Canones, et decreta sacrosancti oecumenici et generalis Concilii Tridentini, sub Paulo 3., Iulio 3., et Pio 4., pontificibus max. Index dogmatum, & reformationis

발행: 1564년

분량: 415페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

te ab ipsis fieri poterit, abstineant se tam in procedendo, quam definiendo, a censuris ecclesiasticis , seu interdicto: sied liceat eis, si expedire ui- delatur, in causis ciuilibus, ad forum ecclesiasticum quomodolibet pertinentibus,contra quoscumque, etiam laicos, permultas pecuniarias ,r quae locis pijs, ibi exi Ilentibus, eo ino, quod exacta fuerint,assignentur; seu per captionem pignorum, personarumq. districtionem, per suos proprios ,

aut alienos executores faciendam ,siue rei per priuationem beneficiorum , aliaq. iuris remedia procedere, causas definire. Quod si executio realis , uel personalis aduersus reos hac ratione feri non poterit; Hq. erga indicem contumestiartunc eos etiam anathematis mucrone , arbitrio suo ,praeter alias poenas ferire poterit. In causis quoque criminalibus, ubi executio resis, uel personalis , ut supra, feri poterit; erit a censuris abstinendum: sed si di IIae executioni facile locus esse non possi; licebit iudici hoc spiritualigladio inde linquentes uti is si tamen delicti qualitas , praec dente bina saltem monitione, etiam per edictum , id postulet. Nefas autem sitfeculari cuilibet magistratui prohibere Ecclesiastico iudici, ne quem

excommunicet, aut mandare, ut latam excommunicationem reuocet, sub praetextu, quod contenta in praesenti decreto non sint obseruata ,' cum non adseculares, sed ad Ecclesiasticos haec cun tio pertineat. Excommunicatus uero quicum tute

332쪽

si post legitimas monitiones non resipuerit, non Νlum ad Sacramenta, ct communionem fidelium. ac familiaritatem non recipiatur sed, si obdurato animo, censuris annexus,in illis per annum inso duerit; etiam contra eum, tamquam de bare se spectum, procedi possi. i ACaput IIII.

ONTINGIT saepe in quibusdam ecclesiis ne

tam magnum M issarum celebrandarum numerum ex uariis defunctorum retinctis impositum esse, ut illis pro pingulis diebus,a testatoribus praescriptis, nequeat satisfieri; uel eleemosynam huiusmodi pro illis celebrandis adeo teliuem esse , ut non facile inueniatur, qui uelit huic sie mulieri μ-bjcere; unde depereunt pia testantium voluntates; σ eorum conscientias, ad quos praedicta spectant, onerandi occasio datur. Sannia Synodus, cupiens haec, ad pios usius relicta, quo plenius , O utilius potest impleri, facultatem dat Episicopis, ut in nodo dioecesana, itemq. Abbatibus , o Generalibus ordinum,ut in suis Capitulis ge-ncralibus , re diligenter pertenta, polysint prosilia conscientia in praedi tis ecclesiis, quas hac prou sione indigere cognouerint, statuere circa haec, quidquid magis ad Dei hortorem, oe cultum, at-ve ecclesiarum utilitatem uiderint expedire ;ita tamen, ut eorum semper defunctorum comm moratio far, qui pro siuarum animarum sa-

333쪽

late legata ea ad pios usus reliquerunt . Caput V. RAT io postulat, ut illis, quae bene constituta sunt, contrarijs ordinationibus non detrahatur. quando igitur ex beneficiorum quorumcumque erectione, seu undatione , aut alijs constitutionibus , qualitates aliquae requiruntur; seu certa illis onera seunt iniuncta,in beneficiorum collatione, seu in quacumque alia dis ositione, eis non derogetur. Idem in praebendis Theologalibus, Maginralibus, Doctoralibus,aut Presbyteralibus, Diaconalibus,ac Subdiaconalibus,quandocumque ita constituta fuerint, obstruetur, ut eorum qualitatibus, uel Ordinibus nihil in ulla prouisione detrahatur : et aliter factaprouisio subrepticia censeatur.

Caput VI. ST A T V I T sancta Synodus, ut in omnibus e clesiis cathedralibus, O collegiatis decretum sub fel. rec. Paulo III, quod incipit, Capitula cathedralium, obseruetur non solum, quando scopus uisitauerit; sed O quoties ex olycio, uel

ad petitionem alicuius, contra aliquem ex contentis in dicto decreto, procedat: ita tamen, ut, cum

extra uisitationem processierit, in scripta omnia locum habeant: uidelicet, ut Capitulam initio cuius det anni eligat ex Capitulo duos 4 de T a quorum

334쪽

quorum γηfilio, o assessu Episcopus, vel ejus Vicarius, tam in formando proceflum , quam in ceteris omnibus antibus usque ad finem cavi in-riusiue , coram notario tamcn ipsius Episcopi, O

in eius domo,aut consueto tribunali procedere teneatur . Vnum autem tantum sit utriusque uo-is; possitq. alter Episcopo accedere. Quod si ambo ab Episcopo discordes in aliquo adlu , seu intem locutoria, uel definitiua siententia fuerint; tunc intra sex dierum statium cum Epissopo tertium eligant. et, si in electione tertii etiam discordent; ad uiciniorem Episcopum electio deuoluatur ; Oiuxta eam partem, cum qua tertius conueniet, articulus,in quo erat discordia, terminetur: alias

proce us, ct inde secuta nulla sint, nullosq. producant iuris effectus. In criminibus tamen ex incontinentia prouenientibus , de qua in decreto de concubinaruis, o in atrocioribus deli tis, depostionem, aut degradationem requirentibus , ubi defuga timetur, ne iudicium eludatur , O ideo opus sit personali detentione, phsit initio solus Episcopus ad summariam informationem, O necessariam detentionem procedere: servato tamen in reliquis ordine praemisso. In omnibus autem casibus ea ratio habeatur, ut iuxta qualitatem de--i,ac personarum, delinquentes ipsi in loco de centi custodiantur. Episcopis praeterea ubique is honor tribuatur,qui eorum dignitati par est; eisq. in choro, O in Capitulo, in Procesionibus, O

335쪽

aliis actibus publicis sit prima sedes, O locus ,

quem ipsi Hegerint, Opraecipua omnium rerum agendarum auctoritas. Qui si aliquid canonicis ad deliberandum proponant; nec de re ad Dum , uel sitorum comodum syectante agatur: Dissopi

ipsi Capitulum conuocent;uota exquirant; et iuxta ea concludant. ANnte uero Epistopo omnino

hoc ab ijs de Capitulo,ad quos hoc de iure,uel consuetudines ectat , perficiatur; nec ad id Vicarius Epistopi admittatur. Ceteris autem in rebus Cinpituli iurisidictio, o pote fias, si qua eis competit', o bonorum administratio salua, coe intacta omnino relinquatur. Qui uero non obtinent dignitates, nec sunt de Capitulo; hi omnes in causis ecclesiasticis Dissopo siub ciantur: non obstantibus, quoad supradicta, priuilegiis, etiam ex fundatione competentibus,necnon conssuetudinibus ,

etiam immemorabilibus , sententiis, iuramentis, concordiis, quae tantum Jos obligent auctores: salvis tamen in omnibus, prim et si, quae iuersitatibus Studiorum generalium, μου earum perfnis sunt concest a. Haec autem omnia, et

singula in iis ecclesiis locum non habeant, in qu bus Epissopi, aut eorum Vicarii ex constitutionibus, uel priuilegiis, aμt consiuetudinibus, siue concord s, stu quocumque alio iure maior h bent potestatem , auctoritatem , ac iurisdictionem, quam praestenti decreto sit comprehensium: quibus sancta Synodus derogare non intendit. M T 3 ορνν

336쪽

Caput VII.

Cv M in beneficiis ecclesiasicis ea, quae her . ditariae successionis imaginem referunt, sacris constitutionibus sint odiosa, Patrum decretis contraria; nemini in posterum accessus, aut regressus , etiam de consensu, beneficium ec- . clesiasticum cuiuscumque qualitatis concedatur; nec hactenus concessi suspendantur, extendantur, aut transferantur. Hocq. decretum in quibuscumque beneficiis ecclesiasticis , ac etiam cathedralibus ecclesiis, ac in quibuscumque personis , etiacardinatatus honore fulgentibus, locum habeat . In Gadiutoriis quoque cum futura successione idem posthac obseruetur , ut nemini in quibu cumque beneficijs ecclesiasticis permittantur. . Quod se quando ecclesiae cathedralis, aut monarie 'rii urgens necessitas, aut euidens utilitas postulet Praelato dari Coadiatorem ; is non alias cum futura successione detur, quam haec causa prius diligenter a Sati tissmo Romano Pontifice sit cognita ; O qualitates omnes in illo concurrere certum, ', quae a iure, et decretis huius saviItae Synodi ini uisicopis,et Praelat is requiruntur: alias concessioneshuper his D Iae subrepticiae esse censeantur. Caput VIII.

Λ D M o N E T sancta Synodus quoscumque eeclesiastica beneficia, saecularia, sim regularia

337쪽

ria obtinentes, ut hospitalitatis oscium, Uanctis Patribus sequenter commendatum, qua tum per eorum prouentus licebit, prompte, b nigneq. exercere Questant; memores, eos, qui hostitalitatem amant, ristum inbsitibus recipere . Illis uero, quae hospitalia uulgo nuncupata ,stu alia pia loca, ad peregrinorum, infirmorum, fenum, palsperumze usum praecipue instituta , in commendam , administrationem , aut Demcumque titulum, aut etiam ecclesiis , fluis unita, obtinent ,1 uelsi ecclesiae parochiales, hospitalibus forte unitae, aut in hos italia erectae , earumq. patronis in administrationem concessimi; praecipit omnino, ut impositum illis onus , ossciumve administrent, atque hospitalitatem , quam debent, ex stuctibus ad id deputatis ad tu exerceant , iuxta Constitutionem Concilii Viennensis, alias in hac eadem Synodo subfel. reo. Paulo III innovatam, quae incipit, Quia contingit . Quod si hospitalia haec ad certum peregrinorum,aut infirmorum, aut aliarum personarum

genus fuscipiendum fuerit instituta; nec in loco, ubi sunt dicta bospitalia miles persionae, agi per

paucae reperiantur; mandat adhuc, ut stuctus iutorum in alium pium usum, qui eorum instituti ni proximior sit, ac pro loco, O tempore utilior , conuertantur , prout ordinario cum duobus de Capitulo, vi rerum usis peritiores sint, per ψ- sum deligendis, magis expedire usum fuerit: via

338쪽

si aliter forte, etiam in hunc euentum, in eorum fundatione , aut institutione fuerit expressum: quo casu, quod ordinatum fuit obstruari curet

Episcopus; aut ,si id non possit, ipsie, prout si

pr utiliter prouideat. Itaque si praedi ti omnes, singuli, cuiuscumque ordinis, O religionis , O dignitatis, etiamsi laici fuerint, qui administrationem hos italium habent, non tamen regulamitas subiecti, ubi uiget regularis obstruantia, ab Ordinario moniti hospitalitatis munus adhibitis omnibus, ad quae tenentur, necessariis , re ipsi obire cessauerint; non solum per ecclesi

Ilicas censuras, O alia iuris remedia ad id compelli possint; sed etiam hospitalis ipsius adminia

Bratione, curaue perpellio priuari possint; alijs eorum loco ab ηs, ad quos stentabit, substituantur. Et praedicti nihilominus, etiam adsim tuum restitutionem , quos contra ipsorum hos italium

institutionem perceperunt, qua nulla eis remiFsione , aut compositione indulgeatur, in foro conscientia teneantur: nec administratio ,stu gubernatio bula odi locorum uni et idem personae ultra triennium deinceps committatur; nisi aliter in fundatione cautum reperiatur: non sinante , . quo ad omnia supradidia , quacumque unione, exemptione, O consiuetredine in contrarium,

tia immemorabili ,stu priuile js , aut indultis qui binumque.

339쪽

Caput IX. SI c v τ et legitima patronatuum iura tollere , piasq. fidelium uoluntates in eorum institutione uiolare aquum non est: sic etiam ut hoc colore beneficia ecclesianica inseruitutem, quod a mutitis impudenter fit, redigantur, non es permittemdum. Ut igitur debita in omnibus ratio obstruetur; cernit sancta nodus, ut titulus iuristatronatus sit ex fundatione, uel dotatione , qui ex a thentico documento , O aliis iure requistis ostendatur ;siue etiam ex multiplicatis praesentationiabus per antiquissmum temporis cursum, qui hominum memoriam excedat , aliasue fecundum iuris distositionem. In iis uero personis, seu Communitatibus , vel V niuersitatibus, in quibus id ius plerumque ex usurpatione potius quaesitum praesumi solet, plenior, o exactior probatio ad

docendum uerum titulum requiratur . nec immemorabilis temporis probatio aliter eis si fragotur, quam si , prater reliqua ad eam necessaria, praesentationes, etiam continuata , non minori saltem , quam quisquaginta annorum s ι io, γα omines effectum fortitae iit, authenticis sicripturis probentur. λeliqui patronatus omnes in benefi*s, tam secularibus, quam regularibus ,seu parochialibus, vel dignitatibus, aut quibuscumque aliis beneficijs, in cathedrali, uel collegiata

ecclesia; sim facultates , O priuilegia concesse,

340쪽

tam in uim patronatus, quam alio quocumque iure nominandi, eligendi, praesentandi ad ea , cum uacant, exceptis patronatibus ,Auper cathedralibus ecclesiis competentibus, O exceptis alijs , ad Imperatorem, O Reges ,seu regna pose

dentes , aliosq. sublimes , ac supremos Trincipes , iura Imperi, in dominijs suis habentes,

pertinent; quae in fauorem Studiorum generalium concessa fiunt , in totumprosus abrogata, O irrita cum quasi possessione indefecuta intelligantur. Beneficiaq. hujusenodi , tamquam libera, a suis collatoribus conferantur; ac prouisiones huiusnodi plenum sectum consiquantur. Ad haec liceat Episcopo, praesientatos a patronis, si idonei non fuerint , repellere. Quod si ad ius riores institutio periineat; ab Episcopo tamen , iuxta alias statuta ab hac sancta Synodo, examinentur: alioquin institutio ab inferioribus DdM, irrita sit, O inanis. Patroni autem beneficiorum, cui cumque ordinis , O dignitatis, etiam

h Comunitates, Vniuersitates, collegia quaecumque Clericorum, uel laicorum exi flant, in perceptione ructuum,prouenturem,obuentionum quorumcumque beneficiorum, etiam si uere de iure patronatus ipsorum ex fundatione, O dotatione essent, nullatenus, nullaue causa, uel occinone

se ingerant; sed illos libere Rectori, seu Bene

elato, non ob lante etiam quacumque conpreetu

dine, distribuendos dimittant dictum ius

patronatis

SEARCH

MENU NAVIGATION