apostolicae Sedis Legato de Latere , Sa. Iutem et Apostolicam Benedictionem .

D 1κYsκ Altissimi , quae semper in ostensione virtutis

magnificata est, renovavit etiam temporibus hisce nostris magnalia sua . Illud siquidem est operata ut tot inter impetus, ac procellarum jactationes , quibus universa Gallis tam diti est agitata , Ionge maxima Nationis illius pars Re ligionis quam a majoribus acceperat, et ab incunabulis hauserat , retinentissima fuerit , in eaque conser ganda avorum suorum gloriam, a quibus tot bona accepit Ecclesia , ad memoriam saeculorum Omnium sit aemulata . Propterea nec desivimus, nec desituri unquam erimus ita omni spiritus Nostri humilitate gratias agere Misericordi rum Deo , qui tot inter angustias quibus undique premi mur , tantariue curarum moles quas , cum semper , tum iis potissimum temporibus necessario habere debet sarcina supremi Episcopatus quae infirmitati Nostrae, inscrutabili Dei judicio est imposita , ad consolandos Nos Divinitatis suae lumine, rationem Nobis suppeditare est dignatus . qua Catholica Religio ad liberum ministeriorum s orum exercitium in Regionibus illis revocata, ad pristinam Cultus sui puritatem , Sanctitatemque possit reflorescere . Pa terna charitas , qua Nos Gallicanam Na tionem sempe p cominplex suimus, et ardentia illa studia quibus urgemus

55쪽

opus tam benὲ susceptum , auxiliante Deo , ait maiorem ejus gloriam per imbecillitatem Noςtram feliciter conficia iatur , Nos vehementer sollicitos habet, rationesque omnes excogitare cogit, quae ad hoc tantum bonum constituendum conserunt, cum quo salus tam multarum animarum quas Christus Dominus sanguine suo redemit est omnino

conjuncta. Propterea clim ad id consequendum illud in xime tum Nobis tum Gubernio ipsi Gallic gno prodesse posse videatur, si Nostrum atque Apostolicae Sedis Lega. tum constituamus qui in Galliam se conserens et spiritu Dlibus Fidelium illorum necessitatibus praesto Sit, et ea bona properet quae ex Conventione inter Nos et Gubernium Reipublicae Gallicanae inita expectari debent, auditis Venerabilibus Fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus quos, quemadmodum deliberatio tantae rei postulabat

omnes convocandos censuimus , unanimi eorumdem consilio et assensu , Te, Dilecte Fili Noster , delegimus, cuius fidei , religioni , ac exploratae prudentiae tantum ac tam grave hoc munus committeremus , illud persuasi, Te, pro ea virtute ac singulari sapientia qua preStas , ac praesertim pro eo amore , ac studio quod semper in caeteris muneribus quae tibi a Sede Apostolica concredita sunt adinministrandis erga Catholicam Ecclesiam ostendisti , des i derio atque expectationi Nostrae esse cumulatissime responsurum . Te igitur in Nostrum, et Apostosicae Sedia Legatum ad Primum Galliarum Reipublicae Consulem vigore praesentium eligimus , constituimus, et deputamus, circumspectioni Tuae mandantes ut munus hujusmodi pro Tua in Deum pietate , in Nos et hanc Sanctam Sedem roverentia , in Christianam Rempublicam studio , alacri animo suscipias , ac Sedulo diligenterque , Deo juvante, exequaris , donec id pro necessitate temporum opportunum judicabitur. Datum Romae apud Sanctam Μariam Majorem , anno Incarnationis Dominicae, millesimo octingentesimo primo Nono calendas Septembris, Pontificatus Nostri anno secundo .

A. Card. Pr Datarius . R. Card.Braschius de Honestis,

Visa de Curia . I. Manasset . Loco Hi Plumbi.

56쪽

BREVE FACULTATUM '

Domino Cardinali Legato concessarum Di Iecto Filio Nostro Joanni Baptistae Titu II S. Honu- eii, S. R. E. Presbytero Cardinali Caprara nuncupato, Archiepiscopo, Episcopo Esino, ad carissi mim in Christo Filium Nostrum Naupoleonem Bonaparte, Primum Galliarum Reipublicae Consulem , Nostro et Apostolicae Sedis de Latere Legato.

Diuele mili Noster, Salutem re Atos ollaam benedictionem oC um pro tua Rel ione, doctrina, ac explarata Nob s larebus gerendis prudentia, Te Legatum Nostrum a Latere in Galliam mittere decreverimus ad Ecclesiasticas res comis ponendas juxta ea, quae per acta Conventionis inter Nos, et Rempublicam Gallicanam initas, constituta sunt ἰ quo facilius tantam rem cum Ecclesiae gloria , Galliarnm que tranquillitate explicare , conficere, expedIre valeas, Auctoritate Nostra Apostolica omnes, et singulas facultates Tibi concedimus , quibus de jure, usu, stylo, consue tudine , privi Iegio , aut alias quomodolibet Apostolicae Sedis a Latere Legati frui consueverunt; signanter absolvendi , dispensandi , commutandi , condonandi , relaxandi , juxta locorum , temporum , ac personarum circumstantias , pro tuo arbitrio et prudentia , atque tua onerata conscientia j et cum ea salubri moderatione , quam in Domino noveris expedire . Insuper potestatem facimus Tibi alios qui Tibi magis in Domino idonei videbuntur, subdeIegandi, ut iisdem facultatibus uti possint, si quando id utile ac necessarium ad EccIesiae atque animarum bonum judicaveris ; qua quidem potestatis ampIitudine ita Te ad EccIesiae bonum , atque Animarum salutem usurum speramus, ut in rebus dubiis illud continuo memoria cneas, quod S. Innocentius I. Praedecessor Noster in Fe-

57쪽

is possumus , dilectionem tuam sequi instituta majorum ,ri omniaque quae possunt aliquam recipere dubitationem ,, ad Nos quasi ad caput , atque ad apicem Episcopatus reis ferre , ut consulta videlicet Sedes Apostolica ex ipsis reis si bus dubiis certum aliquid iaciendumque pronuntiat is . Siquidem solemne semper in Ecclesia fuit , quod idem Pontifex in Epistola ad Concilium Melevitanum mem rat, Apostolicam Sedem consulere i ,, supes anxiis rebus,, quae Sit tenenda sententia is ac Tibi Apostolicam Bene dictionem peramanter impertimur. Datum Romae apud S. Mariam Majorem , sub Annulo Piscatoris die 4. Septembesa a8o I. , Pontificatus Nostri

anno oecundo .

58쪽

LITTERAE CREDENTIALEs 'PRO DOMINO CARDINALI LEGATO

Carissimo in Christo Filio Nostro Naupoleoni BONA PARTE, Primo Consuli Reipublicae Gallicanae .

Ccrissime in C risto HII Noster Salutem, D postolicam benedictionem .eseret TibI has Litteras Dilectus Filius Noster Ioannes Baptista , Tituli S. Honuphrii, S. R. E. Presbyter Cardinalis Caprara nuncupatus , Archiepiscopus , Episcopusnsinus , quem Nos bibentissimo animo Nostrum, et hujus Apostolicae sedis Legatum a Latere ad Te mittimus . Hae ut teStes erunt amplissimi muneris quod Nos ei gerendum demandavimus , ita etiam probabunt Tibi magis magisque Paternam eam Caritatem, qua Te complectimur , eaque studia quibus p poperamus ampliori, ac testatiori quo pOSsumus modo omnia componere, et conficere quae . per acta Conventionis Nostrae ad Catholicae Religionis bonum , internaeque tranquillitatis conservationem in Gallia, inter Nos sunt constituta. Eum Nos uirum nihil est quod Commendemus amori tuo ; cum enim is pro sua integritate, fide ac prudontia sit praecipue expetitus a Te , eamque ob causam eo libentius mittatur a Nobis, scimus eum Opinione virtutis suae satis carum , ac commendatum isthuc

accedere. Ei igitur Tecum agenti eam fidem habebis, quam Nobismetipsis diaberes si Nos Tecum coram ageremus. Neque enim dubitamus quin is sit futurus apud Te, qualem et Tu pro ejus religione , fide, in rebusque gerendis dexteritate cognitum judicasti , qualemque Nos

etiam Propter Caetera munera gravissima , quibus est Sum ma cum laude perfunctus , speramus Omnino extiturum .

Quod ut bonum , felix, fortunatumque sit tum Nobis , atque Catholicae Ecclesiae, tum Reipublicae isti universae, D. O. Μ. obsecramus, et Tibi Apostolicam Benedictionem pignus Paternae Charitatis Nostrae impertimur . Datum Romae apud Sanctam Mariani Maiorem. Sub Annulo Piscatoris , die 4. Septembris Igor. Pontificatus Nootri adao secundo. Josephus MARO1ΤI

59쪽

' L1TTERAE APOSTOLICAE

IN FORMA BREVIS

. 2uibus Domino Cardinati Lexato potestas tribuitur novos Episcopos instituendi.

PIUS P P. VII.

Ad futuram rei memoriam .vONIAM , favente Deo , ςpes Nobis affulget assequem di ut in omnibus locis Dominio Gallicanae Reipublieae ad praesens subjectis unitas Sanctae Matris Ecclesiae redintegretur, et Catholica Religio reflorescat, in quem finem per Nostras Apostoli eas sub plumbo hac ipsa die datas Litteras de novo ereximus atque statuimus decem Netropolitanas, et quinquaginta Episcopales Ecclesias, videlicet Archiepiscopalem Parisiensem cum suffraganeis Versalliensi , Meldensi, Ambianensi , Atrebatensi , Cameracensi, Suessionensi , Aurelianensi, et Trecensi; A ciriepiscopalem Bituricensem cum suffraganeis Lemovicensi, Claro montensi , et Sancti Floti; Archiepiscopalem Lugdunensem cum suffraganeis Mimatensi , Gratianopo- Iitana , Valentinensi, et Camberiensi; Archiepiscopalem Roth magensem cum suffraganeis Ebroicensi, Sagiensi , Bajocensi , et Constantiensi provinciae Rothom agensis ἔArchiepiscopalem Turonensem cum suffraganeis Cenomanensi , Andegavensi, Rhedonensi, Nannetensi, CorisOpitensi, Venetensi, et Briocensi; Archiepiscopalem Bum degalensem cum suffraganeis Engolismen si , Pictaviensi , et Rupellensi; Archiepiscopalem Tolosanam cum suffraganeis Cadurcensi , Agennensi , Carcassonnensi , Montis Pessulani, et Bajonensi; Archiepiscopalem Aquensem cum suffraganeis Avellionensi , Dignensi , Niciensiet Adiacensi ; Archiepiscopalem Bisuntinam cum suffraganeis Augustodunensi , Argentinensi , Divionensi , Nanceiensi, et Metensi; et Archiepiscopalem Mech liniensem cum suffraganeis Tornacensi, Gandavensi, NamurcenSi,

Leodiensi, Aquisgranensi, Trevirensi, et Moguntina i

60쪽

Reipublicae Consule nominandi, et a Nobis ac pro tempore existentibus Romanis Pontificibus successoribus Nostris approbandi , et servatis Ermis jain pridem constitutis , canonice instituendi juxta Conventionem per simioles Apostolicas sub plumbo Litteras nuper confirmatam pi et quoniam temporis ac circumstantiarum ratio omnino postulant, ut supradictae omnes Ecclesiae tam Metropolitanae quam Episcopales , de utili atque idoneri Pastore absque ulla, vel minima mora respective provideantur, et idcirco spatium minime suppetit nec habendi notitiam da nominationibus a dicto Primo Consule faciendis , nec

alia hic in urbe gerendi quae in similibus peragi solent di

Nos, attentis gravissimis causis animum Nostrum digne moventibus, ut Omnia arceantur pericula, et impedimenta tollantur quae conceptam tanti boni spem irritam tartassbet fructu prorsus vacuam redderent, salva tamen in posterum remanente debita praefatae Conventi is observantia , minu proprio et ex certa scientia , deque matura de

liberatione ac Apostolicae Potestatis plenitudine Uilacto Filio Nostro Joanni Baptistae S. R. E. Presbytero Cardinali CAPRAstΑ , ad carissimum in Christo Filium Nostrum Naupoleonein BONA A TE , Primum Galliarum Reipublicae

Consulem,Gallicanamque Nationem Nostro, et Apostolica Sedis de Latere Legato, potestatem et auctoritatem in hoc tantummodo peculiari casu impertimur , ut ipse nominationes ad praefatas Archiepiscopales, et Episcopales Ecclesias, a primaeva earum erectione nunc vacantes , a Supradicto Primo Consule faciendas excipere', et constito sibi prius per diligens examen , et per assuetum , ea summaria forma qua fieri possit, in istinativmn processum, de fidei, doctrinae, et morum integritate, de Religionis zelo, de judiciis Apostolicae Sed is subjectione , deque vera idoneitate , juxta Nostram instructionem , cujuslibet Ecclesiastici viri sic nominati, unumquemque eorum , etiamsi Doctoratos gradu non insignitum , memoratis Archiepiscopalibus,et Episcopa Iibus Ecclesiis Nostro nomine respe et ivb praeficere, et ad illas instituere possit ac valeat . Plurimum autem in ipsius Ioannis Baptistat Cardinalis Legati prudentia , doctrina , et integritate confisi pro certo Minemus , neminem ad Archiepiscopalem vel Episcopam L .,

SEARCH

MENU NAVIGATION