Magni Cosmi Medicei vita auctore Angelo Fabronio Academiæ Pisanæ curatore

발행: 1789년

분량: 212페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

11쪽

dere quam studia, ut sic dix

rim, in umbra educata, etiam atque etiam peto, ut quae de Cosmo Mediceo P. P. litteris mandavi aequo animo accipiaS. Hoc quoque in gloriam tuam cadet eos & patrocinio Tuo fovisse, qui nequeunt nisi medio

cria munera offerre. Cum Vero

in hoc ipso opere saepe inciderit locus, ut de moribuS, legibus, institutis, quae vigebant in Republica Florentina, esset dicendum , quid majoribus nostris defuerit de illa scientia, cui

12쪽

proposita est rectio civitatum repopulorum felicitas, re quae ex

multis re magnis rebuS constat,

facile quilibet intelligere pote

rit, Cum tot ac tanta a Te si

pientissime jussa ac scita cum Veteribus conferet. Ac mihi quidem videtur saeculum hoe nostrum hae re maxime Ceteris

praestare, quod philosophia sup

peditaverit Imperantibus certi sima ac tutissima praesidia ad bene re praeclare Rempublicam administrandam , quibus qui prudenter uti sciverit, is

13쪽

non modo inter homines excellere, sed ad Deum, cujus imaginem & vicem in terris gerit, propius accedere judicetur.

14쪽

MAGNI COSMI MEDIC EI

VITA

Ui de nostrorum temporum conmditione queri solent, si memoria Vetera repeterent, profecto aut nos beatos, aut saltem non omniano miseros cile judicarent. Scribentibus nobis de vita Cosmi Medicet, qui publico decreto PATER PATRIAE appellatus fuit, occurrunt statim pestilentiae, semcs, domi civiles discordiae atque odia potentiorum, quae non tam in malorum, quam in optimi cuiusque fortunas ac vitam erumpebant, foris bella, in Catholica Ecclesia se hismata, direptiones civitatum, vastationes agrorum , incendia, caedes , quae mala universam Italiam, sed praesertim Rempublicam Florentinam quasi fatali aliqua n cessitate vexabant. In tanta rerum perturbatione & h minum perfidia atque iniquitate si quis exortus est ae-

15쪽

a MAONi Cos Miqui et boni & omnis praeclarae famae amans, qui fortunae motus ratione semper gubernavit, & sapientissimis consiliis, amplissimisque bonis sua & majorum industria partis incolumitati & decori patriae prospexit, is profecto non laudem modo, sed & admirationem posteritatis habere debet, & dignus est, cujus gesta historiae monumentis commendentur. Multa de Cosmo Florentinarum rerum scriptores, Machiavellius & Ammbratus , separatim etiam Silvanus Raggius tradiderunt;

quod nullus tamen horum plane satisfecisse ejus studiosis videatur, nos postquam in ipsius nepotis Laurentii Medicet vita declaranda ingenii periculum fecimus, quid in hujusmodi scriptione possemus iterum periclitandum putavimus. Utinam Etruriae commodo & glorial Magnarum enim virtutum exempla in illustri posita monumento vel ignavissimos ad illa imitanda exeitant; &quod pracclara ac fortia suaviter iucundcque reminisci solemus, & ad omnes gentes facile pervadunt, acternitatem, immortalitatemque non modo iis , qui

illa ediderunt, sed etiam civitatibus, in quibus perpetrata fuere, peperisse videntur . Tantus vir patriam habuit Florentiam, parentes

vero Joannem Averardi cognomento Biccii Medicet F. & Piccardam Averardi Buerii F. Quod in lucem

editus est an. MCccLxxxviiii. die SS. Martyrum Cosmi& Damiani festo, Cosmi nomen obtinuit. Familiae paternae, quae ex Mucellano agro Florentiam venit, an-Disiliam by Cooste

16쪽

M E D r c EI VITA. 3tiquitatem nobilitatem que plura monumenta declarant, illud in primis quod vel a xv. saeculo Medicet Ecclesiae S. Thomae, prope quam aedes satis amplas habebant, patroni & custodes fuisse videntur (i . Praestitit & nobilitate inter FIorentinas Bueria familia, quae vel ab saeculo xiii. tenuerat summos in libera civitate honorum gradus. Joannes, quamvis ea, quae faciebat, quaeque dicebat, multitudini praesertim iucunda esse volebat (populo enim nunquam non favit AIedi-ceorum familia, cuius studiis ac sustragiis ipsa crevit)Sequebatur tamen semper honesta et justa consilia , &Cum ei ante ocuIos obversaretur exemplum Ucri Medicet, qui paullo ante, seditione plebis facta, imperium in suos tenere potuisset, nisi Reipublicae dignitatem

suae antetulisset, moderate sua auctoritate utebatur,& quantum poterat ciliciebat, ut conspiratio & concordia omnium ordinum esset ad conservandam libertatem. Sed non semper ex Republica, ut decebat, fructus laetos & uberes, sed interdum magna acerbitate permixtos tulit. Quo illum moerore affictum & profligatum esse oportuit cum plures suae gentis a. MCCCXCvII. aut in exilium pulsos, aut morte affectos vidit, sic ut ad nihilum Mediceoruni omnium auctoritas atque Potentia venisse videreturi NihiI ille non dit, ut amissa recuperaret, & cum divitiis abundaret, natura beneficus & liberalis esset, atque ex bonis factis magnam famam colIegisset, postquam Iegationes obivit ad Vene-

A et

17쪽

MAc Ni Cos Mitos, ad Ladisi aum Apuliae Regem, & ad Pontificem

Max. Martinum v. quem Florentia Romam redeuntem

etiam comitatus est, summum honoris gradum (Vexilliferum Justitiae appellabant) an. MCCCCXxi. obtinuit. Fortasse citius ad illum pervenisset, nisi obstitisset Thomas Albilius Mediceis omnibus infensissimus, cujus summa erat in Republica auctoritas, quo mortuo, ejus odii & potentiae heres fuisse videbatur Nicolaus, quia loco , a quo oriundus crat, UZZanius cognominabatur . Hic quidem nihil non molitus est ut soannem ab illa dignitate excluderet, pluribusque verbis exposuit quanta a Mediceis timenda essent si pristinam

auctoritatem recuperarent, omnibusque iam exploratum esse debere, non conquieturam plebem & omnia permixturam , si quisquam eorum fortunae & honorum muneribus ornatus e xtitiSSet, in quo spes suas collocare posset.

Non divitias modo, sed & vel ipsas virtutes Joannis,

quae tamen omnibus manifestae erant, homo nobiliorum fautor eximius, invidiose criminatus est: vcrum

ei nihil ex sententia successit , quod ejusdcm magis , quam Joannis nimia timebatur potentia. Hiequidem in obeundo magistratu summa prudentia se gessit, Sc aperte civium commodis, & occulte suorum utilitati consuluit. Gaudebat quod duos suscepisset liberos Cosmum & Laurentium, In quibus magnam spem existimationis, privatarumque rerum ponere se Disi iam by Cooste

18쪽

ris bonitatis signa vel ab ineunte aetate dederant. In Cosmi praesertim animo nihil agreste , nihil inhum num apparebat. Per summos viros illum instituendum curaverat (al, & cum ab eo exigeret, ut multa legeret & edisceret, id studebat maxime, ut penitus inhaerescerent in ejus mente magnorum virorum & optimorum civium facta atque exempla . Quod ineuntis

aetatis inscitia senum prudentia regenda est, domum suam saepe invitabat, qui magnum in Republica uiunx habebant, & sapientia valere putabantur: omnino nihil negligebat, tanquam bonus agricola, quod ad colendos teneros liberorum animos praeparandosque ad virtutem conducere posse videbatur. Laudes, quas de illis haberi audiebat ab Ambrosio Traversario Camal-dulensi homine, cujus tum omnes suspiciebant ingenium, judicium atque virtutes, & ad quem, cum degeret in monasterio Angelorum, tanquam ad academiam quamdam flos nobilitatis et juventutis concurrebat, spem maxime in Joanne augebant, fore ut per illos non Mediceorum modo, sed & Florentinae Reipublicae gloria illustrior fieret. Ratio vero cum adolevit atque perfecta est in Cosmo, omnia cum illo, quae se cura aliqua assiciebant, & omnia de Republica consilia li-hentissime communicabat, neque periculum ab invidis extimescebat, modo faciorum suorum gloriam cum

illo partiri posset.

19쪽

MAo Ni Cos MiAccidit per illa tempora, ut Florentini pecunia, vi omnique arte Pisas occupare studuerint. Postquam urbem crudeli obsidione diu clausissent, haud recusandum putarunt, quominus illam quibusdam conditionibus a Joanne Gambacurta (3 acciperent. Obsides propterea dandi erant nobilissimi civitatis , suitque in illorum numero Cosmus, qui ab ineunte aetate nimhil tam concupivit, quam ut operam ct studium nam vare posset Reipublicae . Neque minus laborabat ut Paternam rem augeret, & sacultates ad largiendum magnas compararet, quanquam id erat periculosum, quia non deerant, qui seditiosa atque improbae oratione spargerent in vulgus , timendam Joannis potentiam, quod cum domi non solum, sed etiam apud finitimas civitates multos aere obstrictos haberet, plus privatus posset quam ipsi Magistratus. Inter eos, qui ejus fidei& arcae confidere videbantur, erat Balthasae Cossa Neapolitanus, qui Joannis xx m. nomine de Pontificatu maximo decertabat cum Gregorio xii. & Benedicto xiii. Postquam Respublica Christiana diro schismate, quo nullum diuturnius extitit, vexata suit, qui de ejus concordia laborabant, rem ad Costantiense Concilium detulerunt Venit ad illud ipse Joannes,& secum habere voluit cum Leonardo Bruno Aretino aliisque multis itineris socium Cosmum, quod perutile rationibus suis fore speraverat. Aegre illum a

complexu suo dimisit Lecta Contessina Alexandri SOM

20쪽

Ilcio Filia, quae paullo ante ei nupta fuerat. Sed facile erat Florentinis a suis Iaribus familiaribus vel in remotissimas regiones proficisci, quando aut publica, aut privata suadebat utilitas. Homini jam collum in laqueum inserenti quantum potuit subvenit Cosmus. Vidit enim hic statim quanta timenda essent pericula Joanni Pontifici a Costantiensi Concilio, in quo dominabantur homines eidem insentissimi, quae pericula non minus suum quam illius animum sollicitum habebant.

Post multas concertationes co deducta res fuit, ut Joannes omni dignitate privaretur, cum Ponti sex maximusan. MCCCCXvi I. creatus fuisset Cardinalis Oddo Columna, qui Marti ni v. nomen sibi adscivit. Ex quo Joannes intellexit desperandum est e de rebus suis, fuga salutem quaesivit, & cum eo mutatis vestibus fugisse dicuntur Cosmus omnesque , qui illius partium atque itineris comitas fuerant. Venit tamen Ioannes in pol s xtem Ludovici Bavariae Ducis, & non nisi magna auri vi, quae soluta fuit Venetiis a Joanne Mediceo ejusque nummulariis sociis , libertatem suani redemit ( J. Studia Mediceorum curaeque de salute Joannis minime a Florentinis alienarunt Martini animum, quin immo significavit per Leonardum Datum, qui universae Dominicanae familiae praeerat, & quem ob singularem in rebus agendis prudentiam suum legatum ad eos miserat (s , ut omnia a se benevolentissimi Disitigod by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION