Obsidio Bredana armis Philippi 4. auspiciis Isabellæ ductu Ambr. Spinolæ perfecta. Scribebat Hermannus Hugo Societatis Iesu

발행: 1627년

분량: 173페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

dies aliquot exstitit panis, vini, ceruissae, alia rumque mercium caritas, quam Spinoia statuendis minoribus mercium precibus subleua-

Remedii dif. re verebatur, metuens, quantum ea re militiscuit 3 ub commodasset, amplius etiam infrequentia proras -- polarum trumentarIOrumque qui compendio

S pretiorum magnitudine alliciuntur noci uina rada turum fuisse . Has ob res per eos dies, militum a igis, .. nonnulli squi decorum post famem ducebant cadauerum equinorum frusta miserandum a- serum .di'. limentum ita cibos partiebantur . Atque hacn umium nostrorum inedia, & obsessorii mitior fames, que iv,ui id & maior Mauritiani exercitus luxuria quae flucastro et i minum urbiumque vicinitate sustentabatur T ' expugnanda nobis fuit. Vrbi quippe id temporis suppetebat annonae abunde, pretio non magno ; quod certum iustumque mercibus sin- ἡ ' ..... Syllis Senatu S decreuerat, neque maius eo quotia in pietita fuerant ante obsidionem aestimatae, ne obses sn ς cium si se ciues militesque sentirent. Tritici mensura

nici quatuor; hordei tribus& dimidio, aue nototidem. Saccus salis aestimatus florenis quatuor r aselli siccati & casei libra, tresse ; casei viridis pondo, besse; olei cantharus, floreno i di besse; oleio raporum seminibus pressi ca . tharus, assibus odio: bubulae libra, tresse. At-Iεuia mer- que hac cibariorum vilitate mirum quanto Obeium preti3 sessorum patientia suerit is ilentata. In castra sili , oh.i Vel Ohostium, frumentum, vanum, pabulum Mno pomi ex omnibus vortubus minimo coPortabatur, militem do quo adire nostras omnino non licebat. Spino-u i Nixto, Ia ut suorum egestati remedium adferret, pr

ter consuetam Regij panis largitionem, cerui- . nam

72쪽

Obsidio Bredana. cr

sam etiam ex publico dimensam, militibus viritim quotidie distribuere instituit; quae res

vehementer eorum animos devinxit salutique ae is

profuit . Archi dux Ilabella aduersu S hiemis i. ih. -

pluuias ventosque, vigilibus quibus sub dio sit abestoici.l excubandum erat togas villosas sexcentas, re- et 'liquis caligas , calceosque ad millia fere octo-lis. Da erogari fecit. Bredani, qui volentia de rebus nostris lubenter accipiebant cum infla-litas. tius scilicet ad eos damna nostra stibinde nunt ijs perferrentur credebant , nihil annonae quadraginta dieria spatio in castra nostra per-

Denisse: exercitus parte maxima dilapsa, multo minorem partem superesse, nec iam vires sufficere cuiusquam, neque ferre operum laborem posse : reliquos aut per inopiam, aut mor hos , obsidionem deserturos. Pleniora haec at- 0 raque uberiora Hollandi scribebant. Non nemo 'latius etiam atque inflatius , vulgato Mercurio, publicauit . obsessi igitur inopi mi Q ossifr,tabis exprobrantes, bubus subinde in suburba- ostentatio na prata eductis, annonae facultates scilicet foris ostentabant, domi tamen , cum frumentum, ratione inita, mediocriter haberent, Senatus ne celerius con sumerent quo diutius si- Σ 'bi vivendum sciebant) decreuit, ne quisquamisistiti '' Cervisiam coqueret, quae supra scuti pretium in

vasa singula veniret. Ablatae quoque clibanorum omnium vitree plumbeaeque galeae , vini adusti factoribus, ne frumentum causticis officinis in vinum verteretur , atque ita paulo etiam longius toleravere parcendo.

Sed ostentatio digna castigatione visa est.Spi- nota cum videret, eos laxius ubi quq dam manu sata

s Distii eo by Corale

73쪽

nu sata erant circum muros vagari, ad legentationem at dum si quid herbarum radicum vereperistent,u,nMio.. . ne inultis ager carperetur, aut tabellionibus pii inu. vallus pateret, qua parte ob circuitus magnitudinem custodiae incautius dispositae cerne bantur , turres minores aliquot, maioresque se 'i dino. munitiones, & aggeres ternos ad imponendala Go tormenta, tribus simul partibus proxime v bem iaci secit. Earum turrium munitionumque latera, qua urbem respiciebant, ad resistendum pilis tormentorum, crassum murum habebant pedes xxv. Aggeribus haec forma erat. Aeorum ni Maior in pago sine hens, quem Marchio Campolattarius tuebatur , longus pedes CLX. latus CXX V. muris cinctus a tergo & lateribus crassitudine pedum xv. sed latus unum desius, ambulatione & lorica superne erat instructu. Anguli punctim extantes frontem utrimque finiebant . Fcnestrae in struendo relictae I x. versus urbem, ad mittenda totidem tormenta, amplitudine singulae pedum M.&medii, non di-rcerae eae, sed extr0rsum labris late hiantibus diductae . Interne substructio erat thori instar, e cespite sarmentisque aggesta in pedes v m.

lata xxxv. tabulis constrata ad expediendum mouendumque celeriter tormenta . Post eam

substructionem planities loga pedes CXXX. latitudine pedum L. Externe sub fenestris valli acuti eminebant: pro fronte receptaculum iaculatorum lorica S sepe cinctum , ad aggeris tutelam . Inde fossa latitudine pedum XLVIII. depressa in altitudinem pedum VII. Iabris a summo declivibus ad imum usque solum, quod

patebat pedes XXX VIII. Exteriori ripae in longum

74쪽

gum pr fixa seps sudium dolabratarum, ad tardandas irruptiones. Alij aggere S duo Tete- Aeteres ab rinsae & Hagae, hic mediocris, ille trium mini-d --mus, sed castelli adiunctione maximus, ad elidem fere modum substructi, sola longitudine latitudineq; atq; angulis diuersi, a Barone Ba-Ianconio & Isenburgico Comite seruabantur . Dum haec administrantur, obsessi subinde eruptiones diuersis portis facere, & tormetortim globos in operas praesidiariosq; dense permittere, sed exiguo operae fruetu. Operibu S perfectis, cum rem in angusto fore viderent,no nulli se militum, opificum rusticanorumque , dedunt. famis metu, dedere coeperunt: quippe praesentibus incommodis defessi, graui pestilentia,&diutina conclusione, & mutatione victus afflictati, & re frumentaria anguste utebantur, &iam carnis, piscis, casei exiguum superesse intelligebant . Oleum seminibus raporum expressum pani illitum, in obsonium vulgo ad his k-, hebatur. Lautissimae militibus apud carnim apud earnificem epulae praebebantur, parabili pretio bessis sςmpxκbi et scilicet cum semisse. Is namque decreto stipendio forenorum x. in menses singulos, caneSomnes vitandae pesti necare iussiis, his ferculis mensam instruebat, nec paucos quotidie milites habebat conuiuas, qui tantilla symbola tasplendide prandere vellent. Sed haec vita cum

plerisque per se grauis duraq; videretur, tum pli, um o longe molestissima diuturnitatis metu redde-sti x m ς batur; quare fuga conditionem mutare nitebantur. At Spinoia buccinatore ad urbis Prς- 'ohibitio sectum cum mandatis missis, monuit, ne quis e ''' 'post id temporis aut per causam deditionis,

75쪽

aut fugae, abs se ven1am speraret; agendos iri urbem, aut surcam , quotquot deinceps ab v be venissent. Simul loca omnia, quibus tran sinit ndis apro ri clam poterat, custodiis iussit obseruari pro-μ se posito xxv. Philippaeorum praemio, qui moenibus egressos excepissi,nt. Omnes in praesens perterriti, sed tempore, ut solet, pauci fidentiores effecti, clementiae se Spinotae commise

urbem ret, re, qui flentes Oinnibus precibus extra munis μ μ ' menta orabant,ut se receptos nostri cibo iuuarent, aut prilis interficerent, quam in urbem relegarent. Spinoia uxorem An tu erpiensis cuiusdam opificis , sua nuder potestate ex urbe ledi iti- egressi, cum infantulo recepit, ceteris redirerieme xi . Sed postea liberalius suae legi indulsit , nullo perfugarum in oppidum repulso cum raro satis paucique elaberentur. In agrestes du- P .' os , noctis silentio annonam perferre co-h,h αα nabantur, furcae supplicio animaduertit, sub hδη- vrbis ipsus aspectum. Idvsu salubre, & misericordia melius apparuit, ceteris in posterum

perterrefactis. Mauritius maiore numero ci- auri it ' baria obsessis supportare meditatus, cum fru-

nam suppor-ment I reliquaeque annonae vim magnam appu-

nd -- lisset ad vicinarum urbium portus, apparat onerarias octodecim omnino magnas, carinis pla

, . Inis, quibus decessum aestus excipere possent amo. quae ab aestu derelictae,nihil arenas timent, tutaeque vadis ipsis insidunt. His latera & proras utrimque erecta atque edita facit ex denso robore, ad vim omnem atque contumeliam pem ferendam. Singulas ad hunc modum fabricatas armat balistis en eis ferreisque quaternis

aut senis; instruit pilis incendiariis multis;onerat

76쪽

Obsidio Bredana. 6 s

rat deinde frumento vatis incluso, ingeti vi ca-ε

sei, laridi, ac porcine. Ad hqc, omnes lectissi- rijs impositam is iaculatoribus complet q. Bredanos eodem tempore monet, uti actuarijs aliquot in eam rem armati S, ex oppido ad certum diem erum Pant , easque concitent in pontem nostrum. Bredani dicto audientes , adornant pontones stedani MaaXI v. quorum sex, tormenti S totidem armant, riuum tuu

instruunt pilis ad incendia praeparati S; desi s liti, pci.

snant imponendos nauigiis milites CCC .ayya- uidet ne V

rant lexcentos qui terra propter flumen erum su=νoitetur

Pant.EO cognito, Spinota, Heydenti vico praesi Asieres d*o diis maioribus firmato , aggere abs se iactu insti' b MRR V qua transeudum hosti fuisset prefixa ex arboribus sepe ingenti, communit. Alteru praetere Rsu detum sudibus maioribus inter se vinctis ducere instituit, longitudine passust bis mille quadringentorii, inter quaternas munitiunculas, quas Nigro ut vocant aggeri superstruxerat ;ne eo stagno, quod ad urbem hieme tota pertinebat, annonam hostes traijcere possent. Faenim pratorum illorum natura erat, ut quotie S i se vis maris ,stu concitauisset quod bis semper accidit xi I. horarum spatio stagnantibus simul campestribus aquis, aditum in urbem lintribus planis facile praeberent, pedibus etiam vado, post decessum aestus, facto . Sed ecceti, qui primum Mauritio secundi erant, incre- ii adaerast. dibili felicitate nostra, in contrarium versi. Aestus quoque praeter morem vi X aqua S conci . . itauit.Ita hostile consilium vis iterum diuina diremit. Eo teporis interuallo quo naue S anno' At nolin M. na militeque onustae temnestate operiebatur, , Mi caleorum, tu illaeque carnis numeruS adco naui iuris.

77쪽

tum direptione fuit deminutus, ut exiguum eius annonae fuerit ad obsessos peruenturum , etsi fortuna naues penetrassent. Paucis vero post diebus frumentum, quod in vasa compactum fuerat, pluuia nauticoque humore madidum, per ipsas vasorum rimas effrondescere cypit, postquam e nauibus expositum fuit. Ita danis adiecta damna hostes perpetuo fecere. tomitiqua subinde, cum nostri e castris longius ligna- nostrae pabu. tum pabulatumque mitterentur viciniore pamlo obieci. bulo lignoque consumptis credebant hostes, militem nostrum in pabulando & lignando dispersum , equitatu suo facile deleri posse . Obseruare ergo diligentius pabulationes lignatio Fabulatio Ii-nesque. Omnibus modis studere huic rei, ut ita my iii utroque nostri prohiberentur: facile id videri,

M s pi , quod maiore equitatu valerent ipsi; quando eques noster partem tuendis castris , partem ducendo commeatu , totus fere distineretur. Neque interesse, an interficerent, an impedimentis exuerent; quibus amissis obsidio sustenm mna M. tari non posset. Hinc accidebat quotidianiscepta, sed talpabulationibus id quod erat necesse cum ra-εμ ' ris disiectisque ex aedificiis pabulum conquir retur, ut impeditis locis dispersos pabulatores subinde pauci circumiienirent: quae res etsi nomagnum, aliquod tamen calonum, iumento rum, vectorumque detrimentum nobis adfere vinolae eau-bat. Spinota, ne tantillae gloriolae laetationem

se Ita diu hosti relinqueret, deinceps quoties pabu

landum erat, earum copiarum reditum operiebatur , quas commeatus causa Comes Bemgius ad tertium a castris lapidem reducebat; quarum praesidio tutos pabulatores ab castris

78쪽

In vicina rura quaquauersum dimittebat. Ita praeterea commeatus suos instituebat, ut quo tempore currus I yrre frumento Onerabantur , partito equitum peditumque numero, carri a- uena onusti, pabulum celeriter in castra supportarent; quibus deinde exinanitis, ad reliquum commeatum stipandum primo quoque tempore milites Lyram reuertebantur.Interea

equi alij, qui labore macieque prope inutiles ad gerendam rem eralit effecti, in locupleti mare i. res ad pabulandum locos in hiberna mittebantur, dum alii redirent, quibus sua tum quoq; stativa ad quietem designabantur. Ita duplicatis itineribus,equis recentibus beneque pastis pabulum frumentumque breuissimo tempore expediebat; cui officio ptaepositus fuit Alexan kitasare K.

der Hesius, tormentariae rei Pro-praefect , qui sius sommeaceleritatem in onerandis transportandisq; cur ''ribus labore perpetuo adhibebat. At postquam Prouinciae quibus volentibus Prouineiar1 frumenti pabulique vectura fuerat imperata : iam duci obsidionem ,& nouas semper rogationes prioribus subiungi sentirent , tot cum ruum continenter se bmitarum impendiis fatigatae , in posterum abnuere velle videbantur;

noua iuuandae annonae ratio excogitata est. Conducti pagis omnibus carri duarum rota rum, quos propter ampliores orbes,unus ple-anariusim. rumque, duo cum plurimum , equi vehunt, maiore etiam celeritate , quam terni illos, qui quaternis rotis, sed minoribus, volvuntur.

Pretium in singulos pactum, quod initio grauius, ob itinerum difficultates , melioribus teinde temporibus , dimidio fuit imminutum. E i Ita

79쪽

lnvenit ad Ita minori longe equorum curruumque impe- annonae sub- dio, narciore pabulo, pari celeritate, aequali numero, leuiore pretio, res frumentaria tu It. . administrata.

pinioae iii K Fefellerat haec noua itidustria Mauritium , qui anni tempore confisus , crediderat , tam duris longisque subuectionibus, nOS numquatantas rei frumentariae difficultates fuisse sua peraturos , praeci 'ue quod propinqua iam hiems subesset, & pagis omnibus exinani tis, conuectum in urbes esset frumentum, pecoraque propter bellum longius remota. Dixisse glorians apud suos fertur , quod olim de Hauritii de Caesare ad Dyrrachium Pompeius : Non recusa - re se, quin nullius Uus Imperator ex limaretu r,sime dedecore exercitu s Spinoia discessiet; adeoque li-henter se eam illi gloriam concessurum postin quam hieme tota obsidionem Spinota suston th, .ls.,31x O eum plus se, plus etiam daemonibus ip-aeeeylli refe- si S scire posse que . Et profecto , nisi diuina ma- .... , ii ii ' gi S qua humana praesidia res nostras perpetuo sto argumε- adimissent, hiemisque tempus quod asperumis ostςnism esse consueuit mitissimum fuisset, numquam tatae expeditionis difficultates vel summa constati a superassemus . Certe aquarum copia, quaScastris nostris oppidani per Nouembrem supermisere , cum clausis fluminum ostiis , ades fundendum late Aa & Merham , aggerem iacere coeperunt, sollicitudinis metusque sa- ., 1, . . tis nobi S attulere. Sed neque existimabat Spitaui:,eislsus. nota, aut id bellu adeo duci potuisse, aut tanta

mole curruum , tantisque vecturarum impen-

dijs fore opus. Quod onus si Prouinciae iam inde a principio, uniuersum simul ob oculos

80쪽

positum vidissent, forte numquam id tanta voluntate consensioneque suscepissent , quanta fide ad extremam usque Obsidionem , soluendis quadringentorum curruum vecturis,& Peditum simul prouincialium stipendi js numera i1 dis, sustinuerunt . Quo certe nomine fidis ii- . . mas se Regi suo probarunt , arternamque lau- '

dem consecutae sunt. Praeterea quis provide suo iidae re poterat, tantos I uropa tota motu S , Unius potuete hoe Bredae causa , excitatum iri λ Credebatur vul-oei'. pr ubgo, frumentum cibariaque in hiemem abundeq* 'non fui se prouisa tot capitum millibus, quot in urbe tenebantur ob se a . Cities copia astu e- . factos , belli famisque insolitos , inopiam non laturos. Gallos, Scotos, Anglos, Belgas, quorum plurimi praesidio dr politi nec expectaturos res frumentaria deficere incepitaset. Allos natura, alios consuetudine appete-tiores esse deliciarum . Quare veneramus in spem futurae breui deditionis. Adeo facile est bellum pro libidine sumere, ponere autem, arbitrii alieni. Sed praeter ea frumenta, quae ciuia: Abus viritim fuerant imperata , quaeque militisidionem to- in horreo publico condita seruabantur, maxi- ς ε tu mum etiam numerum agrestes eo tepore quo Gillaria os consederamus, neque impedire simul aditus omnes erat consultum in urbem inuexerunt, belli metu . Praeterea Tribuni Centurione Rae omnes ob insignem quaestum, quU Mortuorum addictis vindicatisque mortuorum stipen stipendiis 'diis faciebant , asperitates omnes constan-k diuisurtissime perferre animum obfirmarant; eo etia sestς tant 'diutius, quo militum plures incommodis morbisque necarentur ; quod scilicet co damnq

SEARCH

MENU NAVIGATION