Sanctissimi Domini Nostri Pii Papae 7. Allocutio habita in consistorio secreto die 24. Maji 1802. Item Conventio, et litterae Apostolicae tam sub Plumbo, quam in forma Brevis super praesentibus Galliarum Negotiis Ecclesiasticis. Alia denique Monument

발행: 1802년

분량: 74페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

nium ad Dotationis obligationem non se adstringat. Quamvis maxime desideraretur a Nobiς, ut Templa omnia iterum Sacris Ministeriis exercendis Catholicis rem derentur ; cum tamen id perfici non posse videamus, satis habuimus, quod omnia Templa Metropolitana, Cathedralia , Parochi alia , aliaque non alienata Cultui necessaritia Episcoporum dispositioni tradantur . Constantes in proposito ad omnia Sacrificia pro bono unitatis descendendi, ad quae, salva Religione, descendi potest, ut etiam pro viribus Nostris tranquillitati Galliarum

cooperemur, quae denuo totae turbarentur , si Bona E clesiastica alienata iterum essent repetenda , et ut quod

potissimum est felix Catholicae Religionis restitutio fiat,

Praedecessorum Nostrorum exempla Sectantes declaramus , eos qui bona Ecclesiae alienata acquisiverunt, molestiam nullam habituros neque a Nobis , neque a Romanis Pontificibus Successorious Nostris ἰ ac consequenter proprietas eorumdem bonorum reddituS, et jura iis inhaerentia immutabilia penes ipsos erunt , atque ab ipsis causam habentes a

Sed quoniam GalIiarum Ecclesiis veteri suo Patri in nio privatis invenienda ratio aliqua est, qua suppleti Episcoporum , ac Parochorum Sustentationi ac decentiae possit, Galliarum Gubernium in se recipit tum Episcoporum , tum Parochorum, quorum Diaeceses atque Parochias nova circumscriptio complectetur , substentationem, quae cuiusque Statum deceat.

Simili modo statutum est Gallicanae Reipublicae Gubernium curaturum , ut Catholicis in Gallia liberum sit , si libuerit, Ecclesiis consulere novis fundationibus . Demum declaravimus recognoscere Nos in Pri .mo Consule Gallicanae Reipublicae eadem jura , ac privilegia , quibus apud Sanctam Sedem fruebatur antiquum Regi mea Quod si sorte eveniat, ut aliquIs ex Successoribus hodierni Primi Consulis Catholicam Religionem non profiteretur, eo casu super Iuribus , et Privilegiis superius m moratis , nec non super nominatione ad Archiepiscopatus, et Episcopatus respectu ipsius nova Conventio fiet. Cum itaque omnia , et singula superius recensita e NDisiligoo by Cooste

32쪽

parte qui dem Nostra , ac Nostro, et Sed Is Apostolicae No ,ni ne a Dilecto in Christo Filio Nostro Hercule S. Agathae ad Suburram Diacono Cardinali Consalvi a Secretis Nosici Status , nec non Venerabili Fratre Iosepho Archiepiscopo Corinthi, atque Dilecto Filio Carolo Caselli; ex parte vero et nomine Gallicani Gubernii a Dilectis in Christo Filiis Josepho Bonaparte , et Emanuele Cretei Consiliariis Status, nec non Dilecto in Christo Filio Presbytero

Stephano Bernier Paroelio S. Laudi Andegavensis, ejusdem Gubernii Plenipotentiariis , Lutetiae Parisiorum subscripta sint; cumque post hujuSmodi Conventiones , Pacta , et Concordata in omnibus et singulis punctis , clausulis , articulis, et conditionibus a praefatis subscripta, pio firmiori eorum subsistentia robur Apostolicae firmitatis adjicere , et auctoritatem Sole maiorem, et Decretum interponere necessarium sit; Nos ea spe freti fore ut Deus , qui dises est in miseritardis , et a quo cwne datum optimum , et

omne donum perfectum , studia Nostra in Sanctissimo hoe opere absolvendo benigno favore prosequi dignetur, ac ut omnibus amotis impedimentis atque dissidiis vera pistas , et Religio majora suscipiant incrementa , sublati que ex Agro Dominico dissentionum seminibus abundat tior in dies bonorum operum Seges ad ipsius Dei laudem,

et gloriam, aeternamque animarum Salutem Succrescat,

de UU. Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium consilio, et assensu , ac certa Scientia , et matura deliberatione Nostris , deque Apostolicae Potestatis plenitudine supradictas Concessiones, Conventiones , Capitula, Pacta, et Concordata tenore praesentium cohaerenter ad peculiare Chirographum super ipsis Articulis appositum adproba mus, ratificamus , et acceptamus, illis Apostolici Muniminis , et firmitatis robur, et enicaciam adjungimus, omniaque in eis contenta , ac promiSSa Sincere , et inviolabiliter ex nostra ejusdemque Sedi S parte adimpletum , et servatum iri, tam Nostro, quam Nostrorum Successorum nomine promittimus, ac spondemus . Nolumus etiam Paterna: Nostrae Charitatis non esse participes eos Ecclesiasticos viros, qui in Sacris constituti matrimonia attentarunt, sive qui a proprio Instituto publice desciverunt; ideoque eorum respectu, ipsius etiam Reginiinis ossiciis O ecundantes, vestigia Sequemur rec.

33쪽

mem. Praedeeessor s NostrI Iulli Papae III., quemadmodum in Nostris litteris in sorma Brevis hac eadein die datis pro

eorum spirituali Salute providetur . Non emus praeterea, et hortamur in Domino omnes, et singulos Archiepiscopos, Episcopos , et locorum ordinarios juxta novam Gallicanarum Diaecesium Circumscri ptionem Canonice instituendos, eorumque Successores, itemque Parochos, aliosque Sacerdotes in Vinea Domini Operarios , ut xelo secundum scientiam non in destructi nem , sed in aedificationem utentes , ac prae oculis habentes se Ministros esse Christi, qui a Propheta Princeps p Cis cognominatus est, quique transiturus de hoc Mundo ad Patrem , pacem tamquam propriam haereditatem Apostolis, et Discipulis suis reliquit, ut omnes idem Sentiant, collatisque in unum studiis ea , quae paciS Sunt, ament,

atque sectentur, et quaecumque ut praesertur, concessa, Statuta, et concordata fuerunt , accurate , et diligentee Eervent, atque custodiant.

Decernentes easdem praesentes litteras nullo unquam tempore de subreptionis, et obreptionis, aut nullitatis vitio , vel intentionis Nostrae, aut alio quocumque quamvis magno, et inexcogitato defectu notari, aut impugnari posse, sed semper firmas, validas, et eficaces existere , et , fore, Suosque plenarios, et integros effectus sortiri , et obtinere, et inviolabiliter observari debere: Non obstantibus Synodalibus, et Provincialibus, Generalibusque Come iliis , vel specialibus Constitutionibus , et Ordinationi-hus Apostolicis, ac Nostris , et Apostolicae Cancellariae

Regu lis, praesertim de iure quaesito non tollendo, nec non quarumcumque Ecclesiarum , Capitulorum, Monast riorum , aliorumque Piorum Locorum fundationibus, etiam confirmatione Apostolica , vel quavis firmita e alia rob ratis , Privilegiis quoque , Indultis . et Litteris Apostoliacis in contrarium quomodolibet conceSsis , confirmatis , et innovatis , caeterisque contrariis quibuscumque. Quibus omnibus et singulis illorum tenores pro expressis, et ad verbum insertis haventes, illis alias in suo robore permansuris , ad praemissorum effectum dumtaxat specialiter, et expresse derogamus . Praeterea quia dissicile foret praesentes litteras ad εingula , in quibus de eis fides facienda fuerit, loca deserti, eadem Apostolica auctoritate decer

34쪽

nimus, et mandamus . ut earum transumptἴs etῖam impressis, manu tamen publici Notarii subscriptis, et sigillo alicujus Personae in Ecclesiastica Dignitate constitutae munitis , plena ubique fides , adhibeatur , perinde aesi dictae praesentes literae larent exhibitae, vel ostensae . Et insuper irritum quoque et inane decernimus , Si S cus suis per his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari . Nulli ergo omnino hom inum liceat hanc paginam Nostrae Concessionis, Approbationis, Ratificationis, Acceptationis , Derogationis , Decreti , Statuti, Mandati, et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attent/re praesum ps rit, indignationem omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri, et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum . Datum Romae apud S. Mariam Majorem Anno Incarnationis Dominicae Millesimo octingentesimo primo, Decimo octa. vo Kalendas Septembris Pontificatus Nostri Anno Secundo.

A. Card. Pro-Datarius R. Cud Braschius de Hones tinnia de Curia I. Manasset.

. F. Laviget a Ius.

35쪽

NOD in circumscriptionis Dioecesium.

Nos Ioannes Baptista , Tituli Sancti Honuphri I, Sanetae Romanae Ecclesiae Presbyter Cardinalis CA' RARA , Archiepiscopus , Episcopus Asinus , Sanctissimi Domini Nostri Pii Papae VII. , et Sanctae Sedis Apostolicae ad Primum Galliarum Reipublicae Consulem , a Latere Legatus,

C miseriis Galliarum Populis, Salutem In Domino

ΠΜ Sanctissimus Dominus Noster Pius Divina ProvIdentia PP.VII. ad restituendum in Calliis publicum Catholicae Religionis cultum et Ecclesiae unitatem servandam . Conventionem a Pleni potentiariis Sanctitatis Suar et Gubernii Gallicanae Reipublicae Parisiis initam per Apostoli- eas sub Plumbo Litteras incipientes Ecclesia Christi, sub Datum Romae apud S. Mariam Majorem anno Incarnatimnis Dominicae ago I. XVlII. calendas Septembris, ann Pontificatus ejus secundo , solemniter confirmaverit, in iisque Apostolicis Litteris inter caetera illud quoque Decretum Sit, novam esse faciendam circumscriptionem Gallicanarum Dioecesium , hinc Sanctitas Sua ad eamdem circum Scriptionem peragendam devenit per Apostolicas sub Plumbo Litteras tenoris sequentis videlicet:

PIUS Episcopus , servus servorum Dei, Ad perpetumm rei memoriam Qui Christi Domini vices in terris gerere, atque E

clesiam Dei regere constitutus est, Omnes occasiones amripere , Omnique opportunitate , quae ei offeratur, uti debet , qua possit et Fideles ad Ecclesiae sinum adducere, et omnia qnaecumque timentur pericula evitare , ne , occasione amissa, spes amittatur etiam ea bona amplius assequendi, quibus Catholica Religio juvari possit. Hae fuerunt causae quae Nos Superioribus mensibus ad Conventi nem inter hanc Apostolicam Sedem , et Primum Consulem Reipublicae Gallicanae ineundam impulerunt, et eaedem cogunt nunc ad caetera illa progredi , quae si differrentur,

et gravissimis damnis Catholicam Religionem affectam 'b

36쪽

dere , et dilapsam spem illam omnem, In quam haud temere ingressi sumus, Catholicam unitatem in Gallia retinendi, dolere deberemus. In tanto hoc bono Ecclesiae

comparando cum statuissemus, et novam circumscripti

nem Diceeesium in Gallia faciendam , et in totis quam lath eae patent, Regionibus , quae nunc temporali Dominationi Reipublicae Gallicanae subjacent, decem Ecclesias Metropolitanas , et quinquaginta Episcopales esse erigendas , quarum singulis possent a Primo ejusdem Reipublicae Consule tribus mensibus, qui proximi promulgationem Litterarum Nostrarum consequerentur, idonei Viri Ecclesiastici nominari, ac digni quos consuetis , ut antea , for. mis , Nos canonich Archiepiscopos, sive Episcopos earum Ecclesiarum institueremus ; minimὲ putabamus futurum , ut Nos cogi deberemus derogare assensibus legitimorum Pastorum, qui pridem Ecclesias illas ac Dioeceses obtine.

bant , quae nunc Oinnes juxta novam circumseriptionem immutatae , novis Pastoribus a Nobis donandae sunt. Qui nimo sperabamus veteres omnes legitimos Antistites , tanto praesertim a Nobis studio atque amore , ad vetera ipso. rum merita magna atque praeclara novo hoc sacrificio a genda, excitatos Litteris amantissimis Nostris , quod maxime flagitabamus statim reponsuros , et sponte ac liber. Ecclesias suas in manibus Nostris resignaturos. Sed quoniam nunc magna cum animi Nostri aegritudiae in eo sumus , ut ex una parte etsi liberae dimissiones multorum Episcoporum ad Nos venerint, multorum tamen aut non dum allatae sint, aut Litterae allatae, quae rationes qua .runt, quibus differri hoc sacrificium possit; ex alia verbeum maximum periculum Sit, ne, si tanta res longilis differatur, spoliata diutius suis Pastoribus Gallia, non sollim Religionis restitutio differatur, sed omnia, quod maxime timendum est, in deterius convertantur, atque spes omnes Nostrae ad nihilum recidant ,' postulat Apost lici Ministerii Nostri ratio, ut Nos, in tanto Rei Christia nae discrimine, caeteris rationibus omnibus , quamvis gravibus , unitatis, ac Religionis causa, quae omnium poti sima est iudicanda , postpositis, ad ea devertiamus, quae ad opus tam Iaudabile , tamque Ecclesiae salutare conficiendum omnin6 necessaria sunt. Nos, itaque, audito musilio plurium Venerabilium Fratrum Nos uocum

37쪽

S. R. T. Card Inallunt , derogamus expresso cuicumque

assensui legitimorum Archiepiscoporum , Episcoporum , et Capitulorum respecti varum Ecclesiarum , ac aliorum quorumlibet ordinariorum , et perpetuo interdicimus iisdem quodcumque exercitium , cujusvis Ecclesiasticae Iurisdictionis, nullius roborta declarantes quidquid

quispiam eorum sit attentaturus , ita ut eae Ecclesiae , et respectivae earum Dioeces es, Sive integrae, Sive ex parte, juxta novam peragendam circumscriptionem , et haberi debeant, et sint revera prorsus liberae, ut de iis Nos comstituere ac disponere ea forma possimus , quae infra a Nobis indicabitur . Habentes igitur prorSus pro expressis, et integre insertis omnia et singula quae praesentibus Litteris

necessario exprimenda , et inserenda forent , Supprimimus, annullamus, et perpetuo extingui inus titulum , de

nominationem , totumque Statum praesentem infrascriptarum Ecclesiarum Archiepiscopalium et Episcopalium , una cum respectivis earum Capitulis , Iuribus , Privilegiis , et Praerogativis cujuscumque generis, nimirum Archiepicopa Iis Parisiensis cum suis Episcopalibus Suffraganeis Carnotensi, Meldensi , Aurelianensi , Bles ensi ; item Archiepiscopalis Remensis , et ejus Suffraganearum Suessionensis, Catalunensis , Silva nectensis , Bellovacensis, Laudunensis , Ambianensis , Novi omensis, Boloniensis; item Archiepiscopalis Bituricensit , et eius Suffraganearum Cla-mmotensis , Lemovicensis , Aniciensis , Tutelensis et Sancti Flori; item Archiepiscopalis Lugdunensis, et ejus Suffraganearum Eduensis , Lingonensis , Matisconensis,

Cabillonensis , Divionensis et Sancti Claudii ; item Arehiepiscopalis Rothom agensis , et ejus Suffraganearum Bajocensis, Abrincensis, Ebroicensis , Sagiensis, Lexoviensis , et Constantiensis Provinciae Rothom agensis; item Archiepiscopalis Senonensis , et ejus Suffraganearum Trecensis, Antissiodorensis, Bethlemitanae et Nivernensis ; item Archiepiscopalis Turonensis, et ejus Suffraganearum Cenomanensis , Andegavensis , Rhedonensis , Nannetensis , Corisopi tensis , Veneten Sis, Leonensis , Trecorensis , Briocensis, Nactoviensis et Dolensis ; item Archiepiscopalis Albiensis, et ejus Suffraganearum Rutheonensis, Castrensis Provinciae Albiensis , Cadurcensis, UM

brensis i et Mimatensis 3 itein Archiepiscopalis Burdegla

38쪽

sis , Xantonensis , Pictaviensis , Petragoricensis , Conindomiensis, Sar latensis, Rupellensis et Lucionensis; item ArchiepiscopaIis Auxitanensis , et ejus Sustraganearum Aquensis Provinciae Auxitanae, Lectorensis , Convenarum, Conseranensis , Adurensis , Vazatensis , Tarbiensis , OI rensis , Lascurrensis, et Bavonensis ; item Archiepiscopalis Narbonensis , et ejus Suffraganearum Biterrensis, Agathensis, Nemausensis , Carcassonensis , Montis-Pessulani , Lodovensis , Uticensis, Sancti Pontii Thomeri rum , Electensis , Alesiensis et Elnensis; item Archiepiscopalis Tolosanae, et ejus Suffraganearum Montis Albuni, Mira picensis, Uaurensis , Rivensis, Lumbariensis, Sancti Papuli , et Appi amarum ; item Archiepiscopalis Arelatensis , et ejus Suffraganearum Massiliensis , Sancti Pauli Tricas triensis , Tolonensis , et Auraiicensis; item Archiepiscopalis Aquensis in Provincia Provinciae , et ejus Suffraganearum Aptensis , Regensis , Forojuliensis , Va- pincensis et Sistari censis ; item Archiepiscopalis Viennensis in Delphina tu , et ejus Suffraganearum Gratianopolitanae, Vivarensis , Ualentinensis, Diensis , Maurianen. sis, et Gebennensis ; item Archiepiscopalis Ebredunem sis , et ejus Suffraganearum Dignensis, Grassensis, Veruciensis , Glandatensis , Senecensis et Niciensis ; item Archiepiscopalis Cameracensis , et ejus Suffraganearum Atrebatensis , Audomarensis , Tornacensis, et Namur incensis ; item Archiepiscopalis Bisu latinae, et ejus Suffraganeae Bellicensis ; item Archiepiscopalis Trevirensis , et eius Suffraganearum Metensis , Tullensis, Virdunensis , Nanceiensis , et Sancti Deodati ; item Archiepiscopalis Moguivinae ; item Archiepiscopalis Aventonensis , et ejus Suffraganearum Carpentoractensis , Vasionensis, et Ca- vallicensis ; item Archiepiscopalis Mechliniensis , et Episcopalium Argentinensis, Leodiensis, Iprensis, Gandavensis, An tu erpiensis , Rure mundensis,et Brugensis ; item Archiepiscopalis Tarantasiensis, et Episcopalium Camberiensis, Narianensis et Acciensis, Adjacensis, Sagonensis, Nebbiensis, et Aleriensis; ita ut Meleto etiam omni jure Metropoliatico cujuscumque Metropolitani ubicnmque existentis --nes supradicti Archiepiscopatus et Episcopatus eum Abbatiis , etiamsi eae veth essent nullius cum separato Territorio

39쪽

et jurisdictIone, haberi debeant In posterum tamquam non

amplius in primo ipsorum statu existentes , quia aut omniis modi extincti, aut in novam Ermam erigendi . Derogamus item cuicumque assensui illorum Archiepiscoporum . Episcoporum , Capitulorum, ac quorumcumque ordinariorum , quorum Ecclesiae, ac Dioeceses, cum contineantur ex parte in supradicta extensione Dominii Gallicaui, ex hoc tempore haberi debebunt perpetuo exemptae , ac Sep ratae a quacumque Iurisdictione , Jure ac Prerogativa praedictorum Archiepiscoporum , Episcoporum, Capitulorum, aliorumque Ordinariorum , ad hoc ut respectivh earum partes applicari, uniri, atque corporari possint cum Ecclesiis , ac Dioecesibus nova circumscriptione ut infra erigendis, firmis tamen remanentibus Iuribus , Privilegiis, ac jurisdictione ipsorum Archiepiscoporum , EpiScin Porum , Capitulorum , et Ordinariorum in ea parte territoriorum quae Dominationi Gallicanae non subjacet quod

idem decernimus relath ad eas Metropolitanas, et Cathedrales Ecclesias, quas supra nominatim supressimus, et extinximus, si eae forte partem aliquam suarum Dioecesiam habent extra fines actualis Territorii Gallicanae Reipublicae reservata Nobis cura prospiciendi in posterum tum partibus illarum Dioecesium, quae pridem ab Episcopis

Gallicanis regebantur, atque in aliorum Principum diti ne nunc constitutae sunt, tum etiam Cathedralibus Ecclesiis, quae extra limites dicti Gallicani Territorii existentes antea Suffraganeae essent antiquorum Galliae Archiepisco Porum , quaeque in novo hoc rerum Ordine suo Metropolitano carere inveniantur.

Volentes nunc necessariam Constitui onem EcclesIastici Regiminis Catholicorum subditorum Reipublicae Gallicanae mequi , prout etiam Nobis Primus Consul ejusdem Gallicanae Reipublicae se desiderare significavit, Apostolicis hisce Nostris Litteris de novo constituimus et erigimus decem Ecclesias Metropolitanas , itemque quinquaginta Ecclesias Episcopales pro totidem Archiepiscopis et Epi- Scopis , nimirum Ecclesiam Archiepiscopale in Patisiensem, et Ecclesias Episcopales Versalliensem , Meldensem , Ambianensem , Atrebaten Sem , Cameracensem, Suessionensem, Aurelia ne lasem, et Trecensem , quas ei tabes Bagaueas assignamus ; Ecclesiam Archiepiscopalem Bi

40쪽

urIeensem cum Ecclesiis EpIscopalibus Lemov censi , Claromontensi, et Sancti Flori, quas ei in Suffraganeas as signamus ; Ecclesiam Archiepiscopalem Lugdunensem set Ecclesias Episcopales Mimatensem, Gratianopolitanam, Valantinensem, et Camberiensem , quas ei in Suffraganeas assignamus ; Ecclesiam Archiepiscopalem Rothom agensem , cum Ecclesiis Episcopalibus Ebroicensi, Sagiensi, Bajocensi et Constantiensi provinciae Rothomagensis,quas ei in Suffraganeas assignamus ; Ecclesiam Archiepiscopalem Turonensem , et Episcopales Cenomanensem , Andegavensem , Rhedonensem , Nannetensem , Corisopi ten- Sem , Venetensem, et BriOcensem , quas ei in Suffraganeas assignamus; Archiepiscopalem Burdegalensem , cuin Episcopalibus Engolis mensi, Pictaviensi, et Rupellensi, quas ei in Suffraganeas assignamus ; Archiepiscopalem Tolosa nam, et Episcopales Cadurcensem , Agennensem , Carcassonensem , Montis-Pessulani, et BajOnensem , quas ei in Suffraganeas assignamus ; Archiepiscopalem Aquensem, cum Episcopalibus Aventonensi , Dignensi, Niciensi, et Adjacensi, quas ei in Suffraganeas assignamus ; Archie. piscopalem Bis intinam et Episcopales Augustodunensem, Argentinensem , Divionensem , Nanceiensem , et Meten- Sem , quas ei in Suffraganeas assignamus; Archiepiscopalem Mechliniensem, cum Episcopalibus Tornacensi, Gandavensi, Namurcensi , Leodiensi , Aquisgranensi, Trevirensi, et Moguntina , quas ei in Suffraganeas assignamus . Mandamus igitur Dilecto Filio Nostro Ioanni Baptistae S. R. E. Presbytero Cardinali Caprara ad Carissimum in Christo Filium Nostrum Naupoleonem Bonaparte Primum Galliarum Reipublicae Consulem , Gallica namque Nationem, Nostro et Apostolicae Sed is de Latere Legato ,

ut is juxta has Nostras praedictarum Ecclesiarum ta in Archiepiscopalium, quam Episcopalium erectiones , procedens ad eas constituendas cum congrua unicuique Arahiepiscopo et Episcopo praestanda assignatione , decemnat tum Sanctos Titulares Patronos, Sub quorum invocatione in unaquaque Ecclesia Metropolitana , ac Cathedrali Templum majus erit appellandum , tum Digni. tates , et Canonicos cujuscumque Capituli juxta praescriaptum Sacrorum Conciliorum efformaudi, tum singularum

Dicecesium circuitum, novosque sines, clars, atque di-

SEARCH

MENU NAVIGATION