Jo Mariae Lancisi ... De subitaneis mortibus libri duo, hac tertia editione ab authore aucti, & recogniti

발행: 1708년

분량: 358페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

71쪽

persistunt . Exinde fit , ut immatura suppressio plerunque pariat convulsio.nem, quam sola per artem instituta solvit sanguinis missio, ut ostendemus cap. XXIII. num. XIV. hujus libri. XIII. Sed, ut ad id, unde digressa est, nostra revertatur oratio, possim pariter animales spiritus deficeres, cum eorum excursus per nervos ad promordia, aliasque maximi usus partes, penitus intercluditur vi convulsionis, compressionis, vel obstructionis, e solo corporis vitio, aut simul animi motibus pendentium ... Atque hinc Carol. Piso plures collegit hi observationes funestissimarum , ac subi tanearum syncopum, quas ex cordis apoplexia, seu ex obstructo per lympham nervo, qui ad cordescendit, natas

arbitratur.

XIV. Postunt quoque deesse spiritus ob inediam ob motuum violentiam, ob nimias evacuationes, ob intemperantem veneris usum praesertim in senibus, quos satis jam aetas spiritibus destituerat. Quod genus exempla invenientur abunde apud Authores, quibus hic repetendis frustra

non immoramur

72쪽

XU. Secundo nimia etiam eorundem otiis .

copia , quae semper sanguinis ubertatem comitatur, nimia pressura, inflatione .glandularum corticalium cerebri, neduorum vias ita potest aliquando comprimere, ut fluxum animali liquido omne spatium adimatur, atque propterea, ut vel in cerebro spiritus non separentur, vel a cerebro Cinfirmatis villis emtrudentibus,, aucta resistentia extrindendi liquidi in praecordia non dimidi tantur quod interdum contingit in ebriosis, aliisque, qui cibis , mpotibus plurimo sale , ac sulphure narcotico re. fertis, sese ingurgitant. XVI. Tertio summa spirituum acri. f. -- monia ex eodem sanguinis viti, atque et ex lentis animi pathematibus, studiisque intensioribus inducta , convellendo pedtinaciter praecordia,&cerebrum, homines , alioquin valetudinarios , ad idem repentinae mortis genus potest adducere; ut olim in Amplissimo Card vidimus,

hpassim in exitialibus epilepsiis , quae netet 2

dicto citius in sortes desinunt pople- u .Xias, de quibus agit etiam Hippocra iurati et

73쪽

6 Liber L, j... XVII Sed quoniam aetiologiam epi-lepsiarum, quae in amplexias, mortemque desinunt improvisam hic scitu sum. mopere necessariam putamus ; idcirco

attente considerandum , convulsionem membranarum, ac sinuum, nec non bbrillarum cerebri, in qua pene tota ratio

idiopathicae epile ae posita est: multifariam, sed duplici potissimum modo,

contingere caltero scilicet, cum acre ac fere arsenicale , vel aliud quodvis liquidum, convellendis nervis idoneum, non omnia simul cerebri segmenta, sed eadem successivo quodam, atque insequali ordine ac tempore irritat, crispat; unde nonnisi inaequales, inordinati, Dque inaequaliter contingentes convulsivi

artuum, ac thoracis motus, per totum fere paroxysmum, respondent, ac observantur : Quod sane quotidianum, ac Vulgare hujus morbi exemplum se prodit. Altero vero modo , cum eodem pene tempore aequalibusque viribus irritans causa, quaquaversum per cerebrum diffusa, aequaliter , eodemque tempore amteriores cum posterioribuspartibus, deviras cum sinistris, immo sorte etiam ipsum

74쪽

sum cerebellum, adeo vehementer comvellit, ut inde animale liquidum simul, .aequaliter in omnes contrauitentes musculos valide expressum, post brevissimas artuum contorsiones, universum corpus tensum , rigidum , atque immobile reddat. Haec autem posterior epilepsiae differentia , ea praesertim existit, quae si saepe recurrat, ac plus justo perseveret, frequenter in apoplexiam transiens, subitum vitae discrimen solet assedire quia scilicet, non solum vasa cerebri, si a lenta prius aegritudine fuerint debilitata, inin varices dilatata, ex illo forti, universali nixu convulsionis, ac strangulationis, sanguinem prementis, atque intercipientis, benim ejusdem comtenti sanguinis mole, Macie sua extrorsum urgentis , saepe dissiliunt, sed vel maxime, quia idem sanguis, propter inaequalem suarum partium indolem, uno in loco volatilis oleos spiritus expers , viscidulus ex mora concrescit; alio autem fluxilior, lacrior suos extra limites, per glandularum orificia, nervorumque tubulos exprimitur : proptereari quanquam ipsa denique convulsio defi-

75쪽

8 Liber sciat, attamen perturbata jam spirituum materie, in alienam naturam conversa, isdemque cerebri, nervorumque viis, qua dilatatis , ac discissis , qua compressis, Wobstructis fortissima inducitur apoplexia, quae plerunque subitam moditem accersit.

XVII Tandem ignotum illud virus, quod in aere, ac sanguine superius notavimus , potest in ipsos animales spiritus derivari, eundemque lethalem , ac repentinum effectum producere ut in poeste , invenenis infusis , vel ingenitis frequenter offendimus. De causis subitaneae mortis ex parte solidorummaboris usus f prim exparte in frumem torum respirationi famulantium.

ad ea solidorum mala progredimur , quae sunt mortalis hujus exitus principia cillud iterum iterumque monentes, quod utriusque or

76쪽

Caput IX. 'dinis cauta mutuam sibi opem, ad subbtum inserendum interitum , necessario praebent ut proinde non invenias vitium . . , a

solidorum , repente aptum occidere, et r. et

quod motui saltem liquidorum non ossi- Tm' clath vicissim fluidorum vitium lethale absque solidorum hesione. II. Sed ad mortiferas causas , ex ipsis solidis ortas, propius accessuris illud et Zetiam,

iam accurate advertendum, solidamaj, T iam ris usus duabus conditionibus naturaliter instructa esse oportere, ut ad vitae conservationem conspirent bimirum ut sint integra , seu organica naturali structura donentur deinde , ut in alterno constrictionis , ac distensionis motu perpetuo versentur . Quidquid propterea strueturam , vel motum pnedictarum partium maxime Ocyssime, inpertinaciter sedet, mortem quoque celerrimam, quam subitam dicunt, poterit inserre.

III Sequentes itaque prefatam initio solidorum distinctionem, asserimus primo, ex parte instrumentorum , respirationi inservientium , animalia repente posse interire , si aspera arteria, ejusque V - rubronchia obstructa, convulsa , vel com-m. G pres

77쪽

so Liber prema citissime, ac penitus iter aeriperpulmones intercludant, ut in laqueo sinspensis passim animadvertitur, vel injis, quibus solidum corpus inter deglutiendum, aryngis foramen occludat, vel pus, rupta vomica, vel aqua in demersis, perbronchia loco aeris diffusa , non revomantur cvel sanguis , aut serum in repentino pectoris hydrope pulmones quominus ab aere impleri possint, subito impediat. Tanta enim est hominibus spiritus necessitas , ad rem scripsit et Lib. de B t. Hippocrates , fi quidem omnibus aliis absineat homo , neque cibum fumat, neque potum tamen plures dies ducere S si cui vero spiritus in corpus intercipiatur, vel exigua dis parte pereundum fit. IV Deinde , si omnia simul inspirationis , atque expirationis instrumenta suis ab ossiciis cito, ac pertinaciter Vaca verint, ob eundem impeditum aeritat. ternum intra pulmones ingressum , ath; -- - que egressiam illico extremi fati dies est et, o I in procincturi ob quam sane rationem Gah um: servus ille barbarus apud Galenum

iuvit. I coacto sponte spiritu, citam sibi mortem conscivisse, sertur cujus profecto volun

78쪽

Caput Ix itarii, si verus est, effectus, multae et nititi, Liam morbosae ex necessitate operantes, numerantur causa , quae scilicet aptae sunt diaphragmatis , sterni, costarumque structuram , continvitatem , vel motum ita firmiter edere , ut alterne supra pulmones concidere, vel a pulmoenibus recedere nequeant. Ita magna C. R. vulnera , quae utrumque thoraci Ia-

tus , septumque simul trant Crium Con- ------- fodiunt, si aperta detinerentur, celerri Misilibrando.mam mortem possent accersere Aer

enim , per dehiscentia vulnera ingrcidiens, forinsecus pulmone premem, aequilibraretur cum aere , qui per tracheam intra pulmones abitur, ipsosque pulmones , veluti quandam immobilem stateram , cum totius circulantis sanguinis morata vitaeque pernicie, suspenderet, ac libraret. Et sic de quacunque alia consimili praedictorum laesione organorum, respirationi famulantium, paralysi nempe, aut convulsione cdummodo subiti, magna, ac pertinax fuerit erit

sentiendum. De

79쪽

s Liber I. De causis improvisarum mortium eae parte cordis, e maguorum vasorum.

dista magnorumque sanguiferorum vitiis , homines celerrime interimentibus , quanquam omnia , quotquot dari possunt, ad id unice colliment, ut cordis motum penitus tollant, aethiseram syncopem inducant nihilominus tamen, cum ad viatae necessitatem , ex parte cordis , tria

x iis . ... , considerari debeant primo congrua stru-

ctura tam cordis , quam magnorum Va- R. sorum secundo viarum libertas; tertio vis movens, quam facultatem pulsivam dicunt certe ex unoquoque sonte maximi oriri possunt morbi, qui confestim

perimant.IL Primo, quod attinet ad structuram , cum ad eam constituendam integritas, continvitas fibrarum, villorum, inmembranarum potissimum exigatur; quotiescunque aut inflicto vulnere, aut lenta exesione in neurysmatibuS, eo

tanae Disitired by Cooste

80쪽

Capus X. 33 tandem pervenitur, ut continvitas parietum cordis , magnorum sanguis rorum auferatur, illico prosiliente uber rime sanguine mors urget ut historia V eorum, qui hac temporum constitutione repente interierunt, publico patuit in theatro.

II tam vero ad structum vitium reserri quoque possit solito major cordis, et et

moles , natura primum contexta, delibant de per morbos adaucta chaec sane sediquenter subitae morti praebet occasi,nem . Sanguis enim , si progressu temporis acer, miniisque fluxilis evadat, semsim, propter suam inprecordiis moram, magnitudini cordis novum pondus adjungit, quod tandem cor ipsum versus diaphragma detrudit, isque adeo rinnititur ei potentiae, eXqua cor tenditur, insanguis quaquaversum in arterias pellitura verbo, unde animal vivit ut non solum cum eadem potentia ad aequalitatem perveniat, sed illam plerunque dipente, atque inopinato vincat. Quod Porro genus interitus saepe a nobis visum est cujus proinde clarum exemplum L aeter ea, quae reiicimus in libros, quos

nune

SEARCH

MENU NAVIGATION