Sylloge opervm minorvm praestantiorvm ad artem obstetriciam spectantivm : qvam cvravit atqve edidit, et indicibvs necessariis avxit

발행: 1795년

분량: 679페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

ii santiam merito referendi sunt, quales sunt fructiis omnis jeneris in facie aliaue corporis parte apparenteS, mureS ira neae, muscae, signa incendiorum acceptorumque a Matre I xiberum; ' posterius autem solis anatomicis vide- e licet, qui figuram situmque omnium partium interna - ij una secundum regulas anatomicas obseruant, et detestis insolitis et a naturae legibus aberrantibus phaenomenis,

uas lucubrationes do stasque obseruationes labore indefesso ollectas et iusto ratiocinio illustratas, posteris relinquunt Ut nouum in dies lumen salutari Arti affundatur, quae vinitium ita et progressum suum solis obseruationibus debet

Si omnes inter se partes corporis humani ita cohaerent, ut figura, mensura seu volumen, locusque cuius libet partis decens esse observetur, ususque a natura inten- us obtineatur cum effectu, omnia denique in debita sint proportione, homo salutatur perfectus; si vero aut defectu aut excessu peccatur, deficiente nimirum uno alterove membro, aut etiam in superfluo exi stente, ut si ma. alis sex digitos numeraret, aut binis tantum esset instructa, aut si membrum non in debito loco compareret, monstrum audit. h

a. De notis insantibus a matre gratii da tempore gestationis per imaginationem fortioremini pressis et communicatis, difficillime in infantibus et rarius alit nunquam in adultis curabilibus, legi poterit ex nouissimis ScriptoribusBON ΕΥ VSinMedic. septentr. L. I. Tales NARV1 in infantibus duplices obseruantur, protuberantes et plani,ngurae variae et coloris diuersi.

Vid. Lexie. Castelli Medie.

Graeco Lat. d. A. ip Iῖ. b. Monstrum, Τερας, est erratum Naturae, siue effectus naturalis a solita et recta ainpositione specifica degenerans. RVLANDVs descripsit monstra per certa quaedam praeter

naturam animalia, quae coe

lum excludit otio suae putrefactionis illicitae ac nefandaς commixtionis.

252쪽

236 EugeI Dissert. de utero desciente. g. 6.

Monstra omnis generis frequenter quidem Oecutarunt attamen quaedam illorum rariora sutat, uti In Ou- .stra ob defectum membrorum genitalium ita vocata. Na..tura enim uti vasis ad nutrimenta capienda necessariis ita. et membris generationi interuientibus utrumque sexu ini

non solum instruxit, sed defectus etiam harum partium:

fini Creatoris et creationis non hominis tantum, sed et tomnium animalium, qui est, crescite et multiplicemini, . apprime contrarius esset, unde partes genitales, tanquam: organa scopo propagationis inseruientia vix unquam defi- .ciunt. Attamen et hic quandoque tum in excessu tum inldefectu peccari, et naturam a legibus suis aberrare obser-vationes docuerunt. Paucis igitur de eiusmodi monstris ivt rarioribus imo rarissimis in mea dissertatione, quam: pro gradu Doctoris obtinendo elaboraui, agere apud ani mum constitui, operae pretium existiman S ea quae rari L .sime contingunt, propriis obseruationibus illustrare et quaertum inter priuatos tum inter publicos labores a me notata issent ex parte etiam cum Orbe erudito communicare.

q. T. In Commentar. Lipsiens. de rebus in Scientia naturali et Medicina igestis Vol. VII. P. III. p. 493. ex col lectione

di in

c. Moiistrum plane extraordinarium in Atis ria inferiore pago quodam non procul a Castollo MiΥΤΕΗAU dicto na. tum fuisse a viro fide digno audivi. In templo huius pagiemgies St. Michaelis draconem

lancea sua interficientis nouiter collocata erat. tam artificiose depicta, ut rusticam i quandam in vehementem rapuerit admirationem, quae cum grauida esset. tandem peperit mon.

strum viuuin figuram in templo draconis ex asse referens. . xl

de quo consultatio facta est: i) an baptizandum esset 2)anil occidi posset, ad tollendi imitati:

scandalum et resolutum fuit: li , I baptizandum esse conditio- θ naliter: si anima humana in te. fest . quia ab homine natum es, .l f ego te baptizo. etc. etc. 2) oe- la , eidendiim esse . quia figuram illumanam prae se non erret. Vid. et collectio peetiliaris de: bvariis Monstris Galliea Lingua gi edita. Autore Palis n.

253쪽

lectione periodica obseruati ad Artem salutarem, Chirurgiam, Pharmaciam, etc. pertinentium, Auctore clarissimo v AN DER MONDE TOm. U. et VI. mense Februario ITIT. NO. T. p. I 28. deprehenditur obseruatio de foetu quodam male formato, a clarissimo BOUsQUE T in translatis ex Gallica in Germani eam linguam Argentorati 176 aeditis, luculenter recensita p.

in die Mulierschei e en ille. 131. ' ubi clarisiimus Bo Us-QUET

254쪽

α38 Enget Diis eri. de utero desciente. Eae inter reliqua miratur, quod instituta huius foetus

anatomica inquisitione, vesicam urinariam et uterum de scientes repererit, anique orificium in loco consueto non

deprehenderit, sed recti intestini extremum ad vaginae latus collocatum, duoque insimul orificia pro ureterum extremis habita, viderit.

s. S. Simile quid non ita pridem legi in Tractatu Biblio.

thecae uniuersalis Germanicae Vol. XXVIIL p. Iaa. inter: recensiones medicas, scilicet obseruationem a Domino chirurgo generali THEDEN factam, quae de verosimili uteri defectu commemorat. Historiam huius obseruati Οὐ nis quaesiui, sed reperire non potui, remitto igitur lectorem ad ea, quae supra citata sunt. lg. 9.

255쪽

f. 9. His sibiungo obseruationem a me ipsemet factam, sperans eandem non ingratam lectoribus fore. Obser uatis haec prioribus si non similis plane est, tamen noupenitus absintilis. q.

Ao. I 73. mense Februario cadalter feminae repenatina morte exstinctae, XX. circiter annos habentis, ad inadagandam mortis causam ad me in Nos comi una Imptariale maius missum est, in quo insolita partium genitalium

conditio detegebatur, naui externae partes, villua nimirum , Clitoris et urethra naturali statui omnino respondeabant, vagina vero uteri tendinea membrana ita obturata erat, ut nec minimum alicuius orificii intus penetrantiss gnum animaduerteretur. Uterum ipsum porro in caui.tate pelvis quaerens ad sumnium obstupescebam, cum necvteri nec vaginae vestigium ullum viderem, nec palpando comprehendere possena, nam utraque pars in corpore deficiebat. Ah ouaria cum tubis Fallopianis in utroque latere cum solitis ligamentis tam latis quam rotundis in locis consuetis apparebant. Hae tubae ouaria comple flentes vescam urinariam versus decurrebant, inque posteriori eius corporis superficie, ac si verus uterus adesset, delitescebant. Ligamenta Vero rotunda cum per annulum musculorum ab)ominalium foras exirent, auidus eram videndi et rite agnoscendi tubarum illarum siles, hinc ut de omni euentu fierem certior, liquorem rubrum per illas iniiciebam, periclitaturus, num in vesicae urinariae cauum ille penetraret, id quod frustrato labore factum non est. Vesica urinaria tandem ut in sexu masculino cum intestino recto conneAa, supra fortem de qua supra mentio facta est membranam, vulva in Dbturantem in stipei ficie eius anteriore subsistebat.

256쪽

De moribus vitaque acta huius defunctae aliquid certi comperire quidem volui, num scilicet catamenta redie fluxerint, num dum pubertatem attigerit, virosa De rit, quibus per vitam morbis laborauerit; sed frustrata. omni opera incertus mansi. Silentio tamen non praeteribo, eam formosam fuisse facie, mammisque egregiis praeditam. Nam defuncta sine nomine ad Nos conatum fuit allata ignota omnibus; unicum quod comperire licuit hoc erat, quod in via publica erat inuenta, nullusque, ut fieri

solet, cognatus qui sepulturae honorem peteret, compare-bat, adeoque nihil de omnibus certi comperire potui. At in corpore caeteroquin fano et bene formato omnibus, . praeter Vterum eiusqUe vaginam, organis, vasis et neruis paudente , naturalia sexus sui phaenomena et pathemata solitis temporibus, ac in aliis hoc defectu non laboranti-.bus, accidere, cum nemo facile negauerit, conclusi cata- .inenia in subiecto hoc rite fluxisse, id quod sana de caetero totius corporiS constitutio etiam confirmare videbatur. f. I a. Nam etsi in hoc cadauere nec uterus nec vagina, unde secunduin legem naturae menstrua prodeunt, adfuerint, tamen de catamen iis eorumque fluxu statis temporibus coim

tingente dubitari minime debet, quia illa, denegata via ordinaria, per aliam inconsuetam erumpere solent, ut varii et celebres autores cum ZACUTO, qui ex labiis.vulvae mense, stillasse vidit, et aliis qui ex oculis, ex naribus et . Vt supra dictum est, eos fluxisse narrant, obseruarunt. Nec menstruorum fluxu deficiente tam sana corporis constitu- l

io facile deprehensa fuisset, sed vestigia potius morborum, d

qui a retentis catamen iis oriri solent, reperta esssent. HIPPo-cκATEs ex suppressis menstruis furorem, alii haemoplysin, di arrhoeas et sudores cruentos periodicos derivant, sed obseructa viscera, varices in pedibus aliaque talia post motatem etiam mensum suppressionem argutiat. Cons. HAL-

ulta l tia

257쪽

II ἄ

Uerisimile praeterea etiam mihi erat, personain hanc pathematibus naturalibus, ut supra f. ia. asserui. obnoxiam fuisse, vixque ullum hac de re mihi inhaeret dubium, enim seminam hanc libidini deditam fuisse, persuadent tam ipsa corporis constitutio quam educationis bonae praesumtiuus defectus, quae inter plebem non nisi mala esse potest. Eiusmodi personae ad libidinem prae caeteris' rapiuntur, exemplis ad imitationem incitantibus, praeci pue si opinio accesserit, quod turpissimae istae illecebrae ad ultiones si non plane decores saltem indisserentes pertineant et iam sint reςeptae. Felix interim prostibulum, si felicitas haec dici potest, semina haec fuisset, quae virginitatem inexpugnabilem millenis vendere viris potuisset semper illaesam. Neque obiicere hic quisquam poterit, deficiente utero et vagina eam ad coitum ineptam fuisse, adeoque de ea nihil eiusmodi dici posse, ne quidem posse aliquid suspicari. Respondeo enim, eam et clitore et nymphis praeditam fuisse et externis omnibus vulvae organis, Ideoque coitum si non perfectum ad generationem, imperfectum tamen i. e. ad libidinem implendam admittere potuisse. f. Iq. De caetero viscera in hoc subiecto in statu naturali omnia esse videbantur, excepto stomacho Gangraena insecto, unde iudicari poterat. defunctam ebrietati fuisse deditam, ut solet fieri in prostibulis, Venere et Baccho as. suetissimis inter se vinculis coiiangi solitis, quae causa etiam repentinae mortis fuisse videtur. g. Scire hic cuperem, quid si virgo nobilioris ordinis, sorte unigenita, partes genitales ita conformatas haberet, qu/st constitutio necessariam eamque ineuitabilem sterilita-

258쪽

et 4a Engil DUfert. de utero dessem: te. tem post se traheret, parentes, sponsus sponsaque successionem desiderantes, hereditate sorsan ad extraneos deserenda, uti fit in fetidalibus si successio deest, quid inquam

dicerent aut de infausto adeo euentu cogitarent, ad quae remedia recurrerent, si eam neque ad coitum neque ad conceptionem aptam reperirent, membrana nimirum resistente nulla vi perrumpenda. Quis scit, an non sopita diu de incantationibus opinio, apud parentes et consanguineos reui Visceret, tentatis occultis quas esse putant artibus, sed frustra' Ad consilium medico - chirurgicum semper deueniendum esset. Sed hic quid fieret, casus multis circumscriberetur ambagibus et tandem pudore necessitate victo ocularis concederetur inspectio. At quid consilium medico- chirurgicum tentatis omnibus hic poterit' Uerum quidem, plures extare obseruationes medico- chirurgicas, ipsi iam AR Isaeo TELI et multis post ipsum notas, de se. ininis quae habebant oras partium naturalium ita conglutinatas, ut concretio illarum plenaria, impediret, quominus mingere possent, adeoque aut operatio chirurgicacito instituenda erat, aut infanti tali cum concretis vulvae labiis natae pereundum, nam urina aliam sibi viam aperire plerumque nequit, nisi HEIsTERVM sequentes singulare aliquod exemplum notare hic velimus.' In aliis apertura tam exigua fuit, ut nec libere, nec eo quo O pota tet impetu, sed cum dissicultate et non nisi guttatim emita, terent urinam, in quo casu iterum arte medica opus erit, nisi breui talem hominem suis relictum cruciatibus videre.

e. Vid. ΗΕISTERVFI p. 9 4. in edit. Amst Ao. ITSO. g. S. Singulare praeterea admodum exemplum supra iam indicatum adhue refert CABRO LIVs Observ. annal. XX. de peculiari quadam atreta octodecim quasi vel viginti annos nata, cui urinae iter crassi sucula membrana occlusuin erat, ita ut illa om-veliis. nem urinam per umbilicum, de verisimiliter per urae hum . qui crista siue rostro galli In diei similis longitudine quatuor digitorum prominebat et propendebat, constanter emittebat. id quod magniam et fere intolerabilem urinae quasi putridae suetorein concitabat. t affl

259쪽

velimus pereuntem. In aliis denique os vaginae vel labiis uel membrana quadam, spreto naturae ordine, ita es ausum esse solet, ut pubertate adepta nec menstruis exitus pateat, nec virum ad coitum admittere queant. Vid. HL 1s τε i Insiit. Chirurg. pari. II. p. 9 a. q. a. et sequent. ubi omnes liuius mali circumstantiae deteguntur. g. In nostra historia de retentione urinae vel de dimetii eius emissione nullam fecimus mentionem, cum omnes externae partes quae ad generationem requiruntur, interisque eas orificium vi ethrae naturali statui responderent. Itaque omnes et medici et chirurgi ascei siti, postquam visu et tactu os vaginae clausum et membrana sorti obdu.ctum diductis vulvae labiis repetissent, nullum alium remedium aut possent aut deberent proponere, nisi membranam istam, quae vaginam occluderet, manu chirurgica esse incidendam. Nemo vero illorum suspicare posset, et vaginam' et uterum plane abesse, quia eiusmodi phaenomenon inauditum fere est, nec ab ullo hactenus auctore descriptum. Operatio igitur institueretur et deberet institui secundum omnia artis salutaris praecepta, sed quis operationis effectus foret' Ille forsitan, quod posterior superficies colli vesicae urinariae et forte etiam portio sphincteris ani laederetur nullo insequente auxilio, sed malo in peius permutato. q. t T. Malum incurabile nullum admittit curam, semper tamen casu eiusmodi quodam eueniente incertum est, an cura locum habeat nec ne. Quis enim cum certitudine praesagi et, quod simile infortunium seu talis nuturae a legibus suis aberratio et in posterum non possit contingere ἶMe arbitro casus eius modi iam suerunt olim et erunt in posterum. Quis enim sterilitatis omnis dabit rationem, cum foeminae lionestiores neque in vita neque post mortem cultro anatomico subiiciantur' Latuerunt et laterentuQn raro semper, eiusmodi serilitatis causae, nisi ut su-

260쪽

pra dixi, ex improuiso propter causam mortis repentinae detegendam, tale naturae phaenomenon omnium rarissi. Dium detectum fuisset. . I 8. Quae res me mouet, ut audeam suadere artis peritis, ut si in posterum de inquirendis vaginis uteri clausis quaestio incidat, per urethram catheter in vesicam urinariam immittatur et digito alterius manus ano intruso, quemadmodum in disquisitione calculi vesicae urinariae fieri solet,

apex catheteris varia. directione moueatur, ut ita indicet, an inter vesicam urinariam et intestinum rectum quoddaindetur intermedium, nempe uterus, nec nec ' Non deprehenso vero utero; ab omni operatione abstinendum elia: existimo, malo nempe omnem artem eludente, ne eue- .niat miserae, quae ita per errorem naturae comparata est, .

tritum illud: Incidit in Scyllam, qui vult vitare Charybdin.

EXPLICATIO TAB. IV.

F i g. I. Systens faciem anteriorem. a. Fundus vesicae innatae. b. Ligamenta lata. ic. Tubae Fallopianae. d. Ligamenta rotunda. e. Mons Veneris.

f. Integumenta communia in inguinibus resecta, g. Vulua. h. Clitoris.

Systens faciem posteriorem.

a. Vesica urinaria. b. Ligamenta lata.

c. Tubae Fallopianae. d. Intestinum rectum.

VII. P

SEARCH

MENU NAVIGATION