장음표시 사용
41쪽
rs Inter primaria, quae contra dictam anastomosin militant, partum retulimus naturalem Cap. III. g. 2.)ὴ quum placenta plerumque sponte & naturae conaminibus solvatur S eXpellatur, quin & eadem separatio prudentissime facta nullo modo resistat, quod fieri non posset, si plurima vasa, inter quae arteriosa, &propterea densiora, abrumpi deberent S diffringi: observant tamen adversarii, requiri aliquando, ut manus obstetricans placentam deglubat, propter firmissimam adhaesionem, quae praecipue ad ambitum S marginem placentae multo est firmior, quin S revera
vasa aliquoties lacerari; non desunt etiam ex amicis auctoribus observationes placentae tam firmiter adnexae, ut manus obstetricans funiculum in duas partes distraxerit γ)ἰ tum et placentae, ob firmissimam adhaesionem, per plures dies in utero relictae a): ct tandem vasorum, quae lacerata videbantur in placentae separatione, memorantur vestigia a): quid itaque y an propterea, quod internae alicubi uteri superficiei adnexa deprehendatur placenta, sic ut in ambitu S margine adhaereat firmius; an propterea, quod aliquoties firmissime adhaereat, sic ut deglubi haec & separari requiratur; an tandem, quia in ejusdem separatione, vasa lacerari videbantur, sequitur una continuatione uterict placentae vasa conjungi' vacillat hercle infirma conclusio: ct plura habemus, quorum singula responsioni susscerent sol a.
I Q. Mox enim adnotamus, siquidem haec veram demonstrant continuationem, falsum tum esse, quod plerumque placenta sponte & naturae conaminibus expellatur, quod utique tamen est certissimum; ergo hi casus nihil demonstrant. 20. Naturali explicationi porro praeternaturales casus praemittemus: nihil enim quo minus praeter naturam placenta inquavis uteri parte aliquomodo adherescat, impedire deprehendimus
42쪽
dimus bb; quippe quae monente HALLERO, in extra uterinis foetubus, ad membranas puras etiam ad nascatur: ad intestina, mesenterium, diaphragma, tubam S appendicem uteri c): quod etiam , si validius ad uteri superficiem internam contingat, dissicilior erit placentae separatio S intellectu facilis vasorum quorumdam dilaceratio. 30. Neque opus est, ut ad praeternaturales casus recurramur, saepius enim papillae placentae ad varios angulos sinu bus uteri adeo insinuantur, ut necessario exinde dissicilior evadat ejusdem expulsio. o. Sed & lacerationem S srmissimam adnexionem ipsa e plicat partium structura: magni enim in solvenda hac quaestione momenti S ponderis lumen est, quod Cl. HUNTE RUS super foetus involucra effudit, quod cum orbe medico egregius ipsius auditor Doct. COOPER communicavit d): qui exponit, quomodo secundum HUNTERUM , membrana uteri interna extimum revera constituat placentae involucrum, olim Chorium dictum Spongiosum ; jam Deciduae HUNTE RI nomine insignitum, quod carnosum est S facile lacerabile: ad hanc Deciduam lamella quaedam pertinet, quae, quasi a placentae limbo reflectitur , quamque Deciduam reflexam HUNTE RUS dixit: dum autem vasculis, quae propagines sunt eX ipsa matrice emissae , abit vitur adhaesio, haec membrana interna uteri, quae simul exterior est placentae) placentae cellulosam constituit: duplex igitur vasorum systhema placenta constituit, alterum umbilicate, alterum uteri: hinc vasa, quae eX utero ad placentam tendunt, ct eam
perreptant Illustris ALBINUS descripsit ce) & depinxit cf):
haec igitur vasa si copiosius placentam, Omnesque ejus sulcos S universam ejusdem cellulosam perreptant, non mirandum est sepa b Ibid. p. 36.
co Elem. Physiol. T. VIII. p. 47. d) Diis. de Abortionibus , Lugd. Bat. I 767. P. IS-I3. te Annot. Academicae, Lib. I. Cap. X. P. 3 . f Uteri mulier. gravid. Tab. VII. f. g.
43쪽
separationem seri dissiciliorem in ratione copiae S gyrorum,.quibus haec uteri vasa per ipsam decurrunt placentam ; S si resistant diutius revera lacerari: unde profecto intelligitur plena. rie, quare , in placentae separatione ab utero, filamenta quaedam ct vasa lacerari Cl. SANDI TORT fuerit expertus c. Falsum igitur est ratiocinium , quo, ex dissiciliori aliquoties
placentae separatione, pro vasorum continuatione aut Anasto mosi concluderes.
Lethalis matris haemorrhagia, quae post exclusum foetum,. relictis vero, sed non ligatis secundis, fuit insecuta.. Matris haemorrhagiam nullam post exclusum laetum, relictas vero, sed non ligatas secundas, contra Anastomosin & vasorum continuationem deprehendimus militare: quum non tantum, quominus plenarie moX contrahatur uterus, relicta prohibet placenta, sed & idem post vigenti quatuor horas immissos digitos admittat, & funiculum laxe ambiat: sanguine tantum ex ipsis secundinis ad unciam unam cum dimidia prorumpente, quo sit, ut tuta negligi possit ligatio, & revera absque piaculo negligatur.
Ex insecuta tamen aliquoties, eXcluso foetu S relictis secundis, qua mater interivit, haemorrhagia, ad continuatos canales concludunt, quasi per eosdem matris corpus depleretur.
proponunt, non negamus: susscit demonstrare primo ex experi. mentis, sine piaculo omitti ligaturam, S dein indicare viam, per quam mater in rarissimis illis casibus evacuari potuit, debuit.
44쪽
Propendente foras funiculo non ligato, nulla MONRO ), nulla ROEDERERO l) deprehensa suit haemorrhagia, neque haec secuta fuit, placenta, propter Validam adhaesionem, per tres dies, relicta m , quarum observationum veritatem sua docuerunt observata obstetricantes illustres SMELLIUM n ,
Qua igitur via in rarissimis illis casibus, quibus mater exstincta fuit, sanguis prorupit 8 soluta, respondeo, hic illic plus minus placenta, eX vagina prorupit: demonstrent adversarii nullam obtinuisse placentae solutionem, demonstrent non eX Uagina pro rupisse: sed placentam non solutam non memorant in citatis observationibus MERYUS S LA MOTTE: & non ex vagina prorupisse demonstrari non posse persuasissimum habeo: Utique enim eX funiculo prorumpit, qui in secundis est cruor, sed totum quantum e X eo profluere, is demum determinabit, qui, digitis prehenso funiculu, mundata vagina , inter crura moribundae matris rem indaget, eamque, sic indagans, emori patiatur. Nihil vero miramur, post excussum foetum, aliquem ex relistae placentae vasis, S excusia eadem, ex si nubus, qui tempore graviditatis placentam immediate alluit, sanguinem prorumpere.
Experimenta, injectionis, ope instituta. Si uterinorum & umbilicatium vasorum structuram consideramus, quorum haec vix conspicua sunt, illa vero digitum ad-
Uter. Hum. p. 26. m A. BRίL. Observ. de humor. Iact. in plac. hum. reperi. Gron. 176M P. 22. f.
45쪽
mittunt , nulli mirati fuimus irrita fuisse an atomicorum cona. mina, quibus, per eXperimenta, in jectionis ope instituta, continuationem aut anastomosin demonstrarent: ingentem horum non tantum enumeravimus catalogum' Cap. III. f. 6. , sed es di rectis patuit eXperimentia materiem, per arterias umbilicales injectam, non tantum per venam umbilicalem redire S nihil per placentae eXtrema, Verum etiam eamdem redire coloratam per venam, solo eructante oleo non colorato per ultimos vasorum placentae fines: ex quibus omnibus manifesta est conclusio, ne .gandam esse horum canalium continuationem, nisi contrarium apodictica argumenta evincerenti ea tamen steterunt opinione viri,fuis etiam conspicui meritis, quorum & famam S laudem veneramur, sua, quae instituerunt experimenta, dictam continua. tionem S Anastomosin directe demonstrare: veritatis itaque adis ductus amore, omnia quae adferuntur, hic in medium producere, nullus negligam.
Famosissimum est, ct pondere prae omnibus aliis eminet e perimentum, quod instituit Lei densis Medicus W. NOORT-WYΚ q): qui, saeta impletione per arterias Iliacas, dictam conistinuationem invicte demonstrare sibi habet persuasissimum: m Σimum experimento splendorem addiderunt doctissimi viri prudentia S candor: egregia uteri humani descriptio, in quo experimentum instituit: tabulae, quibus eXperimentum eXpressit, concinnae: ipsum praeparatum anatomicum, cum tabularum eX- pressione ad amussim conveniens, quod pretiosa sua supellectile diligenter conservat Cl. UAN DOLVEREN, mihique, qua tyronibus indulget, comitate, conspiciundum praebuit: splendorem addiderunt denique vasa umbilicalia maxima, non impleta, invicto nullius commissae in eXperimento fraudis argumento. Ad oculum autem communionem vasorum uteri S placentae
se demonstrasse adfirmat NOORI GYEIUS: cui, ne hic loci
46쪽
respondeam, B. L. remitto ad integram, quam super hoc eXperimento de industria conscripsi dissertationem, quamque hiis actis, tomo, qui hoc anno prodit, inserere, non dedignata fuit Eruditorum Flestingana Societas r : in qua eXperimentum NOORI UYΚII, una cum iis, quas ex eodem deduXit seque
lis exposui: tum Clarissimorum MONROI s &FORS TE NI i
ad hoc experimentum responsiones protuli: dein responsionem addidi novam, demonstravique,partibus, ab illis, quas indigitavit, prorsus diversis occupatum, fuisse NOORTNYΚΙUM : vasa nempe, quibus fuit occupatus, non umbilicatium esse productiones, sed vasa Deciduae H TERI tunicae, membranam uteri inte nam, externum placentae involucrum, S, quae placentam perreptat , cellulosam constituentis, qua sit, ut vasa uteri per univer sum placentae tractum decurrant; quae eadem sunt, quae descrip.
sit suo depinxitque co) Cl. ALBINUS, sic ut duplex vaso- .
rum systhema, tum uteri, tum laetus, nullo inter utraque in-1ercedente commercio, placenta C stituat. Quaecumque reliqua, praeter NOORTNYΚII experimentum, er arte injectoria observata adferuntur, ut vocantur, diis recta, nihil linjuriae ili est adspergunt, neque apta nata sunt, ut legitimo ratiocinio reciprocus ex iisdem circulus possit adfirmari: adseram vero: ne ulla adversariorum telis nosmet subducendi nascatur suspicio.
Narrat quippe MANGETUS, mercurium VIEUS SENIO
in arterias carotides canis gravidae injectum, non tantum in omnia hujus membra & viscera penetrasse, sed etiam in catellos, ipsius utero inclusos pervenisse, sicut ipsorum interiora & exteriora, ct ipsa cutis hoc mercurio, per vasa sanguinea adfluente,
jucundo pingerentur spectaculo : VILUSSENII autem ex
47쪽
xperimento non illud opponemus, quod . eodem modo institutum,eXperimentum, praesentibus viris clarissimis, repetierit MON-ROUS, absque eo, quod aliquid mercurii subierit placentam cae) : neque, quod in hoc experimento locum habuit, ad illnd atten. demus, quod ipseMONROUS, ut quam posset fidelissime experimentum institueret, animal ex collo suspenderit; tum cutim , ne mercurius sibi eXitum quaerat, nullibi inciderit, mercurium eΣ vagina stillantem viderit, S, viso hoc, quo facilius
placentam intraret, vaginam arcte clauserit S ulteriorem exitum impediverit: neque tandem effugium eX eo quaeremus,
quod MANGETUS tantum VI ELISSLNII experimentum enarret, cum S hic nihil ipsissimo loco, quo quaestionem hanc pertractat, de dicto suo experimento memoret γ : ssimpliciter vero ad recentiorum provocamus eXperimenta directa, quibus factum est ut nulli, rei an atomicae aliquo modo periti ignorent hodie, mercurium vasa lymphatica quam facillime intrare: effusus itaque eX uterinis arteriis in placentae sinus mercurius lymphatica vasa intrat, quae, dum semel ingressus& a tergo impulsus fuit,in majora vasa umbilicalia aditus patet: siquidem vero, quacumque de caussa, impeditur mercurius, quo minus vasa lymisphatica intret, id accidet, quod vidit MONROUS; indicata itaque Via est, qua mercurius ex utero per vasa lymphatica in vasa umbilic alia, & ex his ad foetum deveniat, absque eo quod continua sint uteri & placentae vasa; qua via indicata, nihil UlΕUS- SENII experimentum demonstrat. Si vero ea, quae COWPERUS satus fuit, consideramus, mi. ror sane, quod Anastomos eos patroni haec CO PER I inter ea, quae stringunt, referre non vereantur. Inquit CO PERUS, , , vasis uteri placentae Vasa in Oseulantur, quemadmodum pa-o tere potest per transitum mercurii ex una parte in alteram, , , sic ut, si per arterias hJpogastricas matris injiciatur, placentae
48쪽
et DISSERTATIO OBSTETRICO . ANATOMICA
o venas si ingressurus, ct, vice versa, ex arteriis placentae in se venas hypogastricas matris S venas placentae: hinc patet ,, communem matrem inter X foetum intercedere circulum, &o utriusque vasa rorumpentia invicem in osculari videntur; se majori vero inquisitione opus est, quam ut jam alterius remo examinem ab : Maximo, quo tempore haec scripssit, COWPERUS superissus fuisse videtur timore: scribat: non; patere potest in osculatio, si arteriae hypogastricae injician- tur mercurio' sed, patet circulatio, quia ego arterias pNa-sricas mercurio injeci: non ,, utriusque vasa prorumpentia in-o Osculari videntur' ' sed, inosculantur, quia experimentum insi, tui: non ,, major opus es inquisitione, quam ut jam ulterius se hanc rem eXaminemV; sed luculentur patet S ulteriore examine
non indigeo: scribat haec COWPERUS, se non a priori scripsisse, sed ipsum experimentum revera instituisse, credam, quod postquam crediderim, eadem, a mercurio lymphatica vasa facile intrante, de lucta responsionς, quam VsEUS SENII
experimento opposuimus, rem Omni dubio evictam ab sol vemus. Uterum etiam quinque menses gravidum Cl. MARTINUS, cera repletum observavit, quo tempore, per arcum a Ortae cadaveris foeminini materies, vasa tantum demonstandi instituto injecta , sese ad remotiora penetraverat: accedebat Ci. SCHUL-ZIUS, quocum materiem tam feliciter penetrasse communica. tum fuerat, sperans fore, ut sic sua de immediata anastomo si confirmaretur opinio: invenerunt autem materiem in incisa uteri parte usque ad placentam conspectui sese exhibuisse audent autem sequenti concludere ratiocinio; materies non injecta fuit eo instituto, ut repleretur uterus, neque propterea consultum fuit urgere admodum, & jam usque ad placentam nihilominus pene. travit,
OG Act. Erud. Lips. A. I 699, p. 53. 2 CONPER, Anat. of Hnm. Body Explic. of Tab. LV. F. F. F. a) E. SANDIFORT, Natuur en Geneesk. Bibl. D. X. p. I 2. linea infima, tot aan de placenta.
49쪽
travit, neque veretur addere: ex hac observatione possumus concludere, dari in mediatam communicationem, atque hoc concludunt viri, quorum spes ea erat, ut haec communicalio deprehenderetur; atque id propterea concludunt, quod materies penetraverit usque ad placentam. Taedet revera haec in medium proferre: eX talibus tamen concludunt viri clarissimi: oportuit igitur, ut eX ponantur: Cl. HUN. TERUS inquit, se tam facile demonstrare posse continuationem, quam potest demonstrare continuationem vasorum mesentericorum in tunicis intestinorum bo: sed praeterquam quod nulli bide hoc experimento aliquid memoret HUNI ERUS, sic ut
idem illud ad examen nostrum revocare non possimus, quod requiretur , si ex eodem concludere liceret, totum vacillat assertum,
propterea quod eo oco .HUNTE RUS de injectione, mercurii ope instituta, mentionem faciat. Addam duo, ad quae simul respondebimus: monet HRISTERUS, se legisse in dissertatione quadam Hoelingit j), liquorem in vasa hypogastrica injectum per uteri m in placentam, S per arteriam umbilicalem in uterum transivisse: de qua mihi ea deuiae Cl. FORS TENO d sors contigit, quod hanc nempe nancisci non potuerim. Narrat porro Medicus Berotinensis M. E. BOS CH, Claristi. mum MLCKELIUM , post injectam materiam in vas quoddam Uteri, non solum totam placentam sed S TOTUM FOETUM credat judaeus l) absque ulla vasorum ruptura, implevisse e .
Notamus vero: omnia quae ad disquisitionem nostram per
enerunt , qualia sunt NOORT VKII, VILUS SENII &CO PER I experimenta luculententer solvi & nisi fallar, tota
50쪽
ψ DISSERTATIO OBSTRI RICO - ANATOMICA
quanta discussi: sed, quam HEISTERUS momerat, dissertatio
in manus nostras non incidit; ergo non indicare possum, ubi experimentum vacillet; sed vacillare in pluribus instituta experimenta, in iis, ad quae respondimus, vidimus luculenter: MECKELIUS vero suum experimentum cum docto Orbe non communicavit, quod, siquidem foret, ut proponitur, apodisticum, non alienus sum cogitare, quin in lucem edidi siet: sicui placeat ex his duobus, absque eo quod rem enucleandi detur facultas ad anastomosan concludere , per me licebit: ego, qui io. directis argumentis ipsam anastomosin refutatam vidi; qui 20. illustriumvirorum conamina demonstrandi continuationem deprehendi irrita; qui ap. indicavi ubi vacillent omnia ea eXperimenta conistraria, quae ad disquisitionem nostram pervenerent; ex duobus assertis, quorum prius eXamini nostro submittere non potui, quia defuit omnis facultas hanc mihi comparandi dissertationem, ct quorum posterius ipse auctor siluit S cum orbe medico non communicavit; in quibus itaque utrisque defuit occasio demonstrandi ubi vacillent experimenta, quod in omnibus aliis, in quae inquirere potui, i continuo & luculenter feci, ad anastomosin
aut continuationem non e cludam.
Nullam itaque prostat ex 'rimentum injectionis ope institutum
ex quo, sano Sprudenti ratiocinio, ad continuationem aut anastomosin concluditur. VI. Sanguis prorumpens ex extremis placentae venis.
Sic quidem B. L. quaecumque pro anastomosi militant sobuisse mihi videor: obfert vero sese etiam adversantium scrupulus, qui prima specie infringere Videtur, quae contra absorb.tionem sanguinis ex sanubus uteri per extrema vasorum umbili-calium adduximus: eae eo nempe Cap. JU.) haec rejicienda nobis visa fuit absorbilo, quod per plura experimenta &observationes pateat , vasa trema Placentae sanguini vehendo apta nata