장음표시 사용
31쪽
18 MAc Ni Cos Mibus volentibus , obtinuisem, potiorem curam familiae, quam Rei iblicae habuisse iudicarer
Elii ab ineunte aetate earn vitae rationem inicrit Cosmus, ut nullum detrimentum existimationis unquam fecerit, semperque virtutum laude crevcrit, non parum tamen oratione patris arrectus fuit ad magna &praeclara gerenda, praesertim cum intelligeret omnium ora in se esse conversa, aequos bonosque. favere , nombilitatis principes locum invadendi quaerere . Non sane facilis negotii erat dignitatem & famam servare, cum illi essent Florentinorum mores, isque Reipublicae status, ut magnae divitiae, gratia studium p puli suspiciones & invidiam crearent, iurgia, disco
diae, simultates, exilia, proscriptionesque bonorum omnia miscerent , honorum cupido non tam nobiles quam vilissimos quosque servilibus artibus addictos vexaret , audacia, largitio atque avaritia saepe pro pudore, pro abstinentia Sc pro virtute vigerent. Accedebat, quod eodem tempore, quo pax non solum utilis, sed etiam necessaria esse judicabatur mcrcaturis faciendis, quibus non modo creverat, sed pene sustentabatur Respublica (nam cuneta fere maria terraeque patebant Florentinorum industriae 3 bellum & facile susciperetur , de
obstinate gereretur, & saepe amicitiae atque inimici- Uae non ex commodo Publico, sed ex re privata potentiorum aestimarentur. Neque mediocris crat cupidios ac studium dilatandi imperii, quod omnibus
32쪽
y M E D i et E i V i T A. - y Principibus insitum atque innatum esse videtur. Ad haec tempora munivit se Cosmus, & quod ei maxime curae crat Reipublicae incrementum , mente, consilio ac etiam pecunia ejus commodis utilitatique serviebat. His subsidiis captum per ea tempora Marradium fuit (i 6), quod Aemiliae oppidum tu in erat in
ditione Alansrediorum , qui dominabantur non Faventiae modo, sed & in omni Amonis valle. Horum opera & militibus saepe usi sunt Florentini propter locorum vicinitatem & hominum fortitudinem, sed incidebant saepe caussae querclarum, & justam adeo querendi se caussam habere judicarunt de Ludovico Mani re-dio , ut non solum oppido vicinaque arce, quam possidebat, ipsum spoliaverint, sed etiam publica in vincula conjecerint. Egit ille saepe cum Cosmo aliisque Mediceis, ut tanta calamitate liberaretur (i J, sed ii rum aures ejusdem questibus & luctui obsurduisse videbantur. Neque multo post Tredotium, alterum Aemiliae oppidum, quod habuerat Guelius Guidius Comes perduellionis accusatus, in potestatem Reipublicae venit. In tantis motibus, quibus agitabatur Italia, & in tanta multitudine imperantium, cum pleraeque civitates ac etiam oppida suos haberent dominos suscipiebant Florentini vicinorum praesertim patrocinium, sicque sibi viam muniebant, ut quos tutati iverant, levissimam vel ob caussam vi oppressos imperio coercerent. In iis ipsis fluctibus, quibus jactata est Gc- C et
33쪽
hi A O N a Cos Minnensium Respublica per Fregosios, Adornios & Flia schios mira fuit Cosmi dexteritas, ut nonnulli eorum suarum fortunarum & jurium sibi Florentinos dese lares adoptarent, Sc tanquam patronos implorarent (i 8). Sed his nihil erat potius, quam ut Lucenses inditioncm suam redigerent, specie dimovendi a Republica foedum & inimicum sibi hominem Paullum Gui-nigium , qui tyrannidem occupaverat. Qui Lucensis helli auctores erant (erantque ceteros inter Rainaldus Albitius atque Cosmus, qui hac una in re consensisse
videntur j etsi cum multis multa saepe egerant, tamen in rem lare credentes populum appellare & cohortari, talem habuerunt orationem, qualem convenire prae sentibus Reipublicae temporibus sunt arbitrati . Nicolaus UZZanius magna constantia, pluribusque verbis redarguit hujusmodi consilium, ut vel odium concitare velle videretur in eos, qui illius duces erant.
Sed vicit sententia illorum, qui Lucensibus, nulla aequitatis & fidei, qua semper fuerant illi in Florentinos, habita ratione, bcIlum indici & inferri debere contendebant (iy3. Itaque creatis Decemviris Baliae(sic enim illos vocabant, quibus omnis Cura rerum, quae ad bellum pertinebant, mandabatur) quam maximas pos Iuni copias comparant, & magna spe praemiorum Nicolaum Fortebraccium insignis hominem audaciae & rei militaris gloria clarum, qui per eos dies , excursione sata in Lucensium agrum, plura ibDisiligod D, GO le
34쪽
ME Dic Ei UITA .lorum castella improviso occupaverat, in partes suas trahunt. Exercitus posteaquam in plura oppida irrupit, . Lucam obsedit, quam non armis modo, sed &aquis Auxeris, quod flumen propter urbem fluit, Consiliario & auctore magni nominis architeeio Philippo Brunelleschio, expugnari posse Florentini sperabant. Sed res longe aliter, quam rati fuerant, evenit. Lucenses ita et metu anxii legatos Mediolanum miserunt, qui Philippum Ducem edocerent quanto in periculo res eorum essent, rogarentque ne cunctaretur sibi opem & auxilium ferre ob eam maxime caussam, quod ipse facile civitatis imperium, deiecto Tyranno, o
tenturus esset. Quanquam is paullo ante nunciantes
Florentiam Iegasset (ro), velle se Reipublicae amicitiam, .ne quid ab se hostile timeret, nihilo tamen minus , vel quia id simulaverat, quo improvisus gravior accederet, vel mobilitate & perfidia ingenii pacem atque bellum mutare solitus, plenos bonae spei ab se Lucenses dimisit. Interea mandat Nicolao Picininio (eti),& Francisco Startiae, qui ejus stipendia merebant, quique summam bellicae virtutis opinionem habebant, ut in Etruriam, sed diversis itineribus, proficiscerentur. Hos non ab se missos, sed dimissos suisse juravit , quod alere eorum milites diutius non poterat. Florentini repentino eorum adventu commoti suis rebus timere coeperunt, quas ut tutarentur, exercitum
ab obsidione revocarunt . Tum facta conjuratio fuit Disit iroes by Cooste
35쪽
MAc Ni Cos Miadversus Guinigium , traditusque cum liberis in custodiam Startiae mittitur Mediolanum ad Philippum Ducem, & cui inimici propter dignitatem pepercerunt , inventus est amicus, qui ei mortem afferret. Profecto si Picininius et S sortia, ceteriquc, qui Lucensibus fa-Vebant, conjunctis viribus & concordi animo dimicassent, magna clades et calamitas Florentinorum Rempublicam oppresisset. Sed horum artes et pecunia valuerunt ad removendum periculum Ssortianorum, quorum discessu ii , qui Deum hominesque testabantur,
se arma non cepisse contra Lucensium libertatem, nemque ut iis periculum facerent, sed uti res suae ab injuriis inimicissimi Tyranni tutae forent, spem & voluntatem incepta perficiendi recuperarunt. Et caussa justissima Florentinis visa est ad persequendum bellum, quia Genucnses Petram Sanctam et Motronum ceperant , quod ipsis consentientibus Lucensibus , quibus illa oppida parebant, fecisse arbitrabantur. Potiti sunt etiam aliorum locorum , quae sunt in ora maritima, quaeque Florcntinis erant commendata . Quod videbant igitur nomine pacis, quam petebant Lucenses (a a), bellum involutum esse, nihilque non timendum esse ab Insubrium Duce, qui dominatum, quem occupam verat Genuae, ad Etruriam usque dilatare cupiebat, sibi providere, novos conscribere milites, Venetos i aliosque socios ad subveniendum sollicitare, pecuniam mutuari, Sc omnia ea parare , quae bello essent aut Disit iroes by Coosl
36쪽
opportuna, aut necessaria. Eluviones, pestilentia, qua Florentia affictabatur, & propter quam, praeter illam disIensionum civilium caustam, Cosmus cum sua lamblia autumno an. MCCCCXXX. Veronae fuit (a 33, 3c annonae caritas pericula portendere putabantur. Porro in
eo bello nulla ferme res prospere ccssit, & quae domi alebantur a Mediccorum adversariis civiles dilcordiae, &ii qui foris aut militiae imperium, aut summum rerum judicium habebant ( Commissarii vocabantur quibus gloria et dignitate Reipublicae privata utilitas
potior erat, omni praeclaro facinori moram atque impedimentum aflerebant. Dimicatum etiam infelicissime fuit cum Picininio ad Auxeris ripas, victique Florentini ex praelio Pisas aufugerunt. Jam multa oppida Pisanorum natura & viribus parum munita in hostium potestatcm venerant, & novo mcdcrc juneti Lucensibus, ipso instiganto Philippo Duce, Senenses & Jacobus Appianus Plumbini Reginius, ferro ignique ipsi Florentiae urbi minitari videbantur. Inter timorem, dubitationem ac moras Cosemus hortabatur populum ad vindicandos eorum perditos conatus, monebat ne Rempublicam seque desereret, multa superba, crudelia Mediolanensium Ducis exaggerabat, levitatem mobilitatemque Senensium carpebat , Appianum ut hominem ingratissimum, quippe altus educatusque is fuerat in sinu Rcipublicae, cui moriens pater illum commendaverat, accusabat, Pror-Disit iroes by Cooste
37쪽
sus intentus omni modo plebis animum accendebat. In his rerum angustiis magnum & sapientem virum illum fuisse judico , cum inter abiectionem animi constantiam magnitudinemque, inter ambitionem temperantiam, & inter saevitiam moderationem prae se tulisset . Dum Picininius multitudinem, quam secum duxerat , crebris excursionibus & oppidorum vastatione locupletabat, & Aretinis, quorum in agrum venerat,
terrorem inferebat, jussus est a Mediolani Duce in Cisalpinam Galliam redire, ut ditioncm suam a Venetorum armis defenderet. Facile enim fuit Florentinis his suadere, pro veteri odio quod habebant in Genuenses & in Philippum Ducem, ut terra marique bellum pararent, dum ipsi interea, indignante licet Fortebraecio, magna mercede ad se se voeatis Nicolao Tolentinate, & Michaelotio Attendolo Cutiniolensi,
quorum nobile erat nomen, et laus rei militaris maxima, ad exercitus vires augendas omncm curam intendebant . Vario marte pugnatum est tum in Cisalpina Gallia, tum in Etruria (a ), tum in Tyrrheno Inari; & insignis suit virtus. quod fortasse miraberis (nam Florentini magis ingenii acumine solertiaque, quam militari virtute celebrabantur) Ramundi Mannellii in pugna navali, quam prope Portum Delphini conserudirunt Florentinorum & Venetorum naves cum Genuensium classe. Profecto si victoria ii uti scivissent (rs , magna rerum faeta fuisset convcrsio in universa ditio
38쪽
M E D i Q E I VITA . a sne Genuensium . Sed hoc decebat magis Florentinos,& conventcbat magnis sumptibus, quos secerant, &motibus, quos excitaverant, ut quoniam ab Etruria discesserat victrix illa manus Picininia, inceptum conatu inque Lucae subjiciendae ad exitum perducerent. Vcrum dum tempus teritur excursionibus & latrociniis, & discessu Fortebraccii (163 exercitus vires infirmantur, de pace agi coeptum est per Summum Pontificem Eugenium iv. qui Alartino v. an. MCCCCXXxl. lac cesserat. Hac eadem de caussa Martinus ipse, paullo ante quam moreretur, illum prudentissimum pacificatorem Nicolaum Albergatu in Cardinalem, legatum ad Florentinos miserat; sed quia non ignorabant hi non amico in se esse animo Pontificem, & quia ad gloriam Reipublicae pertinere arbitrabantur vindicare hostium conatus, ea responderunt, quae non magnam spem concordiae asserebant (a ). Submissius sese gesserunt cum Eugenio, quem multis nominibus sibi amicum & benevolum fore confidebant. Itaque& lcgatos ad eum misere, dc quae ipse hortabatur pronis auribus auscultarunt.
Sed non mcdiocre studium, quod Pontifex aperte significabat erga Mediceos , Florentinos et Venetos suos(nam ipse familia Conduimeriorum , non illa patricia, sed tamen honestissima Venetiis natus erat) magis ab his avertit Senenses ceterosque, quibus prohibere Lucenses a periculo cura erat. Remoratus est etiam spes
39쪽
Florentinorum Sigismundi Caesaris in Italiam adventus, qui idcirco se venisse dicebat, ut Romae coronam a Summo Pontifice acciperet, utque pacem Italiae redderet. At suspicioni maleficii materiem dabant legati ad eum missi ab Mediolanentium Duce , atque odium , quod habere videbatur in omnes eos , qui illi inimici infensique essent. Acriter ab eo reprehensi Florentini per litteras Lucae id. Junii an. MCc xxxii. datas , quod injustum bellum suscepissent, nequc ad se legatos misissent, usi sunt excusatione temporis & necessitatis (18 exacueruntque stilum ad exagitandum infidum Medi, Iani Ducis ingenium, quod per eum nihil earum rerum ratum fuisset, quae constitutae fuerant, quando pax Ferrariae convenit, quodque hostiliter semper se gesserit in Rempublicam, usque eo, ut hujus ad Sabaudiae Ducem Legatum ( erat hic Pallas Stroclius) quod
nomen apud omnes vel barbaras nationes sanctum timviolatumque semper fuisset, retinere & in vincula conjicere non dubitaverit. Litteras etiam dederunt ad Romani Imperii Electores (as , ut se excusarent in eo, in
quo accusabantur a Caesare, non quod hunc pecuniae omnisque rei egentem admodum timerent, sed quia verebantur , ne injuria fieret Florentinis, qui mercaturam faciebant in Pannonia aliisque Germaniae regnis. Eodem tempore hortati sunt Pontificem, videret ne quid Cadior Romae turbaret suo & Basileensis Concilii nomine,
cujus artes & machinationes cum ipsi Pontifici in pri-
40쪽
mis, tum bonis omnibus suspectae esse debebant (go . Ceterum Florentinis facile fuit Caesari, Pontifici ceterisque ad pacem hortantibus probare, se ab hac minime abhorrere, cum huius rei caussa Ferrariam, quae urbs veluti quoddam pacis templum facta esse videbatur , ineunte vere anni Moe xxxii. Cosmum atque Pallantem Stroctium misissent (3i . Pax tamen . non convenit nisi exeunte Aprili insequentis anni, ea inter ceteras conditione, ut Florentini et Lucenses ea omnia recuperarent, quae tempore belli amiserant. Haec res
maxima laetitia affecit populum Florentinum, quod tandem a continuis bellis conquieverit, per quae murum tum infirmata ac diminuta esse videbatur Mediolanensium Ducis potentia. Reconciliata pace, quod plurimum in civitate poeterat Cosmus, auctor fuit ut leges ferrentur salutares ad coercendam voluptatem, & feminarum luxum, ne quid a faciendis nuptiis cives abduceret, & ad continendam Hebraeorum avaritiam ( statutum enim est quantum foenoris capere possent qui saepe Florentia expulsi, postremo an. MCCCcxxx. propter pestilentiam revocati fuerant. Cautum etiam ne serperet superstitio, quae religionem imitatur (3a . Quanquam praeteriti belli sumptibus, propter quos, querente licet Rommano Pontifice (33), ne immunia quidem fuerunt
clericorum bona, magnis in angustiis esset publicum aerarium, ea tamen erat fortuna Reipublicae, ut faci-