Sylloge opervm minorvm praestantiorvm ad artem obstetriciam spectantivm : qvam cvravit atqve edidit, et indicibvs necessariis avxit

발행: 1795년

분량: 679페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

g. 6.

Anatonae foetus humani structuram peculiarem, oeco-miae eius artificiosissime accommodatam, in organisi tibusque variis demonstrat. Inter quas principes meri- reputes, quae singularem hUmorum campum, a comis

uni plane diuersum, consciunt. Eaeque, primum Se- ratem sub conspectum subiiciendae, furit

Arteriae umbili cales ;Vasa placentae et uteri, Vena umbilicatis;

Canalis venosus; Foramen cordis ouale; Canalis arteriosus

Uiae hae sanguinis, quo ordine sequuntur, prae aliis considerandas nobis offerunt. Videntur ita esse dispotae, ut in circulum ducant, cuius neque principium, ne Eue finem, ceterum inueniri, constat.

g. 7. Vasa, modo summatim recensita 6. , ad uniueta de systema arteriosum venosumque foetus pertinent. 'rius nobiliusque, quod vitae viribus longe praecellit, ra- nosissima edit Aorta. Quae, ducta a corde sinistro ori-i:ine, adscendit paullulum, flectit se breui arcu sinistroru

bin deorsumque, et iuxta spinam per thoracem et abdΟ- nen decurrit. In cuius inferiori regione, quae ad lum- os speelat, diuisa veluti, vel bipartita, binas dat arterias,iquas iliacas vocant. Qtiarum altera dextra, sinistra altolica, in descensu suo discedunt magis magisque a se inui-eem, ita ut ad utramque, sibi proximam, peluis Oram demigrent. Quam ubi attingunt, quaeque abit in duas, quae a sede sua Iliacae externae et internae nomen liabent. Haec, socia maior, veraque trunci continuatio, Hypo, gastrica quoque vul o dicitur. Eaque tum deXtra, tum sinistra, non longe ab ortu suo praebent umbili cales. In-iςrdum vero ex hyposastricarum una tantum, vel 3lto δ,

572쪽

5 16 Banchem Dissert. de oeconomia

quae nata si, unica obseruatur. Unabili cales iam anabae Iliacis fere aemulae, intra pelvim ad vesicae latera se alti demittunt. Ibique sub peritonaeo per cellulosam obliqui parum repunt ouetu, quo propius sibi mutuo accedam

De n, imam circa vesicam, sursum modico redeuntes ite Xu, eXtern OS eius parietes utrimque relegunt. Quibus superatis, continuo extrorsum magis pergunt antrorsum qu ad eminuliaria hypogastrium proxime emetiendum. Ubstatim supra peritonaeum strictiori cellulosa exceptae ac firmatae soramen dieiuna umbilici versus commeant. Quoi demum inter perque musculorum abdominalium a pone uroses profectae, breuiori sensim breuiorique interuallo co mites, una pervadunt.

Arteriae umbilicales g. 7.) simul atque ex foetus abdomine emergunt, funiculum suum ingrediuntur. Quchordae quaedam species, ab umbilico, tanquam centro ad ovum usque g. s.) pertingit. Anthropogeniae historia docet, quod similiter ae foetus, pro aetate, magis mirnusue prouecta l. 3.), longitudine, crassitie ac firmitatvehementer disserat. Parum abest, quin, partu perfecto minorem ulnam adaequet. Vbique etiam, quam long se exporrigit, medium sere digitum crassus cylindricanprope figuram exscribit. Inaequalis vero idem non solun Spirae in modum intortus, sed sulcis quoque et eminentiis variis exasperatus esse, deprehenditur. Hinc intem illenos ne duos quidem reperies, qui externa laete sit, prorsus sint similes. Integer funiculus, si recens ex uter eductus conspiciatur, liuido plerumque colore resplendet Membranaceo vestitus inuolucro est, quod ubi abdomet egreditur, a communibus corporis integumentis, sibi lissa bre circumiectis, trahit. Atque eo, veluti cortice, qu totus tegitur, inclusam gerit substantiam singularem. Qua et copiosa, et conferta, cum bene turget, maximam eiu partem ericit. Ambigeres, tactu explorata, propiu nfirmitat

573쪽

foetur nartirali. imitate ad cartilaginem. an ad ligamentum, accederet. tenim nec dura, nec mollis, seci media inter utramque,

indolem quandam elasticam prodit. Quippe uti se patitur comprimi, vel flecti; ita sibi relicta pristinam re ei pitsormam. Interiori, ex qua constat, sabrica implicati Lsimam, quam alias celltilosam vocant, sal, rarum refert texturam. In sanis haec, viscidulo perfusa succo, semper madet, eoque pressa leuiter digitis adhaerescit. Non dubium est, quin, nata inde lubricitate ac mollitie quali- cumque, necessariam sibi flexilitatem tenacitatemque servet. Huiusmodi substantia, seu paren chymate, funicu- il lus arterias excipit umbili cales continetque. Quae, uti geminae sunt, distinctis eam subeunt locis, et ab uno ad alterum permeant extremum. Apparet, quod ibi in aliis aliisque situ suo adeo Judant, ut magis minusue a se hic illic aberrent. Saepissime etiam a cursu desse fiunt suo, et rectiores breui ad varios duelae angulos, funiculi spiras, vel flexus, imitantur. In toto illo itinere nec spargunt ramos, nec confluunt, nisi forte raro. Ceterum l)erquam commode ac tuto longam, licet inflabilem, progrediun- tur viam. Namque fibroso, cui insiclent, funiculi vin- ' bili calis contextu, ceu vinculo colligatae, et suspensae te

nentur.

g. 9.

Postquam arteriae umbilicales sunsculi longitudinem sunt emensae I. 80, ad ampliorem placentae sedem periveniunt. Quam ut primum per otii membranas penetrarunt, proxime consequuntur. Funiculus, ex quo quidem penetrare videntur, opportunissimum iis aperit transitum. Etenim, ut liquet, in egressu umbilici, continuatum integumentis communibus, induit inuolucrum. Cuius existimam partem, pertenuem, laeuem ac densam, ab addita sibi epidermide accipit. Eamque, ut sit supersciemovi incidit internam, reflectit undique a se ad dimittit, ad membranam subtilem amnios consciendam. Pari modo,

574쪽

ue s 3 vati Banc em Dissert. de oeconomia

specie quadam cutis , quam in fine ponat, expansae clidrion sensim producit. Quibus membranis, una siς exu arctoque inuicem iunctis nexu, admirabili naturai i

artificio integrum ouum constituit. Solamque interiorem l sibi propriam, et cellulosae quodammodo amnem, reti net substantialia. Quae cum ex fibris, laxius implexit lconflata sit, arteriarum umbilica lῖum excursum reddit fa

Hae iam, quo dirigi solent, duce funiculo, centrum versus placentae migrant. Idque vel omnino, veprope, subtus attingunt. Simplices quae sunt toto in deeursu, ae disiunctae, ibi statim, truncorum more, in ramos se spargunt notabiles. Qui, vel sursum tendentes mox imminentem intrant placentam, vel ex medio, radiorum instar, membranam amnios inter et chorion ditnatiant. Insignes isti per internam eius faciem tam pulcri translucent, ut nudos sub oculos cadant. Primi qui ordi ne prodeunt pauci magnitudine praesertim eminent. Se.quentes inde, communi diuisionis lege, numerosiores paullo oriuntur minoresque. . Latius etiam, prout spa. ltium increscit, quod percurrant, digrediuntur. Eique cre.al briti, diu si subtiliusque plurimos et exiles diffundunt ra. lmos, qui ad limbum evadunt. Omnes hae arteriae, ubi ires dent, nexae membranis et coniunctae inter se, tina vafertio simi repraesentant elegantissurum. Quod ad figuram obtusi verticis oui, quem tenet, egregie instru

ctum et compositam esse tulisti me, liquido patet. l

Ex strato vasculoso oui g. 0.J , ut fertili solo, itanti

nierabiles crescunt arteriae, quae obductum sibi chorioia perreptant. Omnes et singulae, quam late dispersae sunt, in proximam se superficiem concauam placentae immer gunt. Quae, Uterina dicta, massa est inaequalis; sero rotunda, mollis, humida, laxa, uel spongiosa, et subrubra. Mirabile Obseruatu, quam diuersam, increscendo paullatim, a prima ad ultimam foetus aetatem . 3 ), induatile .

575쪽

foetus naturali.

induat faeiem. Quod si plene formata spectatur, sex plerumque, vel septem, lata uncias, et unam altera inue crassa esle, solet. Ut vero ex medio iii ambitum euadit, dimidia sere, quod ad crastitie in , parte decrescit. Quo vS-que iam extensa obsidet Ouum, arterias inde, magno surgentes prouentu , nanciscitur. Inter quas maiusculae comis

plures cerni oppido possunt, se in partem eius inferiorem recta in i icere. Incisa placenta, vel inliata, altius et longius progredi latiusque, ita ut quaquauersum distribui uideantur. Vbi autem arte anatomica penitus sunt repletae, conspicuum materiae immissae colorem per omnem se me massam refundere. Quamque eo tantum non ubique percurrere, sole clarius, ni fallor, ostendunt. Praeterea, maceratione apta solutae, quemadmodum percurrant, vi dere licet. Primae scilicet, quae intrent, arteriae, Velut trunculi maiores, rectius sursum et introrsum procedunt, adeo ut ad superficiem placentae externum contendant. Quo in itinere, distinctae quasi, utrimque minimis inter- , vallis minores minoresque exigunt ramos. Consimiles, nec minus crebros, emittunt extremae, quae ad magnam demum subtilitatem exeunt. Rami omnes, ubicumque sparsi, sen sim quoque et numerosiores fundunt et exiliores, Vsque

dum minuti stimi desinant. Cutilli cum creberrimis sint uniti anastomosibus, systema faciunt placentae arteriosum, partemque substantiae eius haud exiguam. f. II, placenta viscus sui generis est, quod, alter; us in sar, fabrica sua vasculosa tum arterias 3. IO. , tum maXime venas, complestitur. Quae si an atomice considerentur, a trunco umbilicati, tanquam principio, recte deduci postulat. Sed spectandae primum eo ordine sunt, qUO inde per stratum vasculosum 3. 9. porrectae in plaeentam transeant. Venae, quae ibi versantur, ram OS arbo'. is maiores eosque primarios referunt. Eo se exhibent

semper conspectiores; quo arterias maguitudine et copia magis

576쪽

56o vau Bauchem UUfert. de oeconomia magis exsuperant. Maximae a trunco, ut centro, ubi explieat se funiculus, in omnem latitudinem ieruntur. In. certo inter et supra arterias oberrant numero, quarum commites, vel paucae, vel fere nullae, incedunt. I'lerae lueomnqs tum serpunt flexuose, tum inaequabiliter ut plurimum eX tuberant. Vt vero ab extremo propius absunt ambitu, crebriores propagant ramos minoresque. Apertum hinc est, quod stratum, vel rete vasculosum, maiori ex parte componant. Myriades sunt, quae ab eius super. sic te, arteriarum ritu et comitatu frequenti, per cliorion ad placentam proficiscuntur. Cui tum immeant, quo veniunt ordine, aliae propter alias, magnam undique ramorum vim promittunt. Quae tanta omnino tamque

mirabiliter distributa est, ut visu ullo, quantumuis aueto, percipi nequeat. Impletione autem artificiali, per venam facta umbilicalem, quae proxime patet via, incredibilis sane, quae arterias longe excedat, multitudo conspicua emergit. Eaque prout excrescit altius, dissusior sensim . densior subtiliorque, reddi solet. Quocirca, intenta acie, vix placentae inuenias particulam, quae non, una cum arteriolis exilioribus, venosis praesertim surculis seateat. Quibus omnibus pertenuis quaedam internascitur lanugo, uel materies fibrosa, ad iustam corpori eius et formam et firmitatem conciliandam. . Ea est placentae natura, ut uniuersa sere, eX Vas , imperscrutabili modo coagmentatis 3. 1O-II. , constet. Quorum originem perpendenti, apparet, arbitror, liquido, quod ad foetum nostrum iure pertineat. Equidem arteriae eius umbili cales sunt, e quibus, velut gemina si irpe 9.), fruticationis quadam specie, viscus illud nas citur. Verum enim cum pars genuina foetus sit; velocitamen incrementi gradu ad matrem accedit. Nimirum externa, quam porrigit, superficie internae uteri et applicat se proxime, et accrescit. Non dubitare licet, quint reapse, coalil osti

577쪽

foettis naturali. constanti lege, in statu corporis sano, a crescat semper tamque fit 1iliter, ut haud facile inde secedat. Non raro contingit, ut incisione anatomica grauidae, recens mota tuae, assixa ibi adhuc integre conspiciatur. Prouecto ad maturitatem foetu, primoque edito partu, secundo, nomine secundinarum, cum Oui membranis excluditur. Sol vi tunc opportune ex nexu laudato et, leui plerumque negotio, tota detrahi solet. Quibus iam cognitis, quemadmodum momentosa nexus illius ratio comparata sit, me rito quaeritur. Sedula edocet obseruatio, ingenteni esse mutationem, quam praegnantis uterus subeat. Is nempe, contractus ante, nec grandiori iuglande multo maior, extendit se gradatim adeo, ut longe ultra pelvim in abdomen antrorsum assurgat. Ad haec ex figura, pyro compresso fere simili, qualis virginei est, in saccum prope

oualem transit, quo oui magnitudinem pulcre aemuletur. Admirandum insuper in modum substantiam immutat suam. Namque compacirus valde et densus, ut extum et magis magisque, crassitie ac laxitate permultum augetur. Neque parum simul a colore naturali degenerat, quem sci licet albicantem in rubrum verti, ostendit. Nouus hicce

habitus est, quem uterus procul dubio a vasis, quae possidet, numerosissimis, plurimo distentis sanguine, contrahit. Eumque potissimum, quod notatu dignum, conspectui offert, ubi subditam sibi placentam contingit. Cui crassior longe laxiorque isthac parte sui accommodum quasi locum, ad coniunctionem mutuam ineundam, parare videtur.

I. I 3. Magni sane momenti enarratae mutationes sunt j. I a.), quas in secundo grauiditatis cursu uterus sustinet. Qui, si qua placeat fortasse comparatio, subactum cultumque probe aruum imitatur. Etenim duriorem angustioremque veluti laxat sinuna, quo partem foetus, vere vitalem, per se haccidam, placentam puta, rite excipiat ac V I. I. N ii firmet.

578쪽

vau Bauchem Dissert. de oeconomia firmet. Cum simplici enelie ires tubo inflatur, adtollit

se ibi praesertim et insigniter protuberat. Inaequabilis et. iam eo loci maioribus minoribus lue et sulcis, et iugis, varie quasi subaratus esse, deprehenditur. Iisque obuersa facie, quae apposita est, placenta pulcerrime conuenit. QVae enim, tanquam iniqua excresceret vi, diuisa supe riori superficie, in tubercula et foueas multiformes abit. Quibus cum uterinis exacte commissis, crebriores nexus et firmiores obtinet. Ad quos proprie eniciendos, primum ex quovis fero corporis siri putusto externo copiosas ac sub. tiles spargit fibras. Omnesque, tomento tenui subsim, leS, membranae, intus uterum vestienti, quam strictissi. me nectit, vel inserit. Praeter eas, longe tenerrimos minutissimosque effert vasorum ramulos, qui ex ultimis, seu extremis . laete efforescunt. Protracta recens placenta, et attentis examinata oculis, villorum ad instar disso, luti non obscure comparent. Quod si nempe in aqua agutentur leniter, collapsi mox erigunt se, euoluunt et sui. tant. Longiores alii, alii breuiores ac praerupti esse, videntur. Nullum subest dubium, quin uniuersi agglutinatae sibi uteri substantiae innascantur. Quae, praeteris quam quod moli is et rara sit 3. I a. , arteriis venisque multis, ac bene patulis, instructa, optimam innascendi Opportunitatem praebet. Venae eius quam plurimae, sub- , tus decurrentes, inflatu facili sub adspectum veniunt. Rnimaduertere est, quod multa satisque magna, quae minimum quandoque digitum admittant, habeant foramina. Arteriae etiam, impulso aere conspicuae, serpen tino reptare ductu, et extremis suis patere, Obseruantur. Atque mutatae sic, persubtiles alias, et minimis praeditae osculis, in ea praesertim uteri parte, quae cum placentε cohaeret, insu ut. Unde arguere licet, extima eius vaseu

si ii

579쪽

foetus naturati.

g 34. Vasa placentae et uteri, tam arteriosa, sqUam Velio Ca, in unu an, quod commune dici potest, systema coeunt.

edium hoc inter foetum et matrem , ac vimque conitinis una, singularis structurae complexu continetur. Universum, habita primae originis ratione, ex arteriis umbilicalibus existit 3. ia.). Quae inexplicabili, qua pullulant, lege innumeros crescentes sensim subtilitate ad sum ciam usque ramos diffundunt 3. t O.). Perplurimi hortim

sunt, qui, in toto placentae contextu, solemni naturae itu, venis sese continuant. Quae ab iis, tanquam spata sis late radiculis, exortae confluunt paulatura inter se, donec unam umbilicalem, vel truncum, forment Cuius

velut propagines descriptae 3. Is . , quam inuersam sequuntur, directionem semper seruant. Exploratissimum est, quod, quomodo enasci ac distribui solent, et omnes

inter se, et cum arteriis, communicent. Qtiae enim si penitissime repleantur, iniectam sibi materiam continuo filo in venas affatim transmittunt. Quin contraria etiam

Iia, nullis quippe siraeclusa valvulis, eam inde variato experimento appulsam recipiunt. Et, siue una, siue altera, plene perfusae sint, eandem vasculosissimam pla centae fabricam testantur. Non autem solum, quotquot sunt, eius venas propagare, sed ad eas quoque uteri f. 13.) excurrere, videntur. Quidni exilissimae, ad placentae supei sciem evectae, parte quadam ramulos illos porrigant tenerrimos, qui ibi prodeunt' Iuuat equidem: credere, eos vel plures, vel pauciores, singulosue, sortasse forum inulosis uteri venis desgi. Huiusque arterias, ceterum angustissimas, aperire se, ad surculos venarum subnascentes libere capiendos. Nemo sibi facile persua ni deat, propterea aperiendas osse, ut, quem asserunt iugiter, sanguinem sundant optimum. Quem enim tum modo effundere, cum vel abortus infelici casu accidat, vel par- tus, fere consentitur. Neque ullam profecto, sine noxa pr/esenti ac periculo, guttulam eiicere possunt. Consen Nn a taneum

580쪽

san Banchem Ddfert. de oeconomia

taneum orgo natUrae, opinari, quod, instionis venarum placentae causa, auctis maxime diametris pateant. Quocirca nec in alia adeo eminent hiantque sede, quam qua . placenta adnascitur. IS. I sis

Uena umbilicatis, ex corpore placentae oriunda f. ih.), breui et fere recta in funiculum descendit 3. 1 1. . Vna esse, quae, ni seniper, frequentissime tamen, occur rat, vere fatuitur. E centro si rati vasculosi f. 9.) subtus procedit, ita ut mox infra chorion interque amni ou erumpat. Inde statim fibrosam mea bilem funiculi adit substantiam 9. 80, eamque ad foramen usque umbiliciperambulat. In quo decursu, magis minusue tortuoso, binas, sibi aduersum euntes, arterias umbili cales semper comitatur. Inter quas vel media prope, vel oppositum versus latus ducta, definitam suam pergit viam. Ubi primum placentam deserit, capacior paullo, quam in progressu deorsum, reperiri solet. Plerumque ibi, si vel aere, vel alia materie extenta sit, peunam anserinam malo. rem aequat. Eamque paullo minorem inferius, in quaque sui sectione, cylindrici inflar canalis aequali, facile capit. Hinc mollitie non solum ad tenuitate, sed magni. tudine etiam adspectabili, ab arteriis sociis discerni potest. Quarum enim iuncta quoque lumina tam longe superat, ut tria quatuorue emetiatur. Vena isthaec, peragrato seni. culo, se continuo in umbilicum mergit, ubi exiguo in teruallo a peritonaeo distat. Ad quod cum extus deuenit, flexo cursu retrorsum et sursum, per regionem umbilica-iem ad mediam Epigastricam tendit. Hic exporrecturnin abdomen ligamentum offendit, suspensorium hepatis dictum. Cuius ima parte longiori excepta, deorsum paullo in patentem sibi fissuram, vel sinum, eius fertur. Intra quem suspensa altiori sensim gradu adscendit, quo sinistrum principem venae portarum ramum adipiscatur. Atque

i dict

SEARCH

MENU NAVIGATION