장음표시 사용
241쪽
aasi uteri fructura. possint, resolutis, superest , ut alteram theoriam 'exponamus. Cui vero, quia muscularibus inprimis fibris in nititur, de musculosa uteri struetura aliquid praemittere
Mirum autem omnino est, qui saetum sit, ut tot Incisores, qui musculares fibras utero tribuerunt, in describendo illarum ordine tantopere dissentirent. Ex hoe sollertissimorum Virorum dissensu facile contra ipsani illarum fibrarum praesentiam argumentum deduci posset, nisi quae illius dissensus causa fuerit, satis liqueret. Non enim in quovis utero omnes fibrarum ordines aequali euidentia apparent, sed pro diuersa corporis conditiosae modo hae modo illae tenuiores et telae cellulosae similes esse videntur, ita, ut interdum pro sola tela cellulosa haberi possint. Nec quoque, sateor enim, sola humaui uteri contemplatio sussicit, ut certus fias, eas fibra
quas in utero decurrentes cernis, musculares esse, nisi brutorum uteros cum humano comparalleris. Horum vero
inspectione de musculari fibrarum illarum natura adeo persuasus eris, ut nulla prorsus hac de re dubitatio intere dat. ipse equidem de musculari uteri structura tum inprimis edoetus sui, cum PRAEs Es in theatro anatomicovteros grauidos vaccinos, Ouinos et caprinos, tum recenistes, tum materia ceracea repletos, tum aquae feruidae immersos mihi demonstraret; cuius rei testimonia ut ex-sarent, aliquos brutorum uteros a pictore in sua arte peritissimo accurate de lineari curauit, mihique ut unam altexamue delineationem eligerem et huic diuertationi ' subiungerem, permisit. In humano vero corpore, de quo praecipue agendum mihi est, fibras istas musculares, in utero grauido Per
242쪽
per XXIV fere horas aqua nitrosa macerato inprina is con-jpicuas, inter tunicam uteri externam, quae peritonaei Continuatio est, et internam, propius tamen internae inue- lnies. Eo autem ordine dispositae sunt, ut aliae, quas longitudinales notia ino, a fundo uteri versus corpus et ab hoc versus ceruicem decurrant, aliae vero, quas transuersales aut orbiculares .voco, ab uno latere versus oppositum abeant
et circa uterum orbiculatim sectantur. Longitudinales, etsi in quavis uteri parte adsint, maxime tamen conspicuas vidi in laterali fundi et corporis uteri parte; orbiculares
vero inprimis tum in corpore tum quoque versus ceruicem uteri. In yniuersu in tamen hae fibrae non continuo tramite per totam uteri longitudinem aut latitudinem deeurrunt, sed interruptae lusi videntur et paullulum a via desiexae, ut itaque obliquum cursum tenere interdum videantur. . Hinc quoque b. ROEDERE Rus f eo perductus fuisse videtur, uti obliquas fibras uteri, . reliquis quasi interspersas, traderet, quas tamen ego potius ad transuersas
Hanc meam fibrarum uterii muscularium descriptionem si cum diuersi, illis, quas alii scriptoresue dederunt, rite comparaueris; videbis sane, tantum non esse illorum dissensum quin facile componi possit. De mea autem deis iscriptione hoc moneo, traditam quidem esse secundum obseruatione , quas pluribus is uteris .grauidis fecit mecumque communicauit PRAEs Es, inprimis vero . iuxta illud uteri grauidi exemplar, quod ex thesauro anatomico PRAE si Dis desumtum Tab. I. delineatum exhibui. Superest, ut breuissimis mentionem faciam famo-
sissimi illius musculi orbicularis, quem in lando uteri de-
243쪽
uteri fructura. a a Tlexisse olim sibi persuaserat Rvvs Hius et placentae eY- pellendae distinauerat. Errorem suum ipse resutauit, ' refutarunt quosdine alii, inter quos recentissimum liceat nominare b. WAGLERVM., ' qui elegantissitim liuius
se dicit musculi specimen possedit, quod post praematuram
Viri egregii mortem in manus PRAESIDIS transiit, F. Ivs-' que inter praeparata anatomica asseruatur. Monuit b.
Vir, illum sic dictum musculum sedem a placenta plane remotam occupasse, orbemque illum rugosum ab inae ' quali uteri contractione fortassis ortum fuisse. , Quae denique idem b. Vir de fibris muscularibuuaddidit, quas cremasteris irasiar, ligamentum teres comitari, . inter duplicaturam peritonaei, quae alae vespertilionum . nomine venit, dispergi, et ad marginem lateralemi uteri ad tubam et Ouarium usque excurrere Vidit , at- . que in carnosa femina ROEDERERO monstrauit, ea quii dem , cum mihi similis obseruationis occasio desuerit, nec affrmare nec negare audeo, sed aliis incisoribus relinquenda esse existimo.
Iam vero argumentis nonnullis mihi probandum l erit, uteri contractiones non solis vasis sanguiferis, sed, et fibrarum muscularium ope perfici.
Primum igitur, cui in nitor, argumentum, in eo consistit, quod uteri contractiones non solum a fundo versus ceruicem abeant uterumque breuiorem reddant, sed ita quoque sant, ut uteri parietes sibi approximentur eiusque cauum angustius reddatur. Qui autem, quaeso, hoe fieret, si solis vasis sanguiferis uterus contraheIetur δ' Haec enim vasa, quae ut supra iam indicaui, in
244쪽
vtero non grauido tortuosa sunt, in utero grauido vero in rectam lineam ducuntur, tantos non praebent late. rates ramOS, ut eorum Ope parietes uteri propius sibi invicem accedant. Nonne ad hunc finem opus est fibris transuersis et orbicularibus, quas reuera adesse supra iam monui' g. IS. Deinde, si solis vasis sanguiseris contractiones uteri producerentur, nulla sane contractio absque sanguinis iactura contingeret, laticemque rubrum sub quouis dolore
emuentem cerneremus, id quod tamen contra Omnem
experientiam est. Scio equidem insignem a partu sanguinis copiam ex utero emanare, sed prius hoc non fieri quam placenta soluta et orificiis vasorum ipsa eius solutione apertis itidem constat. Sub primis vero doloribus, qui, uti cognitum est, aliquot interdum dies ante partum incipiunt, usque ad ipsum partum in flatu naturali vix guttula sanguinis ex utero emanat, id quod etiam absque summo periculo tum matris tum quoque foetus fieri non potest. Nonne ex hoc etiam liquet, uteri contractiones non solis
vasis sanguiferis tribuendas esse φg. 16. Docent praeterea musculosam uteri structuram obser vationes e praxi obstetricia desumtae, quibus conflat, mo-
dieam digiti in intestinum rectum immissi vel vectis Roonhuysiani inter foetus caput et pelvis ossa applicati pressionem ad resuscitandos dolores tergiversantes sumacere. Quid, quod quaevis externa vis vel ipsi utero vel aliae parti adiacenti illata vehementissimas uteri contractiones ipsosque conuulsivos motus producit. Ea enim est in toto humano corpore muscularis fibrae peculiaris saeui. tas , ut quavis irritatione ad contractionem stimuletur. Insignis vero haec uteri vis confirmatur obseruationibus
245쪽
aa 9 Duri fructura. virorum, qui uterum grauiduita foras elapsum et tamen foetum propria vi contractili expelleutem viderunt.
Denique vero, cum omnes humani corporis motus musculorum Ope peragantur, cur unicus Vterus aliis viribus
contrahatur' Caue huc referas iridis exemplum, cui quoque vis inest sese contrahendi et dilatandi absque distinctis fibris muscularibus. Iridis enim contractiones debiles sunt, nec ullo modo cum contractionibus uteri eiusque orificii validissimis comparari possunt. Adde etiam, quod et iridi non absque omni probabilitate musculares fibrae tribui possitit, y etsi anatomicus culter illas nec d tegerit nec umquam sertassis exhibere valeat. .
Exhibetur hac tabula seminae haemorrhagia uteri subpartu primo demortuae uterus ita inuersus, ut interior eius superficies externe in conspectum veniat. Apparent reliquiae membranae deciduae et fibrarum muscularium strata longitudinalia et transuersa, quae tamen in hac tabula aeri incisa non aeque elegantes ac in delineatione et ipsa natura cernuntur. ' Placentam orificio uteri adhaesisse moneo.
Fig. I. Eiusdem uteri inversi particula, in qua internam membranam plane separatam et reuolutam cernis, Ut fibrae transuersae eo melius in conspectum veniant. Ρ 3 Fig. a. . h. Vid. Boguri AV11 Reobaehi. reber das Alige, P 9-Q1. Academ. l. c. p. 32. sqq- l. Vid.
246쪽
F i g. a. Pars uteri vaccini ad septimuiti fere mensein grauidi, a superficie interna. a. Membrana uteri interna. b. Cotyledones placentae. c. Membrana interna separata et reflexa.d. Fibrae musculareS.
pars uteri vaccini grauidi ad sex una sere mensem. cuius vasa materia ceracea repleta sunt, a superficie
a. Membrana externa, quae peritonaei continuatio est. b. Eadem membrana scalpello discissa et reuoluta. c. Fibrae musculares.
247쪽
VI. D. HENRIC THEOPHIL. EN GELDISSERTATIO
249쪽
Νatura est mirabilis, tum in totis, tum in partibus , novaque iis, qui intento animo eam considerant, singulis diebus prodigia offert, immo arcana sua quando lubex improuiso nobis manifestat, non mitius quam de noua detectione cogitantibus. In omnia hic excurrere nec locus neci tempus concedunt, triplex enim illius regnuin, nimirum vegetabile, minerale et animale arcanorum plenum est. Prodigia obseruantur in plantis quae in inopina plantae utriusque sexus coniunctione deprehenduntur. Prodigia in sit bterraneis.quoad lapides et metalla per miras metamorphoses sese produnt. e. g. ferro in cuprum mutato, fungis in lapides transformatis, arboribus petrefactis et radicibus truncisque arborum in aes cupi eum Conversis. Insigne huius conuersionis ex una in aliam speciem exemplum Petropoli in thesauro naturalium habetur, quod in Academia Scientiarum videre licet, ubi truncus arboris cum radicibus in aes conuersus exhibetur Scissus ille est per medium, ut curiosi obseruatores inisternam eius externamque substantiam reuera mira metamorphosi ex ligno in aes totam conuersam esse possint mirari. Ex Gubernio Orenburgensi truncus ille Petro. polin delatus est. Prodigia denique in regno animaliubique deprehendimus, quae et in corpore humano sese
Structura corporis humani, tum in genere spectati, tum in singulis eius partibus considerati, ex celeberrimal studii Medici parte, quae Anatomia dicitur, per tot secula cultro anatomico dextre adhibito, ita iam explorata est, Rccedente ratiocinio ab anatomicis rite facto, ut merito
250쪽
concili tendum esse videatur, nil non satis dete flum peresse. Desudarunt nimirum vini celeberrimi indefessic:
labore, Mi omnia arcana mirae huius structurae detegerent. tum ex antiquissimis ad quos GALENUΜ praeter alios in sinitos referam, qui anno a Christo nato i31. l'ergam in Asia nariori. natus rapdicitiam maxima cum jaude ex ercuit et scripta nobis reliquit longe doctissima, tum ermodernis, quo doctissimus BoERHAVE , celeberrimi VAN Sw1ΕΥΕΝ et clarissimus, ALBER Tvs HALLER cua
aliis viris doctissimis pertinent. As omnia nolidum suu
g. 3. Dissectiones enim anatomicae a viris artem suam intelligentibus et obiecto quod examinant debita cuni atteiitione inhaerentibus factae, noua nobis quotidie phaedomena, nec visa nec audita antea. praeter omnem ex spe ctationem detegunt, et quidem tam insolita, ut nisi di fama et integritate ac peritia eorundem constaret, ficta ead iocum potius, quam ad detegendam veritatem excogitata cuilibet videri possent, qualia sunt: catamenta pe mammas quae Obseruauit celeberrimus HALLER cum multis ab co citatis scriptoribus V per nares, ut nobis indica idem ex REHLINO, BAVSCHIO, BIER LINGIo aliisque: per aures, ex SCHVRIGIO, SPINDLERO, HORSTI', etc. etc. per aluum, per oculos, per sudorem, ut immortali ΒΟΕRMAvE in Praeleel. Acadesu. cum notis HALLERI re censet. Tom. IV. pari. a. de Menstruis p. qq. ig. q. Viam natura in operibus, suis sequitur tam ordina riam, quae satis nosa est anatomicis, qu/m extr)wr imas riam, quae exceptionem a regula ponit, diciturque egresso. Haec aeque in corporis humani superficie, ac in in ternis eius partibus sese exserit. Prius 'omnibus notum est cum ph/enomena talia in oculos cadant, quo NAEvii r infan