Magni Cosmi Medicei vita auctore Angelo Fabronio Academiæ Pisanæ curatore

발행: 1789년

분량: 212페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

21쪽

8 Mac Ni Cos Mihominis beneficia exspectarent, seque iam deliberasse

ad eos venire, apud eos commorari (nam tum Roma, Ladistat Apuliae regis armis antea capta, in potestate erat ejus sororis Reginae Joannae hujus nominis II.) eorumque consiliis & opera res suas privatas &publicas administrare. Exceptus ea pompa iisque laetitiae signis fuit, quae decebant summum Pontificem amplissima familia natum , & de cujus virtutibus magna percrebuerat fama. Sed nihil ei tam gloriosum &jucundum suit, quam videre jacentem ad pedes suos& praeteritorum veniam effagitantem in ipsa urbe Florentia illum Balthasarrem Cossam (63, qui adeo superbierat fortuna, ut nunquam Conquieturus videretur, nisi amplissimum, ad quem malis artibus asce derat, dignitatis gradum, dejectis aemulis, retinuis Iet. Id se fecissse auctoribus Joanne & Cosmo Mediceis dicebat, quorum consilii neminem potuisset poenitere . Non fuit hoc sine multorum Iacrimis & dolore. Nihil enim tam miserabile quam ex beato miser, & ex fortunato calamitosus. Haec miseratio & cohortatio Florentinorum facile obtinuit a Martino, ut Joannem Cardinalem crearct, eique primum in amplissimo Collegio locum concederet. Sed haec tanti non erant ut solarentur hominem, cujus mores ad nimiam semper ambitionem incubuerant. Itaque sive doloris morsu, sive morbi vi opprellus paullo post mortem obivit, &quod composuit testamentum satis declaravit quanti M di Disiligod by CO le

22쪽

M E D i c E i UITA . sdiceos faceret. IIis enim praesertim mandavit, ut quae iusserat per cos ad exitum perducerentur . Quod tam

praeclarum ille sibi dederat judicii & amoris sui testis

monium, novendialibus exequiis, pompa & magnificentissimo monumento , quod magna ex parte a Donatello sculptore eximio elaboratum in Aede S. Joannis positum fuit, tanti viri non tam pro cra quam adversae fortuna clarissimi memoriam honorandam curarunt. Non est tacendum propter celebritatem hominis, Fra

ciscum Philelphum pro odio, quod habuit in Mediceos ac pracsertim in Joannein & Cosmum, qucm exilii sui ab urbe Florentia caussam fuisse putabat, improbum &furiosum adeo calumniatorem horum extitisse, ut quos origine Cauponarios, carbonarios, aleatores, foeneratum

res, omnique labe foedatos dixit, veneno Joanni Pontifici mortem intulisse affirmaverit, quo illius hona atque pecunias occuparent ( ). Quid in verosi milius &monstrosius excogitari & somniari unquam potuit 3 Ex annalium monumentis & ex Joannis ipsus testamento (8 cognoscitur falso etiam a quibusdam aliis propter civilia studia & obtrectationes domesticas Mediceorum familiae inimicis memoriae proditum fuisse magnas dis vitias ex hereditate Joannis illis obvenisse. Nihil sane sperare poterant ab homine adeo fortunae fluctibus jactato , ut dubitaverit, num quod in bonis habebat satis esset ad solvenda, quae scripserat, legata. Sed haec. ut & alia hujusmodi (p pluribus verbis confutare non

23쪽

io M Aa Ni Cos Miest necesse, quamvis tum eae essent artes Florentinorum , ut omnes vias pecuniae & noscere & quaerere viderentur. Profecto Cosmus , ut erat frugi & int ger vir, nil nisi remam honestumque expetebat, &dum laborem pecuniamque suam hominum aut periculis calamitatibusque sublevandis, aut tuendis augendisque fortunis impertiebatur, munire sibi viam ad gloriam volebat, & propugnacula praeparare, quibus contra invidorum impetus se usurum arbitrabatur . Ut vero facultatem exercendae liberalitatis haberet essiciebat industria, diligentia, ordo & parsimonia , quae maxime apta est naturae, rei familiari atque Reipublicae . ouod F omnia mihi (ajebat ipse) quae ad vitam cultumque pertinent, quas virgula divina suppeditarentur , non strupterea de augeudo patrimonio minus Ob rarem, quia ex omnibus o iis illud praesertim colendum es, quod ad conjunctionem hominum, cy' ad P triam conserυ Ddam mandamque balat. Tum vero se heatum putabat quando pietatis suae fructus a populo Florentino ferebat, cum non sibi modo, sed & Iib ris prospiciendum esse diceret. Binos enim susceperat, alterum nomine Petrum, qui lucem adspexit au. Mccccxvi. Κal. Quint. alterum nomine Joannem, qui in vitam quinquennio post Gl. Novemb. venit. Cum majoribus rebus, gestis jam minoribus quibusdam magistratibus, praeesse coepisset, an. MCCCCXX.

post. non. Maii una cum Laurentio Ridvisio legatus

24쪽

Mediolanum mittitur ad Philippum Mariam Vicec mitem Ducem, ut ei de pace per Nicolaum Atestinum Ferrariae Marchionem confecta gratularetur (iol. Appetierat ille amicitiam Florentinorum , quod hanc utilem sibi fore speraverat ad recuperandas nonnullas Cisalpinae Galliae urbes , quae in potestatem Venetorum pervenerant, & ad Genuam occupandam, quae tum, Duce Thoma a Campo Fregotio, suis regebatur legibus. Quanquam nonnulli essent, & in his Ginus Capponius magnae auctoritatis homo, qui multis rationibus suaderent non esse e Republica favere praecipiti& effrenatae dominandi cupiditati, quae satis clare in

Philippo apparebat, quin immo illam diu incensam

comprimendam atque restinguendam , pax tamen ea

praesertim conditione facta est, ne ille se immisceret bellis & negotiis, quae citra flumina Panarum & Macram , & juga Apennini gererentur. Sed haec pax minus fuit diuturna propter subdoluin, inquietum & novarum rerum appetens Philippi ingenium. Cum ipse in ditionem suam redegisset Genuam & multa vicina oppida Florentinis commendata, de Sergiano aliisque

oppidis, quae citra Macram sunt, sibi & Genuensibus pactus fuisset, Forum Livii, mortuo ejus Regulo Georgio Ordelassio, ad suam potentiam dominatumque convertisset, licet is filium impuberem Thebaidum reliquisset, & alia hujusmodi moliri videretur, plerique Florentinorum censuerunt esse e Reipublicae dignitate

25쪽

ia MAc Ni Cos Miamicorum injurias ulcisci, opem serre Fregosio, cui reccnti beneficio erant obstricti, quod per eum a Genuensibus C. florcnorum millibus Liburnum emerant,& motus conatusque Philippi Ducis prohibere, ab eoque violatae pacis poenas repetere. Joannes & Cosmus Medicet in ca suerunt sententia, proque ea vehementer Pugnarunt, non arma Capienda adversus Insubriu in

Ducem , nisi ille aperte bellum Florentinis intulisset, neque id facturum videri propter Reipublicae opes &foederatorum potentiam. Addebant etiam non conducere ad statum Reipublicae hujusmodi suscipere bellum, ex quo pericula metui, nullae sperari potuit Ient utilitates. Vicit tamen sententia corum, qui ad arma vocabant , atque legati ad Pontificem, ad Caesarem , ad Ncapolitanorum Regem & ad Venetos mittuntur , qui voluntatem Reipublieae proponant, & auxilia postulent. Deleetus etiam tota Etruria habentur, magnaque pecunia plures conducuntur, qui praeclari armatorum duces putabantur. Pugnatum est in Aemilia ad Zagonaram , & quamvis per totam Italiam concelebrata fuerit Mediolanensium victoria , quorum impetum nomstii fessi itinere & imbribus (erat enim tempus anni difficillimum sustinere non potuerunt, irra tantummodo, quod mireris, vitam a iniserunt. Nullus enim tum crat ordo, nullum imperium certum, & cum quioque Ducum suo consilio uteretur, ubi adduci rem in

periculum videbant, sibi suisque militibus, quos ma-

26쪽

MEDic Ei VITA . IIgno vendebant, seu potius mutuabantur, fuga consulebant. Iis rebus Florentiam nuntiatis, magnus terror

populum occupavit, ac si ipsit urbi hostis appropinquaret, jaciebatque ille licenter injurias in magnates, qui infelicissimi belli auctores fuerant. Ad illum placandum verba fecit Ra inaldus Albitius, et postquam

florentem Reipublicae statum cum adversariorum fortuna contulit, hortatus est omnes, ne animo defictarent, quaeque usui essent ad persequendum bellum pararent. Ipse etiam arcano cum familiaribus suis colloquitur de frenanda populi licentia, mutandoque propterea civitatis statu , quod cum fieri non posse intcbligerent, obsistentibus Alediceis, quorum voluntate ac nutu ille regi videbatur, in partes suas illos trahcremagnopere laborarunt. Joannes quidem multa graviter & sapienter dixit, quae idonea esse putavit ad iblos de proposito deducendos; eam esse Reipublicae conditionem , eos Florentinorum mores ostendit, si plebs excluderetur a Senatu publicisque muneribus , perpetuis fluctibus agitatum iri civitatem, reminiscerenturque illum quasi Deum philosophorum Platonem, Tis

anum e genere statuere eos, qui ut illi caelestibus,sie hi adversarentur magistratibus, & iis, quae scita sunt in populorum institutis & legibus. Cetera inter

Reipublicae iussa erat, ut stato tempore magistratus eorum nomina in urnam conjiceret, qui civium suo tragiis adiceti rem publicam essent ad certum nume-Disitired by Goc le

27쪽

MAc Ni Cos Mirum annorum administraturi. Horum cum bimestre munus esset, ita sorte ducebantur, ut semel singuli honore et magistratu functi, spatium illud temporis universi implerent. Ne cui autem facultas esset, ubi eorum nomina, qui essent in magistratu futuri, apud populum manarent, ipsoS donis & pecunia tentandi, &Iege & jurisiurandi religione vetitum erat aperire cui sors ducenda esset. Tum erat e scribis unus Martinus Lucae Martini filius Joanni Mediceo multis nominibus amicissimus, qui illi prodidisse accusatur, qui minime ex sententia illius Rempublicam essent administraturi. Haec caussa justissima visa est removendi ipsum ex munere, & quemdam Paullum in ejusdem locum substituendi. Tum Joannes neque amicum, neque se i sum deseruit, & qua Pollebat auctoritate essecit, ut suus illi locus redderetur, quae res quidem magnas tu has et rixas excitasset, nisi vis & timor belli Medice rum adversarios continuisset. His artibus suam rem bene gerebant et publicam , & cum recusarent nihil quod ad tuendam patriae libertatem confirmandamque salutem pertineret, consilia sua aequis judicibus ab obtrectatione invidorum defendenda commendabant. Cu vero in eum casum fortuna Rempublicam demisissia ut quam maxime egeret pecunia, novaque propterea imponenda essent tributa ad sumptus belli faciendos, consiliariis Mediceis, edictum fuit, ut quae antea ex campitum recensione, ex censu in posterum conficeren-Disitirco D, Co Ie

28쪽

tur (ii . Sic homines liberales & honitate affluentes levare populum onere voluerunt, quod sibi pracsertim ceterisque, qui bona & divitias habebant, imposuerunt.

Verum haec res caussa fuit multarum querelarum : nam nobilcs a se exigi intolerabilia querebantur, plebs vero magnis clamoribus contendebat vitium praeteritorum tributorum corrigendum, quod divites pro fortunis, quas possidebant, non satis solvissent. Tantam licentiam repressit Joannes, nihilque praetermisit, contervans rationem institutioncmque suam, ut esset concordia animorum ad civitatis decus sustinendum & pericula removenda . Varia fuit fortuna belli, quod tot in Republica motus genuit, & pro quo a Florentinis expensa fuisse dicuntur tricies usque centena & quingena florenorum millia. Hujus caussa Cosmus plures legationes obivit, primum anno MCCCCXxili. ad Lucenses, anno post ad Bononienses, ac demum exeunte an. MCCCCXXvLad Summum Pontificem , ut ei nuntiaret captam fuisse Brixiam a Venetis Florentinorum foederatis, ut ejus iratum Florentinis ipsis animum placaret (nam an . MCCCCXX ab iis discesserat cum imprecatione malorum propter carmina quaedam quae tota civitate ad illum irridendum canebantur) (ia) utque ei gratias ageret de studiis pacis, ipsumque in voluntate hujus conciliandae confirmaret . Ad plures menses Cosmus Romae commoratus est, & qua erat in tractandis negotiis dexteritate phua

a Pontifice patriae suae utilia & decora aut obtinuit,

29쪽

16 MAc Ni Cos Maaut extorsit (i3J. Erant & caussae privatae , ut quam gratissimus erga Pontificem cognosceretur. Nam hic paullo ante Joannem eiusque filios & nepotes Comites Montis Viridis (hoc nomen oppido, quod est in Dio cesi Firmana 3 creaverat (i ). De pace tamen agi minime coeptum est nisi Aprili an. MCCCCxxviii. quo tempore Cosmus erat e Decemviris Reipublicae unus . At quae consecta esse videbatur Ferrariae per Cardinalem S. Crucis Pontificis legatum, brcvi turbata est perfidia Mediolanensum Ducis. Tandem ab hoc, armis aut defatigatione abjceiis, aut victoria detractis, Florentiniquae amiserant oppida in Aemilia recuperarunt, et Veneti non Brixiam modo, sed & Bergomum, harumque urbium agros latos & fertiles obtinuerunt. Tranquillatis rebus externis, vehementiores domestici motus fuerunt caussa tributorum , aderatque

semper Joannis Medicet prudentia ad illos compescen dos, revocandosque ad ossicium, qui illorum auctores esse putabantur. Sed dum ille lumen animi, ingenii, consiliique sui cunctis civibus porrigebat, suo magis quam Reipublicae tempore extinctus est an. MCCCCXXIX. x. Κal. Martias; & hunc diem fuisse civitati luctuosum declaravit pompa funeris, qua ejus cadaver, Commitantibus Magistratibus, Caesaris, Venetorum, aliorumque Principum Legatis, & tota Mediceorum familia, ad S. Laurentii deportatum est (is). Hae exequiae

sumptui fuisse dicuntnt publico aerario tribus flore-

30쪽

norum millibus; fc sane sumptus nunquam melius poni potest quam in celebranda praestantium virorum memoria non solum ad factorum praemium, sed etiam ad exemplum. Quod semper tetigit Joannem cura familiae non minus quam Reipublicae, cum esset morti proximus haec liberis suis dixisse fertur . Nolo quis mesrum existimet me dolere, quod non diutius in hac vita maneam , in qua inhil ines iussi propagatio miseri rum. Gaudendum potius quod mortem uaturae debitam non vitia maturaberint, O quam taxi vita fuerit probata civibus, multis salutaris, nemini molesta, missique utilis, quos amplismis fortunis locupletavi. Divitiae quisdem opportunae sum ut utamini, opes ut columisi, homtiores ut laudemissi, verum nisi temperantia, modesta atque justitia illas comitemur, in libera praesertim cissitate , in invidiam atque in discrimen facile possidentes adducunt. Ne vos igitur aut fortuua, aut popularis aura, aut dignitates e virtutis semita unquam dimovearat, beneflicta O munera patriae nou ambitiosi quaerite, delata sic accipite, ut iis, a quibus accepissis, cumulate res datis. Obversetur vobis ante oculos semper multorum exemplum, qui in summa mala praecipitati triae rerum humauaram spectaculum idcirco praebuerunt, quod nimiab extraordinaria concupiscentes, sines aequabilitatis Olegis transire minime dubitarunt. Utinam emori fortunis

meis honestus exitus st, ne is majora, Deo ct homini-

SEARCH

MENU NAVIGATION