Tentamen herpetologiae

발행: 1755년

분량: 92페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

ORDO L ANGUE S.

rum inter delicias reponunt Serpentes coctas, assas, aliisque modis, pro cujuslibet gustu, praeparatas, neque inde male se habent; Seba praefat. Nicander symptomata recenset, quae mox ab ictu comparere solent; add. Crevinus p. 6 I. Sunt autem canini cavi, a radice ad apicem Viam aperientes veneno, quod revera tale est, si sanguinem attingat. Aliud non datur, nisi liquor ille, qui palatum humectat, non ex vesica fellea eo translatus, vel, secundum Rajuva, glandularum Ope a sanguine secretus liquor. Aliis in universo capite generatus dicitur, quem vipera lacessita, ut iracundis quoque hominibus contingit, in factum vulnus infundit vindictam sumens: Huic gemini apparent. dentes, in carne venenum

Fundentes - Nic.

Me quidem judice VI PER A rapinam sumens in escam non utitur dentibus caninis, quum reliqui apprehensorii ad capienda S retinenda fercula sussiciant; nec opus habet ex compressis vesiculis venenum elicere & vulneratae praedae infundere. Aldrovandus decocto capite Viperae praeter duos caninos adhuc numeravit 34. dentes in gingivis. aculeatos S serratos i. e. pectinatim coeuntes, ne contrario concursu atterantur; a nonnullis S ab ipso Seba hi vocantur molares, sed minus circumspecte. Quidquid sit, natura Videtur viperis caninos &reponibiles dentes non nisi pro sumenda vindicta concessisse. Mense Octobri 1733. VI PER ΑΜ ex no tratibus , magnitudine & amictu EcHIDI Americano Sebet tab. 36. n. I. eX subrufo nigricante catena totum corpus percurrente, simillimam, adjuvante Doctiss Wit- ωer io M. D. cultro subjecimus. Fuit mas; testes multoties eXserens. Interanea quidem sollicite S curiose perquaesivimus, sed pro hac vice missum facimus illa. Potissima inquisiicionis ratio fuit, commune aliquod qilaerendi signum Viperarum, quarum Canini dentes ab autoribus nec indicti, nec prostantes picti nam si prostarent, nullo alios no opus foret ut ore anguis dubii in pecto mox pronuntiare liceat, an anguri sit V I P E R Α , nec ne. Mandibulam inferiorem sic refroe- navimus , ut parietes Oris interni aeqxii & plani perlustrari potuerint. Mox apprehendimus & digito S cultello denticulos in gingivis utriusque mandibulae, oculis non nisi bene armatis capiendos, nullis simul Caninis in anteriore parte oris visis. Quum autem duo etiam . singularia corpuseula oblonga palato veluti adpresia, quasi Saeculos vel plicatos aut laciniatos loculos conspererimus, qui nobis e maxilla superiore sub

B a sita

O. I.

22쪽

CL. L

cultelli retractare praesumpserimus, revera loculos vel sacculos offendimus, palato arcte, prout diximus, incumbentes, in quibus se mox nudis oculis manifestabant amborum caninorum apices; aperuimus

forficula has vaginulas, S dentes bini mobiles, albissimi, diaphani,

in maxilla habentes, intra vaginam integri conspiciebantur. Visui quoque fuit jucundum circa basin caninorum ope microscopii, immo Se oculis nudis, offendisse cavitatem oblonge quadratam, per quam tenuissimam fetam porcinam , ad longitudinem circiter cultridorso aequalem, mucronem VersuS in dentes immissimus, tandem in carina vel dorso caninorum angustam quoque crenulam pene ad usque extremitatem acutissimam observavimus. Non melius dentium vagina talis, qualis post mortem Viperae apparet, comparari potest, nisi cum ΡRoc ESSU ΜΑΜΜΙLLARI. . Si itaque dubius de alicujus anguis natura ejus saltim rictum aperueris, S ad palatum ejusmodi corpuscula mammiliari similia observaveris, ΤΠΤo dixeris: ANGUEM esse VI PER A Μ, caninis delitescentibus ς quod non fallere credimus. Quod autem dentes mobiles sint, id etiam experti sumus; quippe vagina vel loculo nudati, cultello ad morsum usque attolli poterant; qui aliter fieri nequit, nisii sacculo illo retracto, dentibusque acutis, quantum satis, super ginglymo erectis. His peractis demum , monente amico , Brernio nostro, Perillustris Rishardi muri appendicem of the Viper mechanical account of Poisons, the fouribΕestion, donum prout reliqua celebria opera autoris lustravi, ubi-tab. I. S II. omnia in clariore luce exposita sunt: Loculum appellat bag or ιrse, cinen Mutes, in Whieli the tWo pol soning fangs are on eaelis de contained. VIPERAE vulgari Tab. I. denticuli in superiori mandibula utrinque X. apprehensorii, in inferiori VI. Sic ora Anguium, qui in celebribus mus is prostant, sine ullo detrimento speciminum, examini subjecta, omnes brevi tempore prodere poterunt Viperas, de

quibus ambigimus; praetermissis Serpente caudisona S conspicillari aliisque, quas notas jam habemus nobis, quod sint VIPERAE. x Apud Graecos scutum rotundum significat: In cirpei speciem curuatis turribus ASPIS. Eil. It. Quod se in orbem contrahat rotundique clypei formam, statim atque strepitum senserit Angolici chpei, aut phoebeae lampadis instar. Virg. En lib. 3.

AElianus xv I Species numeraVit, non explicavit; Solinus plures ;unde non miremur AsPIDES S bonae ct malae notae nobis occurrere. Alii ASPIDE s ratione colorum distinguunt. Strabo Ux-

23쪽

I. CAPITE DISCRETO- CL. II. VI P E R A. 1. ΚΥNOΔON.A. VULGΛRIS.ta magnitudinem duas habet disserentias aegyptiacas. Plinius duos dentes in parte oris superiore perforatos perpendit. Secundum Nicandrum Aspidis longitudo est unius ulnae, crassitudo telo missili similis. Credinus P. SI. tria genera enarrat. Sic autores de Serpentibus parum inter se conveniunt. Loquendum tamen cum ipsis, quamdiu non adsuerit culapius, qui ora tantae multitudinis, quam Venatus est beatus Seba, sollicitius inspecta aperuerit, externa licet anguium facie suffcienter jam eXposita. γ) Raro iterum exemplo, mandibulae infixis ; latus rictum amplum ambit margo, squamatus; oculi grandes. Haec bestia singulari quadam pe-dlauhraim specie inter squamas latitantium , prout nonnulli alii angues, assigitur.

α) Ab , arena ct δύειν subire, perfodere S sodiendo penetrare. Rostro

enim curVo tanquam porcus perfodere dicitur.arenam sabulumque, viperae aspectu persimillimus, capite ampliore, maxillis latioribus, &in superiore parte rostri eminentiam quandam acutae verrucae similem habens. Hinc S cornuta Vipera, Vipera Illyrica, monoceros. Aspis Bellonii

Concolor exolis atque indiscretus arenis

cla)-: siticulosum , aridum. Substantive positum Viperae speciem denotat. Morsu icti inexplebili potandi desiderio cruciantur; alii a διια, sitis, vel λιαω, sitio ; δι αυν apud Salm. in Sol. Hic eam

inter species AsΡIDIs connumerat, cum ambae tamen inter se sint diversae. Uidorus valde exiguam esse dicit, ut, cum calcatur, non videatur

Silvia parvus item serpens sputamine laedit Et sensi s tollit, tollit itemque motum. Pictor. Ex mente Aetii sus longitudo cubitalis ; Vid. Gredinum iconemque quam dedit. Est itaque corpore exili S viperae perquam simili, ictuque violentissimo - In mediis sitiebant Dipsades undis. Lucan. Durg,Θ4 sang; vid. infra inter Linckii viperas dubias: Serpens Surinamensis aquaticus; Dipsas Surinamen sis ; nec non Dipsas Ango-lensis. Dipsas serpens non valde magnus viperae similis Lucian. in dipsadib. Discrimen SIT ALAE & SCYTALIS Vid. Aldroυ. P. 229. Plura de Dipsade serpente, Bustam: tom. I. lib. 2. c. IO. Sunt Dipsadis plurima nigredinis vestigia , & color postremae partis Versus caudam ad nigredinem declinat.

24쪽

B. CAUDIso ΝΑ, AMERICANA Tnon. R i. Boicininga , Marggr. Domina Serpentum, Hernanae Casca Uela, Lu- fit. The Ratile-Snahe. Anguis crota- Iophorus. Cascabel. i. e. - bb).Ι. UΙΡΕR A calidisona, capite sitisco, depresta, mandibulis latis, Catesb. d. t. I. Taeniis latis & angulosis, obscure luteis nigrisque, angustioribus, alternantibus; tintinnabulo fusco, duodecim articulorum ).

) Ab omnibus anguibus crepitaculo in exitu caudae distinguitur; singulis annis singulos articulos tintinnabulo accedere creditur; diciturque habere prae reliquis vim attractivam, qua mediante aves & sciuri quasi ultro gulae hujusmodi viperae se committant. Dentes exserti canini fortiores; plura

apud Tasonem. a. VI PER A caudisona, minor, Americana: CuteSb. t. 62. gracilis; capite elato, rostro producto; oculis plumbeis; lingua rubicunda; in capite silperne linea lata aurea, caeterium nigro; corpore albicante & ex sordide aurantio variegato; majoribus & minoribus maculis nigris circinatis per longitudinem picta. Dentibus abscondi is. Septem articulis caudisonis flavicantibus. 3. VI ΡΕR 4 caudisCna mas; vin tu furibundo. In dorso maculae fuscae, albo limbo quasi Praetextae, catenί tim decUrrentes. Seba t. 9 s. n. I.

6. UI PER A crotalophora, Ter tiacot Zouphi; semina; capite minus tubero2; squamaeque dorsales magis spadiceae; Seba

t. 9 s. n. a.

s. VI PER A cqudisona Ceilonica. Sqtlamae supini corporis ruste, homogeneae; infimae latiores & dilutioris coloris. Sebae t. 93. n. 3. 6. VI PER A caudissona orientalis maxima, semina; nolis quadraginta ad caudam; tres cubitos longa; d lute : cinereo lutei coloris ex nigro fusco Variegati. Seba t. 96. n. I. 7. VI PER A caudisona, capite cras , nasi Oreque lati8, tor-

25쪽

ORDO I. ANGUIS.

Ec Aco AT L, i. e. Ventus, quod celeriter per saxa devolvitur, tar-ΕcAdiore cursu per terrestria & plana. D. Jason minorum dentium in in feriore mandibula utrinque in unive um 2 O, in superiore 16. obseravavit. Nox D dentes non maX illis infixi ut reliqui; nec ore apertodi cerni posἴιιnt , cum sub valida membrana ceu vagina reclinati lati-tent, quos pro lubitu animal ad Vulnerandum erigere potest, prout fe- lis ungues. In omnibus dentibus nocivis, praesertim majoribus, foramen satis amplum prope radicem detexit TVon & prope mucronem fissuram longiusculam calami scriptorii crense instar sectam; a fisi ira autem ad radicem manifeste concavi denteS, ut gingivam leniter premendo Venenum per cavum dentis prompte adscendere S e fistiira enfluere conspexerit autor. Folliculos Venenosum liquorem continentes S glandulas eum separantes inquireme non potuit; provocans ad controversiam inter D. Charas S D Redi de liquore illo obortam. De hac controversia Vid. Fasc. Id. p. 57I. mprinnus Trans. Angi. NQ. 144. Add. Scheuchz Ph. S. p. 983. t. S73. & infra comment. nostr. cc .

C. Conspicillaris. Cobras di Capello , Lus. Garg. ab Horto. 25;illsang. Best. NAJΑ lan. VI PER A lndica Uittata, gesti-NXIA. culatrix , ad Cervicem conspicillo insignita, Serpens venenata Naja dicta; cujus tripudia & gesticulationes descripsit MN . A m. p. 3 61. Serpens indictis coronatus diademate seti conspicillo inlignitus, Raj. Syn. 33O. Vspera pitiata quibusdam. Serpens Indiae Orient. forma faciem humanam sub Cervice referens; mino. Cent. I. 6. Serpens facie anili, Vinc. Cent.

2. VIPERA NAIA Siamensis cum Conspicillo, Sebae

26쪽

spicillo insignitus, Sebae t. 89. n. 3. Dente8 acuti longi. VI PER A lepide circulata, Sebae t. 89. n. 3. LX cinereo dilute flava, annulis fusco nigris a capite ad caudam. Bini annuli latiores tres semper alios tenuiores intercipiunt. 6. VIPERA Brasiliensis cum conspicillo, cordis oculati sormam habente Seb. t. 89. n. l.

7. VIPERA tripudia semina. Cobra de Capello, foemella, sine perspicillo; seu tripudia, Seba t. 9. n. a. Alia Peruviana sine perspicillo, t. 82. H. 2..8. VIPERA Malabarica Seb. t. 9l. n. I. Squamis albicantibus rufulo margine obumbratis; capite eXiguo.

. tes gingivis prosunde implantati, mas, Sebat. n. I scemina sine perspicillo. ib. n. a. IO. V IPER Λ Indica ex coloribus flavo, fusco, subalbido veluti marmorata, in collo gutturoso e fusco nigricante alba macula nigro colore marginata, conspicilli fere figura notata , Linch. apud Scheuchz. t. 7 9. f. 9- An vipera lepide circulata supra n. s ξ11. Vi PDRA Ceilonica conspicillo notata Sebae t. 97. n. 3.12. V1ΡΕRA conspicillaris altera eX Nova Hispania, ib. n. l.

οὐ) Torva S hominibus infensissima bestia, quae mordendo exitiale virus instillat; nec ullum aliud Serpentum genus Indi nudipedes timent Scavent. Lacessita hoc singulare habet, quod in utroque cervicis latere cutem inflare S in orbem planum ad instar alae Vel vittae extendere soleat. In duellum igitur ubi prorumpit , erecto capite insurgens alas iracundiae indices circa caput superbe extendit, & apertis faucibus caninorum dentium monstrans lethi feram aciem in hostem, ni caute repulsa, mira celeritate involat. Nihilominus tamen circulatores Pipudiacum hisce viperis instituunt. Vidit Tu ferus assuefactionis rationem :Est enim hoc genus Anguium ex omnibus ut maxime Venenatum, ita S prudentissimum, ac maxime docile. Prius omni toxico Viperas

exuunt , ut innocenter a se tractari queant. Virus omne quod habet

27쪽

ORDO L ANGUIS.

L CAP1ΥΕ DISCRETO - CL. I. 1. V IΡER A. ΚΥNOΔON. serpens, in gingiva superiore habet, & non aliud est quam salivarum humor, qui ex capite deponitur in illam gingivae partem, quae dentibus caninis intra oris cavum accumbit comm. Ut hanc salivam eliciant, viperis irritatis pannum vel quidquid aliud porosum ac molle objiciunt; quod ipsum aliquoties mordicus a vipera apprehensum Onanem e gingivis salivam imbibit. Reliqua apud Autorem.

VIII. II. Dentibus pectinatis , M), IXΘΥΟΔON. IXΘΥΟΔΟΥΣ, Lucii Piscis vel Crocodili similibus.

otesby t. 4 3. Caput dorsumque dilute fusca; venter &latera albis taeniis nigrisque, amplis, stiper luteo Variegata; cauda in exitu cornea; Vertice elato; rostro satis producto; oculis fuscis; lingua carnei coloris. Maxillae innumeris denticulis apprehensoriis scatent. De caninis auector nullam mentionem fecit; nec in ore patulo tales picti apparent see).2. V1 PER A aquatica Surinamensis; dorso caeruleO-nigro; ventre albo , nigro quoque colore taeniato & striato. Linc ue & Scheuchz. p. a179. t. 628. f Niger Draco AED. Aspis Nidesi Chelidonia Aspis nigro caeruleoque colore Aspis nigra Patu . in Boeot. Hirundo serpens, seu Aspis C Lino. Clielidonias, Corallinus Suri amensis Dino. Mus NIA- .

tibus apprehensoriis; coloris spadicet, nigricante variegatione & textilibus scutulis; in ventre maculiS luteis. Co- lubro Asmodaeo forma & pictura similis. . VI PER A labiis squamatis; siquamis insignibus extuberantilius dilute rubicundis, fimbriatis. Serpens BoJOBI Cei-BOIogr. lonica bucculenta, Sebae t. SI. Auctor scripsit: aurantii coloris, sed viridem pinxit angilem. s. VIPERA Thalassina. BOJOBI altera. Serpens Bojobi , Bra-

28쪽

HER PETOLOGIAE

siliensis, Tetrataclaoati Tleoa. Lusit. Cobra verde Sebat. 96. n. 2. Lingua subrufa; in aliis acuminata, nigricans. Rictus dentibus longis apprehensoriis scatet. TLEOAi. e. Serpens ignea, ).6. VI PER A picia; Serpens BoIGU1ΤRARA dicta, Amboinensis, Seba t. 82. n. I. eX faturate-.Viridi, cyaneo &thalassino picta. Grato modulamine aviculas allicere dicitur.

7. VI PER A gulosa; dentibus laaud quidem longis, at arcte ad se invicem serratis appositis; limbo oris lato; squamae dilute rufulae, grandibus maculis atro-fuscis, intercedentibus grandiusculis, triangularibus. Serpens Ceilonica, imaxima, PIMBER AH dicta, Seb t. in tantam excrescit magnitudinem & crassitiem , ut capreolos cervosque devoret; gg)s. VIPERA Oculea; Megicana, semina. TAMACUILL3 HUIDA, Sebae t. 98. circularibus & angularibus annulis tanquam oculis picta. Rictu amplissimo; mandibulae longis, acutis,& introrsum recurvatis dentibus supra infraque munitae. Cons Arnanae Hist. rept. novae His . 9. VIPERA, capite lato tenui; oculis inlignibus coruscis; rict u supra & infra longis dentibus scatente. Anguis Venustus. Serpens Ceilonica spadicea; MANBALLA dicta. Caput haud absimile capiti canis venatici, Sebae t. 99. n. I. Ih).

supra & infra longis introrsum res legis dentibus armato. Seba t. 99. U. 2. Ibi Regina Serpentum habita; coloribus S mirificis picturae varietatibus illustris. II. UI PER A divinatrix & imperatrix regni Mexicani ) Imperator de Qtiadalajara MegicanUS, Sebae t. IO. n. I. Singulari sibilo aut sonitu se distinguens. Habitus principis hujus anguis magnificus est; os supra & infra acuminatis obsessum dentibus.12. Ut PER A mitis & tractabilis, blanda, Ceilonica, POTONGΛdicta; maXimam partem avibus vescens, rictu licet supra& infra dentibus referto. Prodigiosis maculis insignis. Se

29쪽

ORDO I. ANGUES.

13. VI PER A flosculosa, a pictura; unde ipsi nomen: JAcUA-IM0ΛACANGA; Brasiliensis t. 1Or. Lusit. Serpens Phyticus; Belgis: Venatrix; quia cursu velox Rictus fimbriatus aduncis supra & infra dentibus; lingua rubella.

' Instar canis odorisequi: unde ipsam prosequentem effugere vix licet, sed satius est obviam blanditiis excipere, oblataque esca demulcere : insolitus undequaque in hoc' angue sese offert appgratus picturae.

I . VIPERA ARGUs; Arabica. Lusit. Cobra de Coral se , Asous Arsi. IBI BonoCA, & BOIGUACU dicta, alias Argus, Seba t. 1οῖ. n. I. rictum Oblident crassi grossique dentes; Totus venter albus & splendens '' . Morsus venenatissimus dici---ι- tur, ). Vid. infra VIPERA Io. Dicitur & Cobra de Verdo, quia eleganter picta, miraeque est: pulchritudinis; circularibus ocellis per integram pellem; praegrandes feras in Vadere, ob tortu strangulare & occisas deglutire audet. De casis, quas struit vid. Piso L. 4. S Nieremb. I 2. c. 43. Ra itis saltim duos pedes longam S pollicem crassam scribit, cum tamen apud Sebam multo longior sit S crassor. As plures angues apud auctores audiunt COARAE DE CORAL. Nec Ronec Sebet Argus praegrandes feras deglutirent.

Is . VIPERA, Rex Serpentum Orientalis. Longitudine quin-Rex O-que Cubitorum. In capite cruX in sicri pia; versus superiora hasta convergens. Os acutis & uncinatis dentibus septum. L AMANDA , ex JaVa, rarillima. SPbat. I l. LAMAN- 16. VIPERA, cauda in exitu osse cus Hala; oculis insignibus. Coluber Ceilonicus, longissimus, perniciosUS, torVUS, AM- AMMODt-MODI1Εs dictus, Sebae t. 76. n. I. MaXillae oris patuli plurimos emittunt dentes Valde acutos. 17. VipER, ANA CANDA J4 RHi p. 332. Serpens indica Buba- ANACA lina Ana Candaja Ceilonensibus, i. e. Bubalorum mem- , bra ) conterens; t. 83. n. I.

Praegrandem Bubalum adeo circumvolvere, vincire S comprimere potes , ut strangulatus quasi & suffocatus procum

30쪽

18. VIPERA BOY UNA; Anguis niger, diademate quodam

super album caput, Sebae t. 83. n. a. ). Gracilis S longa gravemque de se odorem spargens, instar vulpecularum, Raj. p. 329. An Aspis Angolensis in dor

I9. VIPE R Λ Isebequensis sublutea, capite crasΓ1 ore, superne veluti triberculoQ, inferne reticulato, striis transverso situ positis & areolis albidis nigro colore marginatis, etiam transversis notata. Serpens callum in fronte gestans; Aspidem veterum putat Bellon. Raj. 288. Aspis piyades, Aet. Schetici z. P. II 79. t. 628. E. sto. UI PER A fluviatilis durinamentis, variis characteribus orientalibus inscripta. 332. Vipera Americana annulis& characteribus Arabicis ex albo Si nigro variis. Scheuchz.

a I. VIPERA Dipsas Surinamensis, capite ex nigro, fusco &albo vario; diademate ex punctiS albis; collo superne purpureo fusco, ad latera albo. Scheu b. p. I 296. t. 6, 4. n. s. Serpen8 Amer. Arigus, capite latiore, cauda tenui& longa, Vinc. III. 82. IV. 13. S6. Cum tamen Dipsas esse debeat corpore breVi. 22. UIΡΕR4 Surinam. coloris luridi, capite maculato, maculis toto corpore fusco - nigricantibus tum rhomboidal1bus , tum subrotundis , cala datis , passim medio albis. Schetichz. p. 13Ι2. t. 66 I. n. 9.

ta) Quatenus dentes vel ex descriptionibus Vel ex picturis determinare li

cuit; vid. Seba t. I p. n. 8.

est Me judice. Viperis aquaticis canini dentes superflui forent, quod pro persequenda in fluido praeda magis .indigeant dentibus apprehensoriis bene radicatis, quales habent omnes pisces dentati, quam pro sumen. da vindicta dentibus anterioribus caninis, mobilibus & venenum effundentibu S. LT RH. Syn. coloris porracei & pulchre micantis. Nemini nocet, nisi irritanti, morsusque tunc venenatus est: ct exitialis. An

SEARCH

MENU NAVIGATION