Dissertatio obstetrico-anatomica inauguralis, de vita foetus propria .

발행: 1782년

분량: 58페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

INAUGURALIS.

embryonis circulum ab omnibus adversantium vindicare injuriis annitar Cap. V. Pauca tandem de oeconomia laetus vitae habita propriae ratione verba fient Cap. VI. Hanc autem normam secuturus, moX ea accipe, B. L. quae de iis argumentis, quorum pro circulo diverso pondus nullum est, qnaeque tamen in medium protulerunt plurimi, praemo

nebo.

De argumentis pluribus, quorum pro de fendendo diverso embryonis circulo efficacia & pondus nullum est.

Comparatio nutritionis oviparorum thesia nostram nihil stringit. . ullum est, quod ex comparatione oviparorum, pro defendendo diverso in embryone circulo, quaeri posse videretur praesidium. pulli originis, ovo suo, in quo nullus ruber sanguis eli, incluta comparationem adducit Celeberrimus DE Widi D, quo tem PQre, de origine rubri sanguinis in humano corpore agens , DP

12쪽

jectiones contra negatam sibi anastomosin solvere satagit h rct jure quidem merito asserit ovi para exemplo esse, quod ruber. sangitis parari possit absque matris commercio: dubito tamen vehementer utrum in nostro casu quid valeat haec comparatio, nam praeterquam, quod ovi para in animali regno ad diversam sane sib hominibus classem pertineant, nihil aliud ex hae com . paratione potest concludi, quam quod, in talibus animalibus,

quae neque placenta circumdantur, neque utero insident, sanguis paretur absque matris commercio, dum remanet quaestio an in illis, qui utero insident & placenta gaudent, natura ΠOVaindigeat: quum praeterea asse verem fieri omnino posse, ut humanus foetus, etiamsi, eodem ac pullorum modo, fieret ejusdem evolutio, suum nihilominus sanguinem ex materno utero haurire posset: pulli enim rudimenti nutritionem seu evolutionem si secundum illustris HARUEII observationes penitius perscrutemur, nihil ultorius favere hanc comparationem mox patebit: Vaciliaret enim ratiocinium, quo adfrmares, propterea quod sanois

buisse adesse sanguinem in homine , antequam Vasa placentae fuerint evoluta, atque adeo antequam adsuisset medium per quod

sanguis maternus cum embryone communicaretur; quum e con

trario ex HARUEJI observationibus pateat, tertio incubationis die, quo tempore punctum saliens adhuc album est, jam aream rubram conspicuam e se ): ct quarto, quo tempore manifesto vivificatur punctum saliens S rubrum sanguinem eae hibet, eodem die sese obserre vasa venosa rubro sanguine repleta, quae postea venae cernuntur umbili cales l): quae profecto si eodem sese haberent in hominibus modo, patet adesse sanguinem rubrum in

13쪽

in venis umbilicalibus, qui ex utero potuisset profluere, etiamsi

nondum evolutus fuerit ipse embryo, &, quae ejus continuationem constituit, placenta: non itaque patet naturam hic nova in . digere ἀιμιατοποίησι, quum Vasa umbilicalia ante foetum praesentia suum potuissent eX materno utero sanguinem haurire, ct cum foetu, jam jam nascituro, communicare. Ex pulli rudimenti tamen comparatione, SeX eo, quod proposuimus ratiocinio inductus forsan fuit JOANNES BOHNIUS,

ubi eΣ eo, quod embryonis rudimenti primi venularum capilla menta nulla adhuc firmentur placenta, sic ut nulla cum utero obtingat conneXio, omnem cruoris materni cum embrJone communicationem denegat 1I. Vita laetus continuata post mortem matris, neque Anastomosi, neque nutritioni sanguineae adversatur.

Mirum est, quod viri Illustres, suis conspicui meritis ullum,

pro distincto foetus a matris circulo, in vita foetus continua post maternum obitum, invenisse praesidium sibi visii fuerint: cum illustii enim HARVLIO, etiam recentiores n), per innumera, quae prostant, vivorum embryonum Post defunctam matrem, eΣempla, quorum ingentem catalogum Cl. FORSIENVS enumerat quorum S ex hodiernis duos casus memorabiles praeclarus GALLANDAT, in adt. Flessing. Societ. allegat. p), eo adducti

14쪽

g DISSERTATIO OBSTETRICO - ANATOMICA

fuerunt ut sequenti ratiocinentur modo: Certum est, partes cordi sub ordinatas prius languere, vitali suo calore destitui & emori, corde igitur materno prius emori uterum & vita destitui arterias uterinas; siquidem igitur communis obtineret inter embryonem ct matrem circulus, ante obitum ipsius matris plenarium, arteriae uterinae sanguinem suum foetui denegarent : non itaque novum adfluentem sanguinis rivum acciperent venae umbilicales, aut embryonis cordi traderent, quod, nullo adfluente cruore, stimulo destitueretur, neque in contractionem cieretur amplius: exstincta itaque matre non posset vita non destitutus fuisse embryo, si hujus circulus matris circulo responderet; quo ratiocinio Illustris HARU EIUS, ex eo, quod foetus utero , post defunctam aliquot horis matrem , excussi, viri prodirent, embryonem maternum sanguinem non recipere autumat q). Vacillat vero omnino ratiocinium, & assirmo posse non tantum nutritionem sanguineam, Vel etiam circulationem communem absorpti sanguinis ope, sed & ipsam Anastomosin

locum habere, etiamsi foetus vivat post desunctam matrem: siquidem enim venae umbilicales, sive matris vasis continuae, sive absorbentes, sanguinem ex utero non amplius hauriant, sicut sanguis maternus non amplius ad cor foetus veniat, continu

bit si nguis, ex capite S reliquis embryonis partibus redux , cor stimulare, & qui per arterias umbili cales foras emittitur, vel venis matris mortuis non amplius receptus, vel iisdem mortuis exsinubus placenta non amplius absorbius, tantam offendet resistentiam ut brevi essuere desinat; plures itaque horas vivere potest foetus etiam si communis circulus anastomos eos vel absorbilonis ope pro traberetur. ρὶ I ARVLIUS, de Generat. Animalium p. 39I, 392.

15쪽

INAUGURALIS.

Cessans pulsus, post ligatum vel compressum funiculum, nihil demonstrat. Penitus etiam, me quidem judice, vacillat S omni vi destistitum agnosci debet ratiocinium, quo, ex cessante pulsu in arteriis placentae, post laqueo constrictas vel digito compressas, quae circa umbilicum sunt, arterias, vel post constrictum ligaculo funiculum, ex cessante ligaturam inter S placentam pulsu, pro diversa matrem lyter & foetum circulatione concluderes. Illud tamen, quod, post constrictum ligaculo funiculum, pulsus inter ligaturam ct placentam cesset, inter argumenta pro nostra

thesi militantia refert ROEDERERUS O: nec minus GALENUS , qui caeteroquin anastomosin admittit, post praemisia haec:

is si arterias, quae circa umbilicum sunt, vel laqueo constrin- ,, gis, vel digitis comprimis , omnes continuo, quae in secundis,, videntur, pulsu omni atque agitatione carere conspicies', improprie concludit, ,, at si motionis principium uterus exhiberi ret, contrarium fieri necesse erat' o. Utique enim falsum est, etiamsi communis esset circulus inter vasa uteri S placentae, etiamsi & uterus motionis fluidorum in secundis esset principium, ex eo sequi, post ligatum su-niculum, non cessatum iri pulsum inter locum ligatum S placen tam , vel S in ipsis secundis: quippe, etiamsi umbilicales venae

suum, quem vehunt sanguinem vel continuatione vel absorbilone ex matris uterinis vasis recepissent S embryonis cordi tradi- disient, hujus tamen cor non valebit humores suos propellere versus vasa placentae arteriosa, quum haec umbilicalibus, atque haec rursus Iliacis laetus adnectantur, siquidem continuus ductus

16쪽

vel ligaeulo vel compressione fuerit abolitus: cectabit itaque pulsus inter ligaturam & placentam; cessabit & idem in ipsis

Absentia pulsus in funiculo, mortuo foetu, nil demonstrat.

Ob eamdem, quam adduXimus caussam, nil pro diverso, quem posuimus, circulo militare nobis videtur absentia pulsus in funi culo, postquam foetus interiverit; neqne me intelligi re omnino fateor, quomodo concludatur funiculum, si continuis canalibus sanguinem a matre acciperent secundinae, mortuo foetu, micaturum t): pone enim, B. L. communem inter matrem & embryonem circulationem: pone vivum Uterum, mortuum foetum: uteri vasa tunc revera continuis canalibus sanguinem cum laetus venis, dum vivebat, communicaverunt, sed etiamsi liu mores uteri ad vivi embryonis cor afluxerint, cessabit tamen arteriarum umbiliatum micatio, simul ae cor mortui foetus nullos humores ad arterias funiculi propellit: nullus igitur intelligo, quomodo absentia pulsus in funiculo, mortuo foetu, divcrsam demonstret circulationem, aut quomodo concludi possit conti. nuatum iri micationem funiculi, mortuo foetu, si continuis canalibus sanguinem a matre acciperent secundinae.

Foetus sanguine pleni, post matrem haemorrhagia emortuam, continuationem aut absorbilonem non refutant. Matrum, vel ab immani sanguinis profusione intereuntium, sanguine i R. FORTEN. Diis cit. p. 6O.

17쪽

INAUGURALIS.

guine suo privatarum vel ingentem ejusdem iacturam passarum corporibus, embryones tamen occludi vivos ct sanguine plenos pluribus Anastomo si adversari creditur su). In mactatis animalibus id quidem cuilibet patere potest quotidie, dum illud varii de variis animalibus testantur auctores vo: tales autem saepius vidit Cl. v. DOEVEREN, sanguine adeo

turgidos, ut vasula cutis quasi pulcerrima materie rubra per artem

impleta essent coe); dum idem illud in institutis experimentis saepius viderit Cl. FORS TEN cx); neque hoc tantum in brutis obtinet, sed idem illud in humanis foetubus contingit: docuit enim insignes viros eXperientia foetus sanguine non fuisseeXhaustos, postquam mater uteri h Remorrhagiam per duodecim horas sustinuerat θ): quin S, matre per uteri haemorrhagiam ad incitas redacta, foetus prodiit toro ius, vivus vegetus et :clarissimus tandem DOEUERENUS. foetum vidit totum rubrum, torosum, sanguine non exhaustum, adeo rubro sanguine tur. gentibus umbilicalibus vasis & placenta, ut incisa sanguinem copiose effunderent, in corpore matris, haemo physi non tantum eastinctae, sed sanguine exhaustae, exsangui S utero ca). Stabit vero circulatio communis sive Anastomosi si1ve absorptione absolvatur, si nullo alio destrueretur argumento: quid fiet hoc casu B. L 8 An foetus vasa, depletis vasis maternis, non poterunt sanguine suo non privari Φ An foetus, stante anasto. mosi aut absorbilone, per easdem vias exhaurietur Τ Nequa. qu m. Malrjs moribundae, ingentem sanguinis jacti iram pastae, cor non amplius ad ultimos arteriarum sines sanguinem suum propellet,

18쪽

pellet, respondentes igitur venae non amplius illum recipient, sed vacuae evadunt ob sanguinis profusionem; non itaque in

vacuas matris venas valebit tenue embryonis cor sanguinem suum

expellere, sed suam in collapsis pro parte venis maternis depletis offendet resistentiam, vires teneri embryonis cordis longe superantem; etiamsi igitur verum esset arterias foetus una con . tinuatione cum venis maternis uterinis produci, desinet emuerusanguis ex arteriis umbilicalibus, S laetus pro tempore servatur: idem obtinet, atque id quidem multo magis, si communem statuas circulum absorbilonis ope, qua fieret, ut Uenae uterinae materinnae sanguinem eX arteriis umbilicalibus in sinus placentae effusum absorberent. desinent enim absorbere collapsae ct emortuae matiis venae: in sinu bus ergo placentae sanguis embryonis haeret, &non absorbius tantum reliquo rivo opponet resistentiam, ut sanguis non amplius eX arteriis umbilicalibus extus ruat, sed suum in embryone circulum absolvat. Diversam itaque circulati. onem, foetus sanguine pleni, in corporibus matrum sanguine ex . haustarum, non commonstrant.

VI. Foetus extrauterini circulationem, embryoni privam, non demonstrant. Collectae hic illic extrauterinorum Detuum observationes ch non magis demonstant privam embr Ioni circulationem; erraret quippe vehementius, qui hinc invicte patere sibi persuaderet sanguinem foetui inesse absque eo, quod ex utero ad illum d sueret; certum enim est foetum per matrem nutriri eodem, igitur b. Vid. DU VERNEY, Oeuvres Anatomiques, T. a. p. 349 seq. 358. HALLi R. Elem. Physiol. T. Vill. p. 47, PATUNA, Enist continens

historiam foetus sine involucris, extra uterum inuem i. p 9 noi a Thes.

19쪽

INAUGURALIS.

igitur modo, quo natura tenuiores humores maternos, in his casibus praeternaturalibus, per vasa praeternaturalia cum foetu communicaret, posset curare , ut maternus sanguis per vasa sanguifera praeternaturalia iidem tribueretur: constans enim S inviolabilis naturae lex est, ut, quod damnum hic illic in praeternaturali casu patiatur, ex alio fonte resarcire omni opera conetur: quemadmodum stupendo induratus S extrauterinus foetus , cujus mentionem facit Cl. SANDI FORT, Gemplo est: in quo ex colo quatuor notabilia vasa ad abdomen D tus progrediebantur, alia ex recto, uteri fundo, ct tubis Fal-Joppianas, quae omnia in quinque fasciculos colligebantur, ad abdomen terminatos , quorum ope maeternus sanguis, si communis daretur circulus, etiam per Anastomosin, potuisset communicari.

VII.

Argumentorum resumtio.

Iaee omnia si consideramus diligentius, miramur profecto tantam pluribus argumentis inesse vim S essicaciam sibi persuasisse viros egregios, quae si seVero perpendamus ratiocinio nullo demonstrandi pondere valere deprehendimus. Instituta enim ovi parorum nutritionis comparario nihil in censum venire demonstravimus; potestque vita deprehendi foetus, post matris mortem, continuata ; potest pulsus cessare post ligatum vel com .prcssum funiculum ; potest idem pulsus, mortuo foetu . abesse instite; ucssunt embryones, Corporibus matrum haemorrhagia exstinctarum contenti, sanguine suo non pravari; possunt denique Scextra uterum deprehendi foetus; ansque eo quos vel tantum vacillet communis circulatio per absorbιlonem, aut vel apsa riua- stomotis seu vasorum continuatio. e ED. SANDIFORT, Obs. Anatomico . Pathol. L. II. c. I. P 36

20쪽

CAPUT III

De prohibenda Vasiorum uterinorum &Placentae continuatione aut Anastomosi.

ui, remota subtiliore indagine, soli Zootomae confisus comparationi, ex eademiaudacter concluderet, moX vasorum uteri S placentae contjnuationem aut Anastomosin absque omni scrupulo animos moveret: Oculari enim animalium, praecipue ruminantium, placentae inspectione facile eo deduceretur, ut distim prorsus rejiceret anastomosin, taliseenim in illis obtinet placentae fabrica , ut placentulae plures sint, parvae ac diversae, tuberculosae, quae cum sinu bus, de utero prodeuntibus, tuberculis conjunguntur. S cotyledonum nomine veniunt d): de quibus certius conflat, nullum inter has & uterum intercedere comme cium: illud enim non tantum protractis & repetitis constat experimentis , sed simplici cujuβvia, qui easdem pertrEctat, en-ln censum itaque Veniunt insignium virorum eXperimenta, quibus celebri MUNROO seniori, qui injesio in gravidae canis carotidem arteriam mercurio, cotJledones I placentam omni

Comparativa an atome moX negandae vasorum conti. nuationis aut Anastomos eos suspicionem movet. cheiressi. vacuam 4 PH. AMBR. MARULRR. Prael. Physiol. T. III. p. 593.

SEARCH

MENU NAVIGATION